Entradas

Mostrando entradas de enero, 2014

De ui salis ad carnem a putredine seruandam

Imagen
"Habebat quidam ancillam obesam et praepinguem, cui pro delitiis erat frequens usus salis et uini, rogatus Herus, cur illa istis uteretur? respondit:                          Ne caro [prae]pinguis, sale non condita, putrescat,
                                 Nostra uorat multum Phillis obesa salis.
                         Hinc ne concipiat duros uesica lapillos,
                                 Se liquido semper perluit illa mero".
     Quisnam sit auctor huius epigrammatis in quandam Phyllidem, prorsus nescio, sed mihi arridet domini responsum.

De sermone Musarum

In libro X Institutionis oratoriae Quintilianus sententiam refert miram siue ex Varrone siue potius ex Aelio Stilone sumptam quae ad sermonem Musarum pertinet:        Licet Varro Musas, Aeli Stilonis sententia, Plautino dicat sermone locuturas fuisse, si Latine loqui uellent [...].      Helius Eobanus Hessus lectori salutem dicens in opere, in quo comoediam lepidissimam Amphytrio inscriptam commendat, cum Fabio admodum consentire uidetur, utpote qui numeris imparis uerba concinnauerit similia:              Atque ipsae si uerba uolent Latialia Musae,
                     Plautino cuperent illa sonare melo.      At Nicolaus Leonicenus Vicentinus, philosophus et medicus clarissimus, qui de Plinii et plurium aliorum medicorum in medicina erroribus quattuor libros scripsit, a Fabio Eobanoque admodum dissentit, ubi contra auctoris Historiae Naturalis eloquentiam laudat ultra modum:         Neque magnum hoc Plinij dedecus futurum existimo, si ei Graeca eruditio detrahatur, quum mult…

De fine studiorum linguae Latinae

Imagen
Quem finem habent studia linguae Latinae? Si casu eum adhuc nescires aut in dubio esses, nauita interretialis, qui forte fortuna hoc in scriptorium cecidisti, ecce tibi:

***

Naturae nihil placuit esse sine pare

Imagen
Dum quoddam opus saeculi XVII ineuntis de pestilentia rimabar, locum offendi, qui serpentium bestiarum mentionem faciebat earum quae 'basilisci' appellatae sunt. Quae lectio inuicem ad Plinianum locum mihi duxit et, quamquam capitulum hoc olim euolueram, lineas ultimas non recordabar (rem non miram!) antehac legisse:        Eadem et basilisci serpentis est uis. Cyrenaica hunc generat prouincia, duodecim non amplius digitorum magnitudine, candida in capite macula ut quodam diademate insignem. Sibilo omnes fugat serpentes nec flexu multiplici, ut reliquae, corpus inpellit, sed celsus et erectus in medio incedens. Necat frutices, non contactos modo, uerum et adflatos, exurit herbas, rumpit saxa: talis uis malo est. Creditum quondam ex equo occisum hasta et per eam subeunte ui non equitem modo, sed equum quoque absumptum. Atque huic tali monstro—saepe enim enectum concupiuere reges uidere—mustellarum uirus exitio est: adeo naturae nihil placuit esse sine pare. Inferci…

¿Faustum? annum nouum MMXIV: altera pars

Imagen
[Prima pars heri in lucem edita]

        Faustum felicem fortunatum annum MMXIV uobis imo ex corde precor omnibus, candidis lectoribus lectricibusque beneuolentibus necnon nauitis, quibus uita nulla fragilior, saeuis ab undis proiectis, qui propter fortunam casusque aut stultitiam siue alienam siue propriam coacti sitis errare quasi alteri Ὀδυσσεῖς per salum procellosum piratarum multitudine atque cantibus Sirenarum abundans Retis Vniuersalis.           Vtinam anno continenti optata desideria propositaque uestra, nisi omnia, saltem nonnulla perficientur et optime uertantur.
*** [Altera pars hodie in lucem edita]

       Nescio imperita insciaque rerum electronicarum atque interretialium quae sit causa, sed commentarius ille heri in lucem editus, cui titulus erat "Faustum annum nouum MMXIV", radicitus sublatus est atque euanuit totus, dum ego ipsa responsum dare conabar duobus nauitis, qui Scriptorium hoc insulsum uisitantes uerba comissima reliquerunt, alter prima uice, alter…