Entradas

Mostrando entradas de noviembre, 2015

Mantinea

Imagen
Optimum nuntium hodie uesperi accepimus omnes linguae Latinae cupidi et cultores et fautores. Tandem aliquando in lucem editi sunt commentarii periodici "Mantinea" nuncupati, quos condere abhinc unum aut alterum annum Aloisius Miraglia in mente habuit. Animo quoque mihi est aliquid ad eos quam citissime mittere, si negotia academica, ut solent, non mihi obstent. Quippe symbolam iam fere scriptam habeo, sed iudice maxime egeo seuero, qui mihi opituletur ad eam limā poliendam.      Ecce denique Mantineae conspectus rerum, quem uobis cordi esse spero sicut mihi. Magnum studium septem commentationes, indicibus conspectis, mihi mouerunt. Quot tibi, candide lector? 



MANTINEA 1 (2015)

Conspectus rerum

Sponsor lectoribus s. p. d.
Cur hisce commentariis favendum

Praefatio ad lectorem

A. MIRAGLIA Ne bibamus pocula Lethes: de litteraria omnium gentium republica redintegranda

Litterae

M. VON ALBRECHT Quid litterae Latinae ad homines educandos conferant
T. TUNBERG De Iacobo Pontano Ie…

Haicu de uitro fracto

Imagen
De uitro fracto        

Inuidiosum         respicit uitrum fractum         sal in salino