17 de nov. de 2013

Europa et tertia illa pars terrae


Imago sumpta hinc

   Heri per Rete omnium gentium nauigans scalpturam offendi hanc quam supra spectatis, lectores mei, cuius auctores fuerunt Iohannes Sadeler Bruxellensis, qui scalpsit et excudit, atque Theodorus Barendszoon Amstelodamensis, qui inuentor fuit, ut in margine inferiore sinistro litteris breuiatis legi potest. Scripta, quae inferiore in parte uix inspicuntur, transcripsi uobis cupida sciendi quid de Europa diceretur, etiamsi nihil noui euoluere exspectarem: 

EVROPA, quamuis praecipuarum terrae partium minima, magis tamen est quam reliquae habitata et populosa, nec minus etiam culta. Hinc, partim ob terrae excellentiam, partim ob gentium frequentiam, copioso rerum omnium prouentu felix, fructuum, herbarum medicarum, uini, frumentique abundantia, cuiusuis etiam metalli prouentu gaudens. Aëre benigno fruitur, pecudum mitium ditissima. Ingenia gignit ad quascumque artes ad Rempub(licam) gubernandam, ad arma tractanda, peridonea. Hinc Plinius lib(ro) 3 "eam altricem uictoris omnium gentium populi terrarumque pulcherrimam" nominat. Respub(licas) opulentas, Regna ampla, Christiana religione culta, atque adeo Romanum imperium ambitu suo complectitur. Insulis demum nobilissimis, ornatam capitis coronam possidet. 

   Plinius quidem in libro tertio Naturalis historiae (cap. 5) talia de Europa scripsit, sed addit plura de finibus orbis terrarum, quod uidelicet in saeculo decimo sexto iam non fieri poterat:
Primum ergo de Europa, altrice uictoris omnium gentium populi longeque terrarum pulcherrima, quam plerique merito non tertiam portionem fecere, uerum aequam, in duas partes ab amne Tanai ad Gaditanum fretum uniuerso orbe diuiso. 
   'Gallia est omnis diuisa in partes tres' est notissimum principium operis illius Caesariano atque etiam exstat illud ipsius Plinii Maioris, quamquam minus cantatum inter discipulos: 'Terrarum orbis uniuersus in tres diuiditur partes, Europam, Asiam, Africam'. Antiqui, sicut superi dei, numero impare gaudere uidebantur. Nam Sallustius in Bello Iugurthino (17, 3) plane ac dilucide scripsit de partibus terrae illo tempore notis:
In diuisione orbis terrae plerique in parte tertia Africam posuere, pauci tantummodo Asiam et Europam esse, sed Africam in Europa.
Africa, tertia pars terrae (1581)
  Mirumst: Africa erat aliis 'tertia pars terrae', aliis quaedam 'appendix Europaea' uel potius fere 'nihil', sicut hodie, quamuis nunc uocitetur nomine 'tertii mundi' una cum aliis nouis regionibus siue appendicibus:

Mundus qui dicitur Tertius colore rubro insignitus

quamquam sunt qui, in duas partes uniuerso orbe diuiso, decantent Meridiem quoque exstare.



No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada