Entradas

Mostrando entradas de noviembre, 2014

De Republica Litteraria

Imagen
    Hebdomades in Academia progrediuntur taediosae, nam hos priores menses anni academici plura pensa grapheogratica quam institutoria mihi sunt. Quamobrem nisi foret propter dies Mercurii et Iouis, quibus sessionibus et colloquiis iucundissimis fruar horas matutinas cum discipulis et sodalibus, potius quam Philologiae Classicae mihi uideretur operam dare aliis negotiis alienissimis a studiis Humanitatis.        In una enim harum sessionum iucundissimarum legere coepimus quandam commentationem " De Reipublicae Litterariae originibus " anno 1861 Bonnae editam, auctore Constantino Schlottmann, quam Iarcius noster nobis adtulit ad eam legendam et rimandam. Cuius libri sententia prima est haec: Rempublicam litterariam cum Vlrico Hutteno id genus commercii sodalitiique dicimus, quo diuersarum terrarum gentiumque eruditi homines inter se coniuncti sunt.       Primus qui locutionem 'Reipublicae Litterariae' usurpauerit, dicitur esse   Franciscus Barbarus  anno 1417