Entradas

Mostrando entradas de septiembre, 2015

De salinis Ciceronianis

Imagen
De salsedine Gaditana    Salinae loca sunt ubi sal fit, sed simul loca magica amoenaque sunt, ubi plura fiunt exeuntque ope uidelicet salis. Num fidem tribuis nullam, lector candide, uerbis meis? Imagines cinematographicas hodie casu spectaui, quae optime tibi illustrare possunt quae modo dixi, praesertim si imagines has coniungas cum epistula quadam Tulliana, utpote in qua Cicero Arpinas mentionem faciat suarum salinarum (Cic. Fam . 7, 32, 1):  ...quibus in litteris omnia mihi periucunda fuerunt praeter illud, quod parum diligenter possessio salinarum mearum a te procuratore defenditur.      Quid Cicero exacte significare uoluit uoce "salinarum"? Quam uim sensumue dare uoluit uocabulo "possessionis"? Mentem mox ipse patefecit plane Latineque describens alio nomine ad quod genus possessionis ipse adferretur (Cic.  Fam . 7, 32, 2): ... urbanitatis possessionem , amabo, quibusuis interdictis defendamus; in qua te unum metuo, contemno ceteros. derideri te put

Lusciniae nugis insidentes

Imagen
     Hodie postquam casu hoc adagium euolui, me sensi tamquam lusciniam. Fortasse tempus iam sit animum, oculos mentemque intendere ad alium ramulum. Adagium 1103 (Imago sumpta hinc )      Ἀηδόνες λέσχαις ἐγκαθήμεναι, id est Lusciniae nugis insidentes. Proximum illud ad imperitos et tamen garrulos conuenit, hoc ad eruditos, qui tamen immodice suo studio delectentur; quod genus sunt poetae potissimum. Plaut. [E] in Bacchid . 130 [A] ad puellam transtulit: Metuo , inquit, ne lusiciniolae defuerit cantio [ cf. Adagium 2577: " Lusciniae deest cantio "]. Quanquam in Graeco prouerbio iocosa deprauatio uidetur inesse, vt pro λόχμαις dictum sit λέσχαις. Sumptum est autem ab incredibili canendi tum studio, tum arte, quae huic auiculae tribuitur, si quidem, vt narrat Plin. lib. x., cap. xxix, diebus ac noctibus quindecim continuis citra intermissionem canit densante se frondium germine, multis nominibus admiratione digna auis: primum tanta vox in tam paruo corpusculo,