4.30.2017

De Harpocrate necessario

Imago sumpta hinc
     Visne scire, lector fidelis, causam silentii mei hos ultimos dies? De silentio meo facere secretum malo. Finge autem me paulisper sepositis silentii causis hoc tantum respondere: non prodo secretum. Ex omnibus, quibus humana pectora seriis gravibusque complentur adfectibus, nullam difficiliorem quam silentii credo virtutem, adeoque promptissimo sermone facile delinquimus, ut constantiam tacendi neque in aliis ferre possimus. Quapropter, lectores candidi, tacere non potest silentium meum, cui tantum mussitare licet una cum poeta illo:[1] 
      О lingua, lingua, ut magnа eges custodia,
      Quae et aliis saepe et saepius domino noces!
      Multum assecutus qui bene didicit loqui.
      Qui bene tacere, non minus assecutus est.
      Silentium enim nunc ita necessarium est ut, cum honestate loqui non possim, digito mihi compescendum labellum.[2]




            Adnotationes:
  1. poeta illo] Poeta est Marcus Antonius Muretus, qui inter sua Iuvenilia hoc epigramma in lucem edidit, cuius primum distichon a. 1695 aliter concinatum inveni hoc:  
      О lingua, lingua, quam magnа eges custodia,  
      Quae et aliis saepe noces, saepius tibi!
      Multum assecutus est, qui bene didicit loqui.
      Qui bene tacere, non minus assecutus est.   
        Nescio autem quibus numeris compositum sit carmen hoc. Scisne tu, beneuole lector?  ↩

  2. digito compescere labellum] Est quoque Erasmi adagium numero 172 inditum. Sed stupesco quod Roterodamus ille doctissimus mentionem nulla fecit illius versus Iuvenalis ↩

4 comentarios:

  1. Tibi, quæ doctissime loqueris et silens, continentis hebdomadis bonum initium exopto.

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Initium hebdomadis bonum fuit eiusque finis optimus. Tibi, qui humanissime scribis, gratias ago et omnia quae exoptas, satis ex sententia eveniant.

      Eliminar
  2. Te, magistra doctissima, humiliter precor ne diutius taceas. Commentarii enim tui maxime mihi placent; nunc litteras proximas cum exspecto tum expeto.

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Cras Conimbrigam peto, docta puella. Me reditam salvam aliquid scripturam esse spero, etiamsi insulsum. Gratias pro verbis comissimis tibi ago.

      Eliminar