De contrariis rebus

In honorem atque in memoriam Ioannis Vincentii et Ludouici Charlo, 
quos plurimi apud nos consentiunt bonorum hominum esse optimos

      Dictum exstat philosophicum idque uulgatisimum quod est "Opposita iuxta se posita magis elucescunt", cuius auctor quis sit, prorsus nescio, sed Aristoteles esse refertur, qui omnia dixisse uideatur usque ad saeculum septimum decimum. Vtcumque res sese habet, dictum hoc tritum uerissimum exsistimo, nam quid appositius declarat quid sit silentium quam strepitus, quid nox quam dies, quid uirtus quam uitium, quid palatium quam casa, quid denique mendacium quam ueritas.

     Sed quamquam facilius aut celerius est inde a silentio progrediri usque ad strepitum, a nocte ire usque ad diem, a palatio intrare in casam, a uirtute incidere in uitium, ueritatem tamen statim elucescere inter obscurissima mendacia, abstrusum in profundo mihi uidetur. Magister quidem in praefatione cuiusdam libri, qui mox in lucem edetur Baetica Renascens inscriptus, ubi inter alia de mendaciis et ueris academicis fusius disceptauit, uerbis finiuit eis, quae quidam uetus poeta, cuius nomen quoque mihi nunc memoriae non est, dixit: Veritatem Temporis filiam esse. Sed "tempus" est pars aeui, quae nimis breuis, tanquam minuta, uel nimis longa, tamquam saeculum, esse potest.  
     
       Nuper egressa sum e quodam Conuentu, uel potius ex utroque Conuentu eadem in urbe Baetica celebrato, altero inter quinque dies (ubi propositum nuntiatum est maximi momenti studiis humanitatis, cui index Europa Renascens est), altero hebdomade exeunte (mihi tantummodo licuit interesse tres noctes et quattuor dies, inde a die Mercurii usque ad diem Saturni), illo cum plerisque professoribus Vniuersitatis, hoc cum multis magistris Lyceorum, uno autem et altero de eadem utraque lingua quae dicitur classica eiusque cultu. Inde tamen ab altero transiui usque ad alterum tamquam si a nocte ad diem uel a die ad noctem, nam quamuis omnes procul dubio diligant studia haec uetustissima, participes utriusque conuentus partes agunt dissimiles in scaena academica.
 
         Eruditae orationes fere omnes utriusque Conuentus fuerunt, sed praecipue (mente fingite qua de causa) illis a Theoderico Sacrè atque Aloisio Miraglia habitis delectata sum. Acroasibus quoque nonnullorum discipulorum et sodalium fructa sum, maxime Aluari Cancela discipuli Vniuersitatis Studiorum Matritensis (Gaditanis quattuor discipulis, qui sunt Laura Jiménez, Pamina Fernández,, Iuanus Sánchez, et Iohannes Carolus Jiménes, non mihi licuit audire neque etiam Galae L. de Lerma Barcinonensi discipulae meae doctorandae, utpote qui omnium eorum acroases fuerint me absente, sed optime egerunt, ut nonnulli postea me certiorem fecerunt), et mihi praetermittendae non sunt binae orationes, quae de nouissimis linguae Graecae methodis habitae sunt a Iacobo Carbonell et Mario Díaz, cui ipsi opus Latine interpretandi uerba praefatoria libenter feci.

       Dies quidem egi iucundos cum amicis sodalibusque et cum discipulis familiaque, sed imagines ope lucis descriptas uobis, lectores beneuolentes, candidae lectrices, horno praebere non possum nisi paucissimas, quas hic atque illic inuenies per rete omnium gentium dispersas, plerasque pro dolor pessime descriptas, utpote quas per telephonum gestabile cepi imperita. Ecce quinque selectae:

Prospectus theatri Romani
Sessio alterius Conuentus ubi oratrix de Plinio Maiore Ciceroneque loquitur
Gratiae Mario agendae
Iacobus Διαλόγους nobis praebet
Optimum omnium fuit: sermocinari cum necessariis, amicis et discipulis.

       Alcedonia autem non fuerunt circa me Gades reuersam, quippe quae documenta maximi momenti ad gradum quendam academicum poscendum complere debuissem quasi decimum tertium laborem Herculeum. Quod die Iouis superiore (tandem aliquando!) post fere duos annos absolui et perfeci (nescio utrum recte an praue, quod intra aliquot hebdomades compertum habebo). Etiam apud nos nunc celebratur conuenticulum in honorem et in memoriam carisissimi desideratique Ludouici Charlo, cui orationem de hominibus uitreis dicabo. 

       Quamobrem usque ad diem hodiernum in Scriptorium intrare nequiui ad aliquid nonnullius momenti uobis Latine enarrandum. Nihilominus inter tot tantosque labores academicos memoriam meam non fugit munus praecipuum, quod spero fore, ut diebus continentibus absoluere possim, nam pollicita eram ad quendam, qui de nominibus non sollicitatur, etiamsi in Academia opus faciat (rem insolitam et contrariam!) mittere exemplar ope lucis descriptum horum librorum, quos lente et pedetemptim me euoluturam esse spero simul cum illis nouissimis Graecis:

"Africani Latine discunt"

Comentarios

  1. Pues yo soy Filóloga Clásica y no entiendo nada... que me digan qué he hecho mal.

    ResponderEliminar
  2. Gulielmus23:43:00

    Pues yo no soy filólogo clásico y lo entendí casi todo.

    ResponderEliminar
  3. Ant24, el problema no lo tienes tú, sino el maldito método de análisis morfosintáctico. Es preocupante, pero también lo es que hoy mis alumnos de 2° de Bachillerato me hayan dicho que en Inglés no hacen pruebas orales y que hoy tenían la de gramática. No somos los únicos que hacemos mal las cosas, aunque no es motivo de consolación, evidentemente.

    ResponderEliminar
  4. Gracias, Gulelmius, debes de ser un genio digo yo. La verdad es que es demigrante cómo se no-s enseña y que después de 2 años en pachillerato, 1 en segundaria y 5 de filología clásica el testo de arriba me parezca un galimatíasprats. Gracias por las aclaraciones, Raúl.

    ResponderEliminar
  5. ¿Un galimatías? ¿Por qué? Si está escrito en un exquisito latín. En cuanto a Gulielmus, es tan sólo un alumno de bachillerato que ama las lenguas clásicas.

    ResponderEliminar
  6. Pues yo soy gringo y no entiendo Español. Nec possum in lexico invenire "pachillerato" nec "galimatíasprats." Quidni igitur scribatis Latine, quo facilius nos extranjeros possimus sententias vestras intellegere?

    ResponderEliminar
  7. Pues jope, Nemo (gran película jejeje), yo estudié en la coplutense y me considero filologa de verdad (clásica jijijiji), que es la mejor universidad desde hace 3 milenios cuando publicó la biblia en lenguas raras, se indoeuropeo y tu eres excelente, como mis profes, a quienes debo todo lo qué se. Saludos y enorabuena por el foro.

    ResponderEliminar
  8. Tibi non credo: nam abhinc annorum milia tria, tunc cum conderetur studiorum universitas "la coplutense" dicta, scripturae sacrae non lingua fere totius Europae et Indiae, sed potius Germanice et Anglice divulgatae sunt: nonne audivisti Ioannem Gutenberg vetus, Iacobum autem Regem novum testamentum scripsisse?

    ResponderEliminar
  9. A mí no me preguntes, sólo soy una chica jijijijijijijijiji

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria