Entradas

Mostrando entradas de octubre, 2014

De die natali cuiusdam homuncionis uitrei

Imagen
Hodie annus quingentesimus quadragesimus octauus agitur, ex quo Desiderius Erasmus Roterodamus dicitur natus esse. Cuiusnam autem hoc refert? Fere nullius procul dubio. Nam si nomen Erasmi hodie proferamus, in mente plerorumque et maxime iuniorum tantummodo ueniet imago stipendiorum Europaeorum istorum, quorum ope discipulis licet peregrinari toto Vetere Orbe, etiamsi non sine minima difficultate propter penuriam ipsius stipendii.

    Sunt autem nonnulli (homines sane eruditi), qui merito celebrent diem natalem illius uiri, qui tot tantaque opera -colloquia nempe, epistulas, annotationes, carmina, apologias, declamationes, encomia, orationes, progymnasmata, precationes, responsiones et ita porro- nobis reliquit sermone antiquorum Romanorum uiuide scripta saeculo sexto et decimo. Quorum quidem memorum alium inueni partes agentem ipsius Erasmi (rem miram!), qui sibi ipsi gratuletur usurpans loquelam, qua dubito quin Roterodamus ille umquam scripsisset:

Today is my #birthday! You&#…

Dono dedit dedicauit

Imagen
Hodie mane dum per andrones bibliothecae academicae ambulabam quaedam lexica quaerens, casu annotationes has manu scriptas, quas nunc hoc in scriptorio uobiscum compartiri uolo, offendi, et casu inquam offendi, quoniam libri, qui annotationes has inopinatas continent, in forulis domesticis mihi in promptu sunt, ideoque alii erant libelli quos ipsa quaerebam. Sed ubi primum oculi mei eos uiderunt, manus uitare non potuerunt sumere unum (uaria quidem exemplaria eiusdem editionis in pegmatibus exstabant) et illum ipsum quod tenui, scriptum occultabat hoc prima in pagina:

     Exemplaria sunt, ut uidere potestis, duo seriei librorum "Lingua Latina per se illustrata" nuncupatae, cuius partes prima atque altera quibus indices sunt "Familia Romana" et "Roma Aeterna", condunt uerba ab ipso Ioanne Ørberg manu scripta anno 2005º, ubi Facultatem Philosophiae et Litterarum Vniuersitatis Gaditanae uisitauit mense Aprile:


Haicu alterum autumnale

Imagen
Haicu de monte Ontake
ascendunt montem formae uersicolores cinericium

De prospectu triplici

Beatam esse et fortunatam me saepe puto, utpote quae forte circa me inuenerim homines uel optimos et eruditissimos saeculi nostri, quorum nonnullorum amicitia magisterioque ita fructa sum, ut omnia quae tot tantaque eorum gratia didicerim libens (et non solum de disciplinis diuersis inquam, sed etiam de humanitate), numquam sola ipsa nancisci potuissem. Sed simul uitare nequeo capere quendam maestitiae sensum, quod homines huius farinae animaduerto induere (nescio utrum uolentes an nolentes, inscientes an scientes) pressam tunicam ex panno quodam crudeli peruersoque confectam necnon galeam de corio mendaci leuigatam. Sed fortasse fallar male prospiciens, fortasse ei non sint qui ingrediantur sic induti, sed ego ipsa sim quae incedam tunicam et galeam gerens illius materiei. Vel potius optima discipula facta sum.

De egestate uerborum et rerum nouitate

Imagen
Verbum idoneum non inuenio unum solumque ad Latine dicendum "disparar / to shoot / sparare" nisi per ambagem. Sciresne forte tu, candide lector, plane et Latine id dicere?


          Quid censetis de his uerbis temporalibus, quae lectores tres proponunt (inspicite quaeso annotationes huius commentarii)? Vtrum trium horum (uel forte casuque aliud) uobis uidetur magis idoneum, scilicet 'iactare', 'displodere' an 'iaculari', si tantummodo uocabulo uno soloque uti uellemus?


      Dum interim responsum cogitatis, lectores cari, ecce uobis commentatio Lusitanice ab Eduardo M. Engelsing exarata, quae forsan clauem ullam nobis dare possit, praesertim partem uidete sultis septimam "Nouissima uerba Latina" (Lusitanice Os neolatinismos) inscriptam (pp. 113-115):  LATIM, BIQUÍNI E SINFONIA DISCORDANTE: LÍNGUAS CLÁSSICAS E METODOLOGIA DE ENSINO, Organon, Porto Alegre, v.29, n.56, (2014), pp. 99-121.