Vt uulgus sileam, tu qui legis ista...

     Hebdomade continenti scholas incipiemus quae dicuntur doctorales, ut discipuli doctrinam ad peruestigationem philologicam attinentem discant. Discipula enim mihi una est, quae in studium cuiusdam libri Compluti impressi atque anno 1524 in lucem editi de Plinii Naturali Historia incumbet. Quamobrem primum ante omnia discere ipsa debet quomodo officinae typographicae saeculo sexto decimo muneribus rite gregis fungerentur. Et mihi de argumento hoc cogitanti in mentem statim uenit delineatio haec, quae infra uidetis, lectores mei fideles, quam abhinc nonnullos annos casu offendi quaeque nunc apposita atque idonea mihi uidetur ad illustrandum hoc officium permirum. Ecce uobis:

Imago hinc sumpta est quam casu olim offendi hoc in libro cuius uersionem
proh dolor Latinam non inueni:᾽Ορθοτυπογραφἰα


OFFICINAE TYPOGRAPHICAE DELINEATIO

Ēn Thymiī sculptōris opus, quō prōdidit ūnā
          Sīngula chalcŏgrăphī mūnera rīte gregis.
Ēt correctōrum cūrās operāsque regentum,
             Quāsque gerit lēctor cōmpositorque uicēs.
Ūt uulgus sileam, tū, quī legis ista, libellō
Fāc iterāta‿ănĭmī sēdulitāte satis.
Sīc mērit cumulāns hīnc fertilitātis honōrēs,
           Ceu pīctūra‿ŏcŭlōs, intima mentis ages.

***

Comentarios

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria