Entradas

Mostrando entradas de abril, 2017

De Harpocrate necessario

Imagen
Imago sumpta hinc      Visne scire, lector fidelis, causam silentii mei hos ultimos dies? De silentio meo facere secretum malo. Finge autem me paulisper sepositis silentii causis hoc tantum respondere: non prodo secretum. Ex omnibus, quibus humana pectora seriis gravibusque complentur adfectibus, nullam difficiliorem quam silentii credo virtutem, adeoque promptissimo sermone facile delinquimus, ut constantiam tacendi neque in aliis ferre possimus. Quapropter, lectores candidi, tacere non potest silentium meum, cui tantum mussitare licet una cum poeta illo: [1]         О lingua, lingua, ut magnа eges custodia,       Quae et aliis saepe et saepius domino noces!       Multum assecutus qui bene didicit loqui.       Qui bene tacere, non minus assecutus est.       Silentium enim nunc ita necessarium est ut, cum honestate loqui non possim, digito mihi compescendum labellum . [2]             Adnotationes: poeta illo]  Poeta est Marcus Antonius Muretus, qui inter sua Iuve

De reditu Scorpionis Martiani

Imagen
   Hodie experrecta sum nuntio optimo. Lucius Amadeus Ranierius siue S corpio Martianu s post nonnullos annos tacitus reditum nuntiat decimum anniversarium celebrans.  Vtinam recitationes et sermones multos nobis tradat. Cupida exspecto.

Sic non intelligor ulli

Imagen
      Dum magistro cuidam litteras rescribebam gratulans  pro eius libro nuper edito  atque gratias ei agens pro opere ad me misso, certiorem eum feci de proximo conventu, qui mense Novembri in quodam oppido Baetico celebrabitur, et cum ei enarrarem argumentum proximae acroasis, quam forsan dicam (de versionibus scilicet Latinis operum Hispanorum, ut puta, de Homine illo Vitreo aliisque fabulis clarissimis), is me certiorem invicem feci cuiusdam poetae, qui Praeses Reipublicae Columbianae fuit nomine Michael Antonius Carus  (1843-1909), qui carmina Latina composuit atque etiam alios versus poetarum Hispaniensium egregiorum in sermonem Latinum vertit. Aliquid quidem de eo olim legeram, sed fere oblita eram eius nominis multis diversisque lectionibus distructa, unde denuo plura discere volui et nonnulla inveni carmina, inter quae offendi hoc, quod mihi arrisit: Hispanos versus dum tento fingere, ludor;       E calamo tantum verba latina fluunt. Gratia dis, quoniam sic non intelligo