Entradas

Mostrando entradas de diciembre, 2014

Imperator

    Fabulam cinematographicam de argumento Romano modo inueni, dum per rete omnium gentium nauigabam, cui titulus est "Imperator". Quod inuentum non esset alicuius momenti nisi foret hac causa duplice, quia uidelicet actores et histriones (rem miram!) Latine loquuntur (non dicam utrum recte an perperam: sententiam uos ipsi dicite) necnon argumentum, ut solet, ridiculum inaneque non uidetur, immo serium graueque. Pellicula enim a Polonis (nisi fallor) facta partem narrat breuem uitae Marci Saluii Othonis, imperatoris scilicet qui Romae clauum tres menses tenuit anno 69 post Christum natum. Ecce summarium:        Non omnia quidem bene auscultantur, praesertim cum aliquid uoce summissa dicitur, et nisi uersio Anglice scripta sub imaginibus praeberetur (atque etiam Polonice, nisi fallor, sed lingua haec mihi obscurior est), difficile esset uerba nonnulla aliquando intelligere. Nihilominus actores partes suas recte agunt et enuntiatio haud illepida esse uidetur, etiam n

Necopinata

Imagen
Haicu Natalicium       russata pyxis multa nocte donauit necopinata

De carmine quodam Michaelis ab Albrecht

      Ecce alterum munusculum mensis Decembris lepidum elegansque, quod uobis, lectores fideles, inuicem dono dare uelim et praesertim uni uestrum singulari, cuius nomen dicere non possum, quia nullum est. Carmen est quoddam quod, quamuis a me non compositum sit (quomodo possim pessima poetria!), in libro tamen continetur quem neque in Bibliothecis omnibus inuenire neque per rete omnium gentium electronice descriptum euoluere facile est. Fortasse quidem requiratis, lectores amici, quare id faciam, id est, quare ipsa aliquem obscurum donem carmine alieno. Certo scio: quia uolo et possum. Fortasse quoque conqueramini cur nouum non sit poema ideoque iam lectum. Vel immo fortasse flocci hoc faciatis, sed utcumque est, id perlegere mihi ipsi cum nouitati tum uoluptati fuit.    Poema  De Florida paeninsula  inscribitur, cuius auctor est clarissimus Michael ab Albrecht*, professor emeritus, ut bene scitum est, Vniuersitatis Studiorum Heidelbergensis, qui inter alias in Vniuersitate Studio

De fonte Gaditano

Imagen
Sancta Electris tandem Gades aduenit              Haicu hiemale:       De Sancta Electride                Aquae fons fulget      candidae caeruleae      sub nigra nocte.    

Editiunculae ad usum discipulorum

Imagen
Editiones ad usum discipulorum      Hodie mensis incipit ille munerum atque donorum, quamobrem nihil magis idoneum mihi uidetur huic diei Kalendarum Decembrium quam lectores fideles donem proposito nouo. Quippe in pagina nostra nuper condita cui index Sal Musarum , magis in dies crescenti, nouam pagellam publicare decreuimus, in qua monstrentur editiunculae ad usum discipulorum a sodalibus amicisque  Circuli Gaditani paratae.       Aliae editiones quidem, quae illic uobis commendo, fortasse iam sint uobis notae, utpote quae olim in lucem a me ipsa editae sint hoc in scriptorio, aliae autem nouissimae sunt, sicut Quartum capitulum fabulae a Michaele von Albrecht pervenuste fictae, cui index 'De Simia Heidelbergensi' (auctoris uenia impetrata), de qua fabula  unum et alterum commentarium quondam iam hoc in loco scripsi, uel etiam Erasmi Colloquium de iuuene et Echo, utrumque a Iarcio nostro  explanatum atque illustratum. Nouas autem alias paramus, quae speramus fore ut