Entradas

Mostrando entradas de agosto, 2014

Plura de odoribus

Mensis Augustus ad finem peruenit et cum eo dies aestiui feriatique. Epistulae discipulorum et professorum heri et hodie in loculum litterarum electronicarum intrantes initium cursus Academici nuntiant inminens. Quamobrem ianuam et fenestras Scriptorii per totum mensem a me inuisitati hodie aperio, ut aura intret noua et uitalis, cum receptaculum redoleat clausum. Multa quidem proposita atque incepta noua ex superioribus locis prospiciuntur in horizontem, quae uiribus refectis spero fore ut aequo animo paratoque fortiter subitura sim. Interim ad pluteos et pegmata appropinquo ad librum sumendum unum. Placet mihi et iuuat epistulas euoluere, quas multas quidem legi mense hoc Augusto. Ecce una de argumento olim habito, quod denuo nunc attente euoluo necnon me fusius acturam et mox scripturam esse spero:
CELIVS CAL[CAGNINVS] CAMILLO VISTARINO       Vix possem eloqui, Camille uir doctissime, quantum me alliciat ac teneat tuae isthaec felicitas ingenii ad omnes praeclaras disciplin…