Entradas

Mostrando entradas de 2018

Felicem annum MMXIX salis plenum lectoribus fidelibus!

Imagen

Querela Musarum

Imagen
     Quibusdam litteris pro studiis humanitatis perlectis, Musae hodiernae nihil aliud conclamare potuerunt querulae nisi haec:     "O dei boni! O sancte Apollo! Quid hoc est? Quod hoc monstrum? Quod prodigium ad Rempublicam Litterarum miserunt atque in lucem retis omnium gentium ederunt? Magnae Chartae  titulum ipsum aequo animo ferre possimus benevolentes, at quis est in toto orbe terrarum qui peritus dicendi prooemium istud Latine (ut ita dicamus) versum legere valeat sine taedio fastidioque? Auctori autem parcetis et nos ipsas hoc tempore spretas atque in carcere vinctas praeque dolore magis non potuisse putate".

De itineribus nuper factis per Hiberiam

Imagen
Olisiponensis via.    Intra spatium paucorum dierum initium feriarum Nataliciarum tandem aliquando capiemus, id quod maxima cum aviditate exspecto, nam post ferias aestivas horis otiosis et subsecivis vix frui mihi negotiosae licuit. Satis equidem egi domi forisque, utpote quae praeter pensa academica et symbolas persolvendas ex Hispania Meridionali itinera tria fecerim raeda vecta usque ad Mediam et Septentrionalem et  Occidentalem Hiberiam fere tribus mensibus.     Primum quidem terram Vasconicam visitavimus, ut cuidam Conventui de Sale i nterfuerim, ubi etiam pulcherrimas et antiquissimas salinas vulgo "de Añana" nuncupatas spectavimus, sed antequam oppidum Victoriae petiverimus, Salmanticae pernoctavimus fessi, quia Gades extrema terra est omnium quasi in fine orbis, qua de causa necesse fuit iter longum dividere in duas partes.         Hoc in oppido Salmanticensi (de cuius Academia brevi in alio commentario plura dicam), aedificiorum multorum antiquorum imagin

Tempora mutantur et verba in illis!

Imagen
    Hac hebdomade modo delapsa in schola Latina praelegi Martialis duo epigrammata, quorum in altero poeta cum viro colloquitur, altero cum matrona de matrimonio. Si Romanus vir in matrimonium ire et feminam uxorem suam facere volebat, tunc "eam ducebat domum", quod sponsa ad domum sponsi ducebatur per paranymphos et faces praeferebantur, unde faces et taedae saepe pro ipsis nuptiis sumuntur; si autem femina alicuius uxor factura erat, ipsa "ei nubebat",  quia ea erat nupta siue tecta flammeo lutei coloris. Sed vita moresque saepe mutantur, unde homines verba quoque mutant  et locutiones fingunt miras, sicut haec poetae:  Martialis epigramma VIII 12 : Ad Priscum   Vxōrem quārē locuplētem [1]   dūcere [2]   nōlim,       quaeritis? Vxōrī nūbere [3]   nōlo meae. Īnferior mātrōna [4]   suō sit, Prīsce, marītô;       nōn aliter fīunt f ēmina virque parēs [5]   . Martialis epigramma X 69 :   Ad Pollam Custōdēs dās, Polla, virō; nōn accipis ipsa.

Autumnale haicu

Imagen
"The last leaf" © Ron Jones  "The Last Leaf" 📷Ron Jones pic.twitter.com/awlPUddgU2 — james rees (@jrees04) 14 de octubre de 2018             'Autumnale haicu'               Rami gelascunt              sed ultimum folium               tenax non cadit.

Tanka de antiperistasi

Imagen
       Intra spatium decem dierum Tertius conventus omnium gentium fiet de humano usu cultuque salis . In Hispania septentrionali celebrabitur, in oppido Novae Victoriae vulgo Gasteiz nuncupato. Illic nos conveniemus homines salis fautores multi et quamquam nescio quot linguae latinae cultores intersint, scientiae  saltem amatores procul dubio erunt, unde opera plurima commendabo Latine saeculo litterarum Renascentium scripta, quae de facultate salis refrigerandi potiones primum tractaverunt, ut puta, Gomesii Miedis Commentarii de sale , Blasii Villafranca Methodus refrigerandi ex vocato sale nitro vinum aquamque ac potus quodvis aliud genus (de quo discipulus quidam thesim doctoralem parat me duce), Cardani De subtilitate libri et ita porro.       Inter conventum salinas clarissimas illius loci spectaturam esse spero, quarum imagines ope lucis expressas vobis me ostensuram esse polliceor. Interim vobis offero haec carmina quae, etiamsi insulsissima, fructa tamen sum, dum ea pangeba

Quo modo sal conficitur ex aqua marina?

Imagen
  Hos dies aestivos atque otiosos, quibus de sale multa et cogito et scribo acroasim academicam parans, locum offendi studium meum excitantem a clarissimo Georgio Agricola scriptum in libro De re metallica  (Basileae 1556: 439-441) , ubi ipse describit quomodo sal ex aqua marina in salinis conficiatur. Placuerunt enim mihi Agricolae verba per imagines illustrata, quae vobis quoque offero ex lexico Forcelliniano explicata: A. Mare .  [Congregatio aquarum salsi saporis, pontus (Gr. θάλασσα . Hisp. 'Mar' )] B. Stagnum . [Aqua e mari aut flumine exundans et quiescens, lacus sive natura sive arte confectus (gr. λίμνη. Hisp.  'Lago', Gad . 'Estero' )]. C. Septum . [Vel saeptum . Locus munitus, et quocumque saepimento vallatus et clausus, cujusmodi sunt stabula, ovilia, vivaria etc. (Gr. φράγμα. Hisp.  Cerca.  Gad . ¿'Largadero?'. ¿'Lucio'? )]. D. Incilia .  [Locus depressus ad latus fluminum, aquae derivandae causa ( Gr. διωρυγή, ἀμ

Fides

Imagen
Inter virtutes Romanas omnes praecipuam esse existimo fidem, quae una cum virtutibus eis, quae liberalitas beneficentia iustitia sunt, pertinet, ut Ciceronis opinio fert, 'ad mansuetudines morum ac facilitatem' atque, Valerio Maximo teste, 'certissimum salutis humanae pignus' est.        Fidei autem vis mutata esse videtur decursu temporum ad linguam meam maternam perventorum, quoniam hodie vox haec apud nos sensum religiosum (ad Deum videlicet relata) vel amatorium (ad conjugem scilicet pertinens)  maxime prae se fert. Qua de causa cum sermone Latino utor, mihi juvat nomen usurpare   Cassandrae Fidelis , sicut femina illa Veneta litteris clarissima, utpote quae fidem tanti faciam humanam et ipsa fidelissima fore spero non tantum erga Deos aut conjugem, sed maxime erga viros mulieresque sodales et necessarios et amicos et concives.     Marcus Tullius in secundo libro De officiis de fide scripsit haec: "Fides autem ut habeatur duabus rebus effici potest, s

Sua cuique persona

Imagen
Quaedam taberna Veneta.   Nudius quintus ex itinere quodam una cum altera familiae parte facto redii jucundissimo et cras denuo domo exibo ad aliud iter cum altera parte faciendum, quod spero fore ut, nisi melius, saltem par sit priori. Aliquatenus autem hoc dubito, propterea quod numerus hominum duplex erit.     Nunc enim, dum horis duabus vacuis fruor et antequam sarcinas colligam, vobis, fideles lectores, illustrare breviter conabor quid a me ipsa mense toto Julio tacita factum sit.     Mensem quidem illum praetermisi inanem alicuius rei utilis aut maximi momenti, quia mense superiore, scilicet Junio, a quibusdam hominibus, qui sodales dicuntur, me deceptam esse sentivi, quamobrem fortasse e calamo scriptorio nihil expromere poteram nisi nugas aut insulsitates et eadem causa mense sequenti silere malui. Sed hodie antequam peregriner, in scriptorium reverto alacris ac viribus reparata.     Tantummodo una solaque res maximi ponderis evenit mense praeterito. Magister enim pra

Unaquaeque res duas habet facies

Imagen
Epicteti Enchiridium  (Delphis 1723)         Unaquaeque res, ut Epictetus ait, duas habeat ansas vel potius facies, unde si rem academicam altera ex facie consideres atque eum scorpium, qui latet sub tanto lapide, perpendas, profecto ea ipsa (quod pace multarum bene moratarum academiarum dixerim) nulla alia tibi visa erit miserior, nulla deformior, nulla demum sub tanto pulchro ad deridendum paratior.

De sale prudentiae

Imagen
      Amicus noster Iarcius Gadirus, vir ingeniosus et urbanus sale prudentiae praeditus,  'Conspectum adumbratum ac perficiendum de litteris Latinis omnis aevi " parat. Opus hoc mirum et utilissimum est, utpote quod nihil simile exstat pervestigatoribus et studiosis Latinae linguae.       Hodie enim Ioannis Audoeni, qui 'Martialis Redivivus' sive 'Anglus' vocitatus est, Epigramma de dicacitate et prudentia denuo legi et eius recordata sum: VII 119 Dicacitas et prudentia   Ingeniosus at imprudens est  absque cibo sal .         Doctus inurbanus quid? C ibus absque sale . 

Haicu muriaticum

Imagen
Sal et aphyae in lagoena vitrea mattea prima.

Vitae humanae compendiosa descriptio

Imagen
Franciscus Petrarcha (1304-1374)             Dum Lucii Flaminii Siculi orationem quandam heri evolvebam, forte in hujus orationis locum scriptum incidi quendam, qui ad Francisci Petrarchae epistulam me transtulit, in qua ipse vitam humanam per multiplices figuras compendiose describit.     Epistula autem, ut verius dicam, potius quam amicorum colloquium absentium videtur ludum verborum esse vel exercitatio ingenii. Utcumque est, pulchra, elegans et jucunda ante oculos lectorum exhibetur ideoque vobiscum compartiri volo, ut mihi dicatis an forte vos consentiatis cum vitae descriptione a poeta illo Italo clarissimo facta et quae junctura duorum vel trium verborum a Petrarcha usurpata maxime vobis, lectores mei candidi, placeat.   Ecce enim litterae ad discipulum amicumque Lombardum de Serico , custodem Petrarchae operum, missae nescio quo anno, sed s unt qui dicant fuisse ca. 1370 , id est, in extremo tempore eius vitae :       "Quid mihi de hac vita, quam degimus, vide

Sigillum academicum

Imagen
     Nomisma argenteum hodie LXXV professores accepimus a Rectore impositum, quia annum quintum et vicesimum egimus in Universitate Gaditana.       Quod quidem non est maioris ponderis nec maximi momenti, sed nomisma, quod magno cum honore in scriptorium hoc insulsum condam (quonam melius?), antiquum et pulchrum emblema praebet, quod describere vobis, candidi lectores et lectrices, conabor. In quo enim inspicitur arbor ramis fructuum plenis (quae 'prudentiam' antiquitus significat), cuius tres radices (quod sibi vult Gades esse oppidum antiquissimum circa tria milia annorum) super fluctus marinos natant (quia mare primas partes Gaditanis semper egit), atque ab utroque latere columnae eriguntur binae, quae arborem scientiae protegere videntur, quibus circumcingit titulus decimum laborem Herculis redolens isque divisus in duas partes: videlicet alteri "Non plus", alteri "ultra". Ecce vobis clarius expressum:

De hodierno operistitio muliebri

Imagen
  De hodierno operistitio muliebri (8M)    Hodie operistitio, quod primum plurimae feminae nostrates egerunt aequitatem inter mulieres virosque reclamantes, favi, meo autem modo. Displicent mihi operistitia, quibus multis olim interfui, sed nunc temporis tumultus et strepitum et pedes dolentes me avertunt a multitudine atque conventibus hominum.  Primo ergo mane disciplinam tradidi, id est, operis cessationem non feci integram, sed schola pulpitoque usa sum ad loquendum coram discipulis de justitia et aequitate et humanitate. Deinde pensis in scriptorio academico absolutis exhibitionem imaginum ope lucis expressarum feminas in Universitate Gaditana opus facientes monstrantium spectavi una cum filia, utpote quae prope Facultatem Philosophicam Litterariamque arti Medicinae studeat, et per duas horas studiis atque negotio vacavi. Domum reversa tandem aliquando operistitium verum agere coepi, nam nulli labori munditiaeque domesticae operam dare decrevi. "Quam inanem rem!&quo

De colore fusco

Imagen
        Die Jovis proximo judex fui una cum aliis duobus sodalibus quadam in probatione ad Gradum Philologiae Classicae obtinendum, ubi discipula coram nobis de Newtonis epistulis Latinis optime disceptavit, quas litteras et Anglicas et Latinas inter alia opera legere fieri potest in pagina retis omnium gentium c.t.  "The Newton Project" , cuius moderatores Isaaci Newtonis opera praebent exscripta sive transcripta modo "diplomatico", qui dicitur, sive fideli textui ab auctore scripto, mendis videlicet quoque inclusis, necnon modo emendato atque idoneo ad legendum. Imagines autem ope lucis expressae operum sive ab ipso auctore manu scriptorum sive primum typis editorum pro dolor! non offeruntur lectoribus. Chromotaxia seu Nomenclator colorum   (1894)         Epistulae enim Latine scriptae paucae sunt, usque adhuc quinque inventae, ut videtur, quae de rebus opticis et mathematicis aguntur. Quarum una studium meum maxime excitavit, quia non solum de coloribus