Entradas

Mostrando entradas de enero, 2016

Vt uulgus sileam, tu qui legis ista...

Imagen
Hebdomade continenti scholas incipiemus quae dicuntur doctorales, ut discipuli doctrinam ad peruestigationem philologicam attinentem discant. Discipula enim mihi una est, quae in studium cuiusdam libri Compluti impressi atque anno 1524 in lucem editi de Plinii Naturali Historia incumbet. Quamobrem primum ante omnia discere ipsa debet quomodo officinae typographicae saeculo sexto decimo muneribus rite gregis fungerentur. Et mihi de argumento hoc cogitanti in mentem statim uenit delineatio haec, quae infra uidetis, lectores mei fideles, quam abhinc nonnullos annos casu offendi quaeque nunc apposita atque idonea mihi uidetur ad illustrandum hoc officium permirum. Ecce uobis:
OFFICINAE TYPOGRAPHICAE DELINEATIO
Ēn Thymiī sculptōris opus, quō prōdidit ūnā
          Sīngula chalcŏgrăphī mūnera rīte gregis.
Ēt correctōrum cūrās operāsque regentum,
             Quāsque gerit lēctor cōmpositorque uicēs.
Ūt uulgus sileam, tū, quī legis ista, libellō
Fāc iterāta‿ănĭmī sē…