De quadam alata bestia in codice Pliniano pulchre picta

      Inueni uidi sumpsi imaginem pulchre pictam et uiuidis coloribus concinnatam cuiusdam bestiae alatae, quae initium ornat libri X Historiae Naturalis Plinianae. Placuit  ideoque eam condere uolui meo in scriptorio mihi uobisque, lectores amantissimi uenustatis imaginum litterarumque diligentissime delineatarum:

Britanniae manu scriptum saec. XII. Imago sumpta hinc

Sequitur natura auium, quarum grandissimi et pene bestiarum generis strucio cameli affrici uel aethiopici altitudinem equitis insidentis equo excedunt, celeritate uincunt, ad hoc demum datis pennis, ut currentem adiuuent. caetere non sunt uolucres nec [a terra tolluntur].


________________________________________________________________________________
              1 struthiocameli   /  Africi    2 Aethiopici   /  celeritatem    3  pinnis  /  cetero
________________________________________________________________________________
Editio Teubneriana 


Comentarios

  1. Mihi sententia, in textu non "aechiopici" sed "(a)ethiopici" legendum esse, cf. e. g. litteras "t" in linea tertia "atltitudinem".

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Recte mones. Placent mihi lectores et lectrices Lyncei oculis praediti, etiamsi nominibus obscuris.

      Eliminar
    2. Este comentario ha sido eliminado por el autor.

      Eliminar
  2. (Risus) Ego sum admirator ignotus, francogallus parva in schola grammaticus, Hispanica lingua loquenda peritus, Geographicique Strabonis studiosus, nec mihi, quamquam linguam Latinam discipulis iuvenibus doceo, latinitas viva facilis est, sed mihi placet Latinum e-diarium tuum et ceterorum legere, quia multa utilia gratiosaque disco.

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Gratias ago tibi pro uerbis comissimis. Sed a te dissentio magna ex parte, nam si difficillima esset Latinitas quam nuncupas 'uiuam', non fieri posset colloqui inter nos neque intelligere omnia quae hic dicamus uel exaremus (Surrideo).

      Eliminar
    2. Recte dicis, sed potius quam "difficillime" Latine loquari vel scribere, consuetudinem mihi deesse dicere uolebam.

      Eliminar
    3. Quippe quidam olim dixit: "...praecepta Latine loquendi quae puerilis doctrina tradit et subtilior cognitio ac ratio litterarum alit aut consuetudo sermonis cotidiani ac domestici, libri confirmant et lectio ueterum oratorum et poetarum".

      Eliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria