De puellis Erasmianis


    Modo legi commentarium Hispanice scriptum, quem sodalis Pinarius quibusdam puellis Erasmianis dicauit ipse miratus, quod discipulae duae e Russia oriundae, quae scholis Latinis ab eo modulatis intersunt stipendii academici Europaei gratia, cui nomen "Erasmus" est, discipulis Hispanicis longe praecellebant et elocutione et ingenio necnon usu uariarum linguarum. Iuuenes autem nostrates queri misellos Pinarius ostendebat, quippe qui innumeras regulas grammaticas memoria tenere non ualerent. Collega enim ante oculos unius eorum misellorum posuit exemplum discipulorum qui arti geometricae et medicinae aliisque disciplinis ad rerum naturam attinentibus student, qui multa nomina ac praecepta abstracta ediscere debebant. Cui discipulus respondit querulus: "Vae, magister, sed nos ipsi ingeniarii non sumus!".

           Quibus perlectis, in mentem statim uenit Ioannis Maldonati locus hic sua e Paraenesi ad politiores literas aduersus grammaticorum uulgum (Burgis 1529) depromptus, quem uobis, lectores candidi inuste intellecti, lectrices beneuolentes quasi inuisibiles habitae, praebeo: 
   Quod autem Hispanorum ingenia fuerint ab iis, qui grammatices rudimenta docent, uel hac felicitate temporum bonis ubique literis splendescentibus, oppressa tenebrisque deuota, hinc licet animaduertere, quod ubiuis gentium et in quacumque barbarie uirum aliquem offendas dicendi scribendique uirtute praeditum, et sola iam cessat Hispania suis ipsius institutis erudire, quem reliquae possint nationes admirari, ni solum prius ipsum uertatur et in alium ueluti orbem commodum demigretur. Cum luce sit ipsa clarius, nostrorum ingenia non aptissima minus cuiuscunque capacissimaque doctrinae quam solum ipsum omnigenae frugis ferax pingueque habetur. Porro apud reliquas omnes gentes et regna Marco Tullio et Fabio Quintiliano credunt, qui instituendos suscipiunt adolescentes et, post breuissimam quandam Isagogem, optimos statim porrigunt eis autores, ut ex ipsis hauriant fontibus dicendi scribendique characterem ac stilum. At nostri totam mox Antonii Nebrissensis grammaticam pueris obtrudunt, nullos in ea locos distinguentes, quos memoriae mandent, sed ab ouo, quod dicitur, ad mala absorbendam inculcantes. [...] Quod linguam latinam adiuuat, fulcit, promouet quodque potissimum facit ad eam facultatem, cui est nomen ab humanitate inditum, satis nunc sit pronunciare. Equidem ita censeo de his quae ad rationem scribendi loquendique latine pertinent, neminem post Ciceronem ac Quintilianum accuratius, elegantius utiliusque praecepisse quam Erasmum.

        Maldonatus dixit.


Comentarios

  1. Non probe ipse intelligo illud "Cum luce sit ipsa clarior": quid enim vel quis clarior est quam lux? Num Hispania ipsa? An subintelligenda nobis est "Sententia" an "Opinio" an aliquid eiusmodi?

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Mendum quidem erat. Placet lectores habere tam candidos atque oculis Lynceis praeditos, ut dicta propria et aliena in nitorem reddant uerum et pristinum. Praeterea iuuat meum in uetus scriptorium saepius silentiosum ex orbe nouo hospitem accipere sic insignitum minimeque barbarum, qui exemplo hodierno atque luce ipsa clariore testimonio sit uerbis Maldonati.

      Eliminar
  2. Anónimo16:00:00

    VIVA RUSIA!!!!

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria