8.17.2015

De captatione beneuolentiae

Lippus Brandolinus
    Hos dies aestiuos legi F. Aurelii Brandolini Augustiniani cognomento Lippi, regii consiliarii, theologi, philosophi, historici, poetae oratoris praeclarissimi anno 1497 obeuntis, quaedam uerba de oratoribus, quae Nemo sua in pagina scripsit, studium non solum meum sed etiam aliorum mouentia. Quamobrem aliquid sub eius commentatione exarare uolui, sed non potui, quia nescio cur Nemo sapiens et disertissimus lectoribus suis fidelibus nunc non sinat annotatiunculas relinquere.

    Lippi illa uerba pertinent ad epistulam Domino Oliuerio Carafae Neapolitano dicatam, quam sequitur panegirica 'Oratio pro Sancto Thoma Aquinate Romae in templo Sanctae Mariae Mineruae ad cardinales et populum habita' die VII mensis Martii inter annos 1483 et 1490. Si epistulam et orationem euoluere uelitis totam, uobis licet hac in commentatione (pp. 81-86), cui index est "I panegirici in onore di s. Tommaso d’Aquino alla Minerva nel XV secolo" a Luciano Cinelli anno 1999 scripta.

       Aurelius Brandolinus, qui etiam inter alia opera De ratione scribendi libros tres exarauit, bene didicerat quomodo in exordio siue artificioso principio epistularum lectores dociles et attentos et beneuolentes habere, maxime "si a nobis omnem arrogantiae, superbiae, ambitionis, cupiditatis suspicionem remouebimus, si quid de nostra uita aut doctrina sine arrogantia proferemus".

   Cuius operis in praefatione ad Franciscum Picolomineum Cardinalem Senensem Lippus Brandolinus uerba quoque dixit de Oratore atque maxime de Scriptore:
       Itaque quum cogitarem si quod esset, in quo ego mea opera et industria nostris hominibus prodesse possem uideremque permulta de ratione dicendi tum a ueteribus, tum a nostris conscripta uolumina, de scribendi ratione ab illis nihil traditum esse, digna mihi uisa res est et nostris hominibus necessaria, de qua aliquid conscriberetur, praesertim quum hoc tempore quicquid est eloquentiae, id in scribendo tantum exerceatur, dicendi exercitatio pene tota defecerit. 
        Nam accusandi et defendendi ratio, ad quam omnes eloquentiae uires, omnis dicendi facultas a ueteribus comparabatur, mutata fori iudiciorumque consuetudine, sublata penitus atque extincta est. Sententia in senatu apud ceteras ciuitates patria et communi lingua, hic in nostro colloquio et breuiter et minus Latine dicuntur ita, ut in illis dicendi facultas locum non habeat. Conciones quoque patria fere oratione pronunciantur, paucae admodum aut Sanctorum aut Defunctorum laudationes Latina lingua habentur atque hae quoque ab illa ueteri oratoria in nouam quandam et barbaram consuetudinem ab his, quos Fratres appellamus, commutata sunt. 
           Sola iam nobis scribendi ratio relicta est, in qua uersari possit eloquentia. Atque hanc quidem praeceptionem ueteribus eam existimo fuisse caussam primam litteris non tradendi, quod partim cum dicendi ratione coniunctam esse arbitrarentur, partim sciri haec ab omnibus tamquam uilia et uulgata conspicerent. Nobis, qui neque in dicendo exercemur neque haec scire alibi possumus, necessario tradenda esse censui. His igitur de caussis scripsi superiori anno de scribendi ratione libros tres in quibus et ea quae erant de arte dicendi a ueteribus tradita, qua quidem usui nobis esse possent, breuiter atque dilucide sum complexus et quae ab illis praetermissa fuerant, quantum potui, longa obseruatione collegi. 
     Nam et quae ab illis de sex partibus orationis, de caussarum generibus, de dispositione, de elocutione praecepta fuerant, quantum ad hanc institutionem conferre uisa sunt, non omisi et quo pacto ad оmnem singillatim materiam accommodari possit inuentio (quae res adhuc intacta fuerat) diligenter copioseque tractaui atque ut eius rei certa praeceptio tradi posset, epistolam, quoniam eo maxime scribendi genere utimur, quasi formulam quandam, in qua Scriptor uersetur, accepi ad eamque scribendam оmnem praceptionem nostram accommodaui.

8.16.2015

De maniculis paginas patulas facientibus

Fenestra cuiusdam tabernulae Europaeae
   In ultimo itinere, dum angiportu quodam, quem '"Aureum" nuncupant, deerrabam, tabernulam offendi quae pone fenestram res uenales suas exhibebat in paruis pegmatibus uitreis pulchre dispositas. Confitendum autem est mihi coram uobis, lectores mei candidi, non sine quodam rubore nescire quomodo uernacule dicantur hae res quae paginas librorum patulas faciant illas quas inspicietis in imagine supra a me apposita in formam manus aut crocodili aut specilli amplificatorii redactas. Quibus conspectis statim in mentem uenit meam imag o alia quam abhinc septem annos hoc in scriptorio insulso monstraui, in qua maniculas similes ostendebam paginas libri Holbergii "Iter subterraneum" inscripti patulas facientes. Vnde domum reuersa quaesiui locum scriptorii huius, ubi inerat illa imago, et denuo legi id quod illic scriptum erat, scilicet Thersitae adnotatiunculam qui mirabatur maniculas has quas in imagine a me infra apposita quoque inspicere potestis.

Imago anno 2008 inuenta
       Potuissem equidem, postquam in tabernulam illam intrauerim, non solum uenditricem interrogauisse de nomine illius rei sed etiam rem ipsam empsisse (quod non fecisse nunc me admodum paenitet), sed neutrum ausa sum. Celeriter illuc intraui, uelociter illinc exii, quia sermonem illius loci non bene callebam et foris quidam me exspectabant impatientes. Quippe hoc iter aestiuum in quendam locum Europae mediae nuper factum breuissimum fuit necnon calidissimum, tamquam si in subterraneum infernum pereginata essem. Nam inter hoc tempus breue multum spectaui, multum cogitaui, multum sermocinata sum, multum fructa sum et multum quoque legi, inter alia praesertim quendam librum qui agebatur de annis in peregrinatione a quodam uiro colore carente comsumptis. Nescio uero utrum uiri aut feminae exstent coloribus carentes an multicolores. An potius omnes unicolores simus prorsus ignoro. Sed pro certo habeo omnes homines lumine umbrisque praeditos esse, quorum lux siue colorata siue obscurata pendeat de oculis eius qui inspiciat. Quo colore (si quis mihi est) me animo finges, candide lector?      

'Aurei Angiportūs' ianua nº 22
     

8.02.2015

De cena alba mensi Augusti salutem dicente

Cena alba
      Tandem aliquando mensis Iulius in finem peruenit, cuius unus et triginta dies mihi uisi sunt uel longissimi omnium priorum mensium huius anni (usque saltem ad diem hodiernum). Heri quidem diebus feriatis atque aestiuis frui coepi, cuius primum diem celebraui inde ab horis matutinis usque ad uespertinas aprica et placida apud litus librum optimum legens, horis autem nocturnis cenae albae interfuimus una cum amicis, ut mos est apud nos socios cuiusdam loci oppidani, ubi Kalendis Augustis nos conuenimus colore albo induti ad cenam lautissimam sumendam et ad concentus musicos audiendos et ad iucunde atque molliter saltandum, scilicet quod conuiuium illud splendide ornatum sub candidissimo Lunae lumine et super mollissimam herbam et inter uirides arbores palmas celebratum est. Quam cenam ergo albam omen fore spero placidae aestatis otii meritissimi plenae.
      Mensis autem Iulius, inquam, uel negotiosissimus omnium fuit. Nam non solum res academicae diuersae mihi persoluendae fuerunt, sed etiam ultimo die (scilicet trigesimo primo) tandem aliquando primum et secundum ex quinque uoluminibus ad professorem Ioannem Aegidium dicatis excudendum dedimus et prelo misimus, quae omnia quinque speramus fore ut proximo in conuentu Alcagnicensi mense Octobri exeunte celebrando ad professorem Eustachium Sánchez Salor dicato lectoribus conmendemus in lucem iam edita. Eodem quoque die trigesimo primo conuentui huic dedi cum nomem meum tum titulum acroasis mihi habendae, quae de Renascentia litterarum deque eius initiis in Hispania agetur, maxime de Lucio Flaminio Siculo deque summa laude Antonio Nebrissensi siue uera siue ficta ab illo tributa. Paranda quoque est mihi hac aestate oratiuncula Ad iuuenes studiosos dicata mense Septembri habitura apud Malacitanos. Multum quidem mihi placuisset interesse Conuentui Vindebonensi numero sexto decimo c.t. "Contextus Neolatini", quem Societas Internationalis Studiis Neolatinis Provehendis (cuius nomen litteris compendiariis IANLS scriptum est) diebus 2-7 mensis Augusti 2015 apud Austriacos insti­tuet, sed non omnia possumus omnes.      
        Etiam mense Iulio rem aliam academicam maximi ponderis absolui. Quippe femina quaedam nomine Aloisia Aguilar, quae Dissertationem Doctoralem Latine planeque scripserat, die XXI eam publice defendit in Vniuersitate Studiorum Valentina. Ecce uobis, lectores mei fideles, uerba Latina quae nonnulla inter alia Hispanice Latineque dixi: "Hodie sino dubio dies lætus est notandusque mihi candidissimo calculo propter duas causas, quas praecipuas nunc proferre uolo pace uestra: primum quod apud Institutum Philologiae Classicae, quod Valentiae sedem habet, uir eruditissimus, quem magni facio atque aestimo, professor scilicet Xauerius Ballester, nomen proposuit meum ad exspectatam dissertationem Doctoralem iudicandam una cum philologis clarissimis Vniuersitatis Studiorum Hispanicae, scilicet Iosepho Ludouico Vidal Barcinonensi et Ricardo Hernández Valentino; deinde propter auctricem ipsam, cuius Thesim nunc iudicamus, uidelicet Aloisiam Aguilar, feminam optimam et peritam dicendi, tamquam alteram Aloisiam Sygaeam renatam, quam forte primum ego ipsa noueram, quando anno bismillesimo decimo tertio urbem Valentinam uisitaui inuitata ad orationem habendam De lumine atque umbris institutionis grammaticae inscriptam. Illis diebus quidem stupefacta fui propter indolem Aloisiae permiram atque inusitatam intra muros Academicos Philologiae Classicae Hispanicae, nam non solum eam spectaui Latine planeque loquentem necnon ex tempore, sed etiam, quod est maioris ponderis, eam auscultaui acroasim eruditam dicentem". Gratulor ergo Aloisiae imo ex corde propter eius permiram Thesim Doctoralem bene scriptam et defensam, quod opus eruditum de titulis operum M. Terentii Varronis speramus fore ut ipsa quam citissime in lucem edat. Etiam Latine scribere ipsam perrecturam esse speramus, postquam ea fructum uentris ceperit uel dulcissimum omnium.
        Plura quidem acciderunt mense Iulio, sed ex hoc scriptorio in mensem Augustum nunc prospicere malo atque ea, quae euentura sint, in album referre uolo, praesertim proximum iter in urbem quandam mediam huius Veterrimi Orbis.
          Valete, nescio usque ad quem diem.