De cena alba mensi Augusti salutem dicente

Cena alba
      Tandem aliquando mensis Iulius in finem peruenit, cuius unus et triginta dies mihi uisi sunt uel longissimi omnium priorum mensium huius anni (usque saltem ad diem hodiernum). Heri quidem diebus feriatis atque aestiuis frui coepi, cuius primum diem celebraui inde ab horis matutinis usque ad uespertinas aprica et placida apud litus librum optimum legens, horis autem nocturnis cenae albae interfuimus una cum amicis, ut mos est apud nos socios cuiusdam loci oppidani, ubi Kalendis Augustis nos conuenimus colore albo induti ad cenam lautissimam sumendam et ad concentus musicos audiendos et ad iucunde atque molliter saltandum, scilicet quod conuiuium illud splendide ornatum sub candidissimo Lunae lumine et super mollissimam herbam et inter uirides arbores palmas celebratum est. Quam cenam ergo albam omen fore spero placidae aestatis otii meritissimi plenae.
      Mensis autem Iulius, inquam, uel negotiosissimus omnium fuit. Nam non solum res academicae diuersae mihi persoluendae fuerunt, sed etiam ultimo die (scilicet trigesimo primo) tandem aliquando primum et secundum ex quinque uoluminibus ad professorem Ioannem Aegidium dicatis excudendum dedimus et prelo misimus, quae omnia quinque speramus fore ut proximo in conuentu Alcagnicensi mense Octobri exeunte celebrando ad professorem Eustachium Sánchez Salor dicato lectoribus conmendemus in lucem iam edita. Eodem quoque die trigesimo primo conuentui huic dedi cum nomem meum tum titulum acroasis mihi habendae, quae de Renascentia litterarum deque eius initiis in Hispania agetur, maxime de Lucio Flaminio Siculo deque summa laude Antonio Nebrissensi siue uera siue ficta ab illo tributa. Paranda quoque est mihi hac aestate oratiuncula Ad iuuenes studiosos dicata mense Septembri habitura apud Malacitanos. Multum quidem mihi placuisset interesse Conuentui Vindebonensi numero sexto decimo c.t. "Contextus Neolatini", quem Societas Internationalis Studiis Neolatinis Provehendis (cuius nomen litteris compendiariis IANLS scriptum est) diebus 2-7 mensis Augusti 2015 apud Austriacos insti­tuet, sed non omnia possumus omnes.      
        Etiam mense Iulio rem aliam academicam maximi ponderis absolui. Quippe femina quaedam nomine Aloisia Aguilar, quae Dissertationem Doctoralem Latine planeque scripserat, die XXI eam publice defendit in Vniuersitate Studiorum Valentina. Ecce uobis, lectores mei fideles, uerba Latina quae nonnulla inter alia Hispanice Latineque dixi: "Hodie sino dubio dies lætus est notandusque mihi candidissimo calculo propter duas causas, quas praecipuas nunc proferre uolo pace uestra: primum quod apud Institutum Philologiae Classicae, quod Valentiae sedem habet, uir eruditissimus, quem magni facio atque aestimo, professor scilicet Xauerius Ballester, nomen proposuit meum ad exspectatam dissertationem Doctoralem iudicandam una cum philologis clarissimis Vniuersitatis Studiorum Hispanicae, scilicet Iosepho Ludouico Vidal Barcinonensi et Ricardo Hernández Valentino; deinde propter auctricem ipsam, cuius Thesim nunc iudicamus, uidelicet Aloisiam Aguilar, feminam optimam et peritam dicendi, tamquam alteram Aloisiam Sygaeam renatam, quam forte primum ego ipsa noueram, quando anno bismillesimo decimo tertio urbem Valentinam uisitaui inuitata ad orationem habendam De lumine atque umbris institutionis grammaticae inscriptam. Illis diebus quidem stupefacta fui propter indolem Aloisiae permiram atque inusitatam intra muros Academicos Philologiae Classicae Hispanicae, nam non solum eam spectaui Latine planeque loquentem necnon ex tempore, sed etiam, quod est maioris ponderis, eam auscultaui acroasim eruditam dicentem". Gratulor ergo Aloisiae imo ex corde propter eius permiram Thesim Doctoralem bene scriptam et defensam, quod opus eruditum de titulis operum M. Terentii Varronis speramus fore ut ipsa quam citissime in lucem edat. Etiam Latine scribere ipsam perrecturam esse speramus, postquam ea fructum uentris ceperit uel dulcissimum omnium.
        Plura quidem acciderunt mense Iulio, sed ex hoc scriptorio in mensem Augustum nunc prospicere malo atque ea, quae euentura sint, in album referre uolo, praesertim proximum iter in urbem quandam mediam huius Veterrimi Orbis.
          Valete, nescio usque ad quem diem.

Comentarios

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria