7.30.2017

De auctore cuiusdam Epigrammatis in Plinii et Hermolai laudem

     Epigramma ad Historiae Naturalis Plinianum lectorem traditum est in editionibus Venetis annorum 1497 et 1499 ex Hermolai Barbari Castigationibus ab Iohanne Baptista Palmario diligentissime recognitis, quod studium meum excitavit maximum. Prior editio, scilicet, anni 1497, per Bernardinum Benalium impressa est, posterior anni 1499 per Ioannem Aluisium de Varisio Mediolanensem. In aversa pagina imprimitur Epistola sub titulo Nobilissimo Iuueni Conssalo Ruitio Delauega et Mendoza, Laurentii Suaris de Figueroa et Mendoza Hispaniarum Regis ad principem et Senatum Venetum Legati filio, Io. Baptista Palmarius. Sequitur eiusdem Palmarii Praefatio, quam excipit Epigramma in Plinii et Hermolai laudem. In utraque editione epigramma in folio [a ii v] continetur:

(Venetiis 1497 = V1)

(Venetiis 1499 = V2)
  Epigramma hoc, cuius auctoris nomen inditum non est, aliquot annis post apparet in fronte editionis quoque Venetae anno 1525 editae, in qua denuo nihil de auctore innuitur:

(Venetiis 1525 = V3)
       Ecce vobis editio (interpunctione et nonnullis litteris correctis) eiusque interpretatio, nam in studia Pliniana hos dies apricos et harenosos maxime incumbo:

                                     AD LECTOREM
Qui coelum, terras, aequor, genus omne animantum,
     Omne exors animae, quid ferat omnis ager,
Inuentus rerum uarios arteisque, metalla,
      Marmora cum gemmis, quid iuuet aut noceat,
Denique naturae qui cuncta adoperta reuelat,                      5
       Plynion integrum, candide lector, habes.
Atque ita, quod priscum praeseruat fronte nitorem,
       Lima uiri docti praestitit Hermoleo,
Cui fere te tantum (dicam) debere fatendum
       Auctori quantum saecula debuerunt.                           10
 ________
1 Lucr. 1, 2-4: alma Venus, caeli subter labentia signa / quae mare navigerum, quae terras frugiferentis / concelebras, per te quoniam #genus omne animantum#         3 Verg. georg. 2, 165: argenti riuos #aerisque metalla#         6 Ov. Trist. 4, 10, 132: iure tibi grates, #candide lector, ago.#    8 Mart. 5, 80, 13: Docti lima momorderit Secundi      
__________
5 ad operta V2          10 Authori V3 / debuerant V3

      Interpretatio: "Plinium, qui revelat et monstrat caelum, terras, mare, omne genus animalium atque inanimalium, omnia quae agri ferunt, inventus rerum varios et artes, metalla, marmora, gemmas atque eae quae beneficium aut damnum afferuntt, eum inquam qui denique cuncta naturae mysteria aperit, integrum hoc in libro lector habet. Et id quod de primo aspectu antiquum operis splendorem observat, quidam vir doctus limae labore sic perfecit Hermolao, cui fatendum est (poeta id negare non potest) lectorem tantum debere quantum saecula auctori Plinio debuerunt".

      Sunt qui opinentur Io. Baptistam Palmarium  Epigrammatis auctorem esse, utpote qui Hermolai Barbari editionem Plinianam recognoverit et praefationem carmen praecedentem ipse conscripserit, sed Antonius Iosephus Comes a Turre Rezzonici suis in Disquisitionibus Plinianis scripsit turpe esse quod Palmarius de se ipso "viro docto" sic caneret. En epigrammatis editio et annotationes a Comite a Turre Rezzonici factae:


Epigramma proditum in opere Antonii Iosephi Comitis a Turre Rezzonici c.t. Disquisitiones Plinianae (Parmae 1763)



(3) Viri docti] Hisce verbis Palmarius innuitur, unde Epigrammatis auctor alius erit ab Aristarcho limam ad Ваrbari castigationes adhibente. Turpe enim esset, quod de se ipso huiusmodi caneret Palmarius.
(4) Debuerunt]  Ita in aliis etiam subsequentibus atque ex hac traducibus editionibus. Videtur tamen quod metrurn exigeret debuerant.

        Virum doctum limam ad Hermolai Castigationes adhibente, quem Comes a Turre Rezzonici non censet Palmarium esse, ueri simile esse videtur eundem auctorem esse editonis Plinianae recognitae, nam in calce praefationis Palmarius ipse hoc scribit:
"Sed iam me bona tua cum uenia ad lectorem optimum quemque uertam. Is enim quoque hac parte mihi appellandus est. Quem praecipue huius nostri praepositi rationem ac totius emendationis seriem nosse uelim".
        De verbo igitur temporali q.e. "debuerunt" sunt quidem qui "debuerant" legere maluerint, sed auctores probati nobis adveniunt, ut tempus praeteritum perfectum confirmarent, nam paenultima syllaba tertiae personae numero plurali "-erunt" anceps est, ut testes sunt Lucretius et Vergilius et alii:

Lucr.: prṓdĭdĕrū́nt uītā́re‿Ăchĕrū́sĭă tḗmplă pĕtḗntes (DSDD)

 Verg.: mī́scŭĕrū́ntque‿hērbā́s ēt nṓn īnnṓxĭă uḗrba   (DSSS)

    Magis autem miror cur Palmarius (si epigrammatis auctor verus sit) "Plynion" et "Hermoleum" (paenultima syllaba -le- correpta) scribat, etiamsi in fronte operis et passim "Plinium" et "Hermolaum" legamus. De hoc et de accusativo plurali "arteis" quem versu  tertio legimus, quod indicare videntur poetam linguam Graecam redolere velle, alias forsan dicam otiosa. Hodie satis superque.




5 comentarios:

  1. Rarissime, nisi apud Lucretium (et Manilium), legitur id "animantum." "Arteisque" tamen, nisi fallor, nonnumquam legitur pro "artisque" (="artesque" accusandi casu prolato) quibusdam in litteris a sexto decimo sæculo usque ad duodevicesimum conscriptis. Nam in Erasmi interpretatione Galeni, anno 1526 divulgata, hunc titulum legimus: Galeni medicorum principis Exhortatio ad bonas arteis, præsertim medicinam, de optimo docendi genere et qualem oporteat esse medicum. Dubito igitur an oleat Hellenismum (etsi Γαληνὸν Græce scripserat). Quod ad "Plynion" spectat, vidistine editionem, quam Andreas Portilia anno 1481º impresserat, versusque ("Andreas prodesse volens Portilia multis…") qui sunt ad finem codicis reperiendi?

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Huius epigrammatis auctori, siue Palmario siue alteri, in mente procul dubio erat versus Lucretianos clarissimos et secundum et tertium et quartum libri primi De rerum natura revocare. Nam non solum verba q.s. “coelum, terras, aequor“ a poeta recentiore usurpata, ad Lucretii “caelum”, “mare”, “terras” plane referuntur, verum maxime eandem iuncturam in eadem sede metrica simul invenimus: scilicet #genus omne animantum#. Poeta videtur utrumque opus conferre velle, id est, carmen de rerum natura cum libris Historiae Naturalis.
      Forma “arteis” pro illa q.e. “artēs” vel potius “artīs” quidem est, ut scripsi, casu accusativo plurali. Poetae quidem aetatis litterarum renatarum formam diphthongi archaici EI, qui vocalem I longam repraesentabat, usurpabant, ut memoriae melius mandarent quantitatem syllabae, quae enuntiabatur “-īs” vel “-ēs”, sed mihi etiamsi falsae quoque revocare videtur ad formam accusativi plurali Graeci “-εις”.
      Quod ad Plinii nomen spectat, Nicolaus Perotus Sipontinus primus esse videtur qui Graeco ex fonte deduxisset idque iamdiu sibi persuasisset, cum ait (in Cornu copiae):“Aplysium enim illotum dicimus ab α particula privativa et πλὐνω , ‘lavo’ a quo Plynio Veronensi inditum nomen putamus”. Etenim quamvis in primigeniis quibusdam editionibus et penna exaratis codicibus PLYNIVS scribatur, nihilominus tamen reliquae vetustae Pliniorum memoriae Y respuunt.
      De nomen Hermolāi sive Hermolaei, quod hoc in carmine ‘Hermoleus’ scriptum est metri causa, Carolus Egger scribit: “Hermolāus, i, m. Coaluit e vocibus Graecis Ἑρμῆς et λαὀς, atque adeo ‘populum seu prolem Hermetis’ seu Mercurii significat (Mart. Rom. VI Cal. Aug.)”. Nescio utrum poeta nominis etymon mutare voluerit (si forte ei id notum esset) et vocabulum novum fingere simile “Herculei” sufixo Graeco q.e. -εος usus an potius more Romanorum vocalem E ante vocalem corripuerit (Hermolāus > Hermolaeus > Hermolēus > Hermoleus). Difficilius nonnumquam est mentes poetarum capere.

      Eliminar
  2. Anónimo10:37:00

    Metri causa nomen aptavit seu accomodavit ad nomen ex Hermes et Leo compositum: Hermoleo. Nil aliud.

    ResponderEliminar
  3. 'Pictoribus atque poetis quidlibet audendi semper fuit aequa potestas.'

    ResponderEliminar