Entradas

Mostrando entradas de julio, 2016

De garrientibus Viuesianis

Imagen
Dies aestiui occasionem praebent optimam ad legendum sine maximi momenti curis caput circumsedentibus. Quamobrem ex bibliotheca Gaditana libros mutuata sum nonnullos, inter quos Colloquia selegi Ludouici Viuis Valentini, quorum  heri euoluere coepi unum lepidissimum. Ecce initium: 
GARRIENTES


NVGO 
GRACCVLVS 
TVRDVS 
BAMBALIO 
OBSERVATOR

NVG. Assideamus in hac trabe: tu, Graccule, e conspectu in saxo illo, modo ne impedimento sis, quominus cernamus praetereuntes, apricemus nos ad hunc parietem egregie Soli ostentum. Quam grandis truncus, et cui usui?  TVRD. Vt nos hic sedeamus.
NVG. Oportet fuisse procerissimam et latam arborem, unde est sumptus.
TVRD. Quales sunt in India.
GRAC. Qui scis? fuisti tu in India cum Hispanis?
TVRD. Quasi scire aliquid de regione quapiam non possis, nisi in ea fueris, sed dabo tibi auctorem meum. Plinius scribit, "in India arbores crescere ad eam altitudinem, quae non possit iaculo superari". "Et gens illa quidem sumptis non tarda pharetris",…

De Musa tragica

Imagen
Abhinc una hebdomade iter sex dierum suscepi ultra finem septentrionalem Hispanorum, in urbem scilicet Europaeam, quae esse dicitur luminum amorisque, impraesentiarum autem umbris cooperta cladis terrorisque, sicut aliae civitates Veteris Orbis, quae esse dicuntur quasi terra continens unita atque ex radicibus Graecis Latinisque roborata, sed potius hodie regio esse videtur disjuncta a barbaris gentibus profligata atque in sinu pacis falsae posita. Quod mirum non est, nam si parva licet componere magnis, res Europaea non multum discrepat a consuetudine familiari.
       Iter enim fecimus decem et septem homines, consanguinei videlicet et cognati atque affines, plerique a matre eadem gnati ceterique nepotes ideoque concordia ducti, unde exspectandum erat ut omnia leniter fluerent tamquam sedatus amnis sine ullis salebris. Duo affines tandem atque unus consobrinus itinere abstinuerunt, quia causae valetudinariae et laborales obstiterunt quominus ii in aliena civitate peregrinarentu…

Miserum Ovidium!

Imagen
Nuper reversa sum ex quodam Conventu in urbe Legione celebrato, qui quinque dies productus est inter calores diurnos maximos et horas nocturnas frigidiusculas, ut usitatum est terris mediterraneis Hispaniae inter septentriones et solem occidentem spectantibus. Iter fecimus longissimum atque iucundum quattuor sodales raeda vecti, beati atque avidi fruendi dies otiosos procul negotiis academicis. Urbem illam primum ipsa visitabam, quae mihi visa est pulcherrima, monumentis antiquis munita ornatissimaque, auris siccis et odoriferis circumsaepta, tabernis civium peregrinorumque concurso bullientibus, quae omnia, cum jam advesperaceret, color quasi aureus tegere videbatur. Dies erant illic feriati Sancto Paulo et Sancto Petro sacri, unde tantus conventus hominum et frequentia. Illic quoque nos convenimus homines linguae Latinae periti, qui fere omnes acroases doctas dixerunt coram auditoribus attentis docilibus benivolis. Sed ut mos est huic generi coetuum, spatium temporis iucund…