De uiatoribus uoluptariis


      Leuiter disceptabamus abhinc aliquot dies in quodam foro Retis Vniuersalis de uoce q.e. apud nos "turistas", quos quidam appellauit "periegetas", eos nempe "qui ex sua patria in alias videndi et oblectandi causa iter faciunt". Cui autem ego respondit eos, quos ille describeret, appellari solere "uiatores uoluptarios". Quod me recte dicere ille arguit, sed ipse malebat uno uerbo uti eoque, ut uidetur, Graeco. At ὁ περιηγητής est, nisi fallor, quidam itineris ductor aut dux uel etiam locorum descriptor, unde si quis esset qui mallet uno uerbo uti eoque Graeco ad uiatores tales uoluptarios describendos, legat quoque Ciceronem, qui uoce usus est q.e. φιλοθέωρος. At genus uiatorum uoluptariorum siue philotheorum, qui ex patria in alias gentes spectandi gratia et animi causa itinera faciunt, uarium quidem est, ut mea opinio fert, atque haud omnes "turistae" sunt tales, quales nouas terras nouaque loca semper uisere cupiunt studio peregrinationis, ut situm orbis terrarum spectent moresque diuersarum gentium et instituta perdiscant. Quamobrem aliquatenus puto suos cuique genti "turistas" esse meritos.

De uiatoribus uoluptariis orbis terrarum, qui Hispaniam uisitauerunt
mense Iunio a. 2013 [Fons IET]

         Fere 20.000 uiatores uoluptarii qui apud nos dicuntur "turistas", plerique Britannici, uicos uiasque aestate inuadunt cuiusdam oppiduli Hispanici nomine Magaluf siue "Aqua Spurca", in Maiore Insularum Balearium, omnia implentes donibus personalibus, nempe strepitu uomitu excrementis urinis quisquiliis (quinam sint uerissimi "porci" inter Europaeos me ipsa interrogo).


        O diuinam iuuentutem! O diuinum thesaurum!

    Sed quod magis est mirandum: ubi sunt custodes publici? Vbi biocolytae? Numerus custodum fertur non sufficere (tantum ter bini adsunt!) ad continendam turmam barbarorum temeto alcoholicisque potionibus madidam ideoque nihil agere coacti sunt. Et quod tristissimum est omnium, scilicet oppidulum istud quasi sine lege moderatum Magaluf nuncupatum, solum unumque non esse apud nos locum uersum in 'cloacam humanitatis' (imagines spurcissimas de Magaluf per Rete omnium gentium euulgatas cauete, lectores candidi, lectrices elegantissimae!).

    'Tū regere imperiō fluctūs, Hispāne, mementō', olim quidam dixit. At... uae misero tibi, Hispane, qui hodie immemor regere nescis imperio eos qui uoluptatis causa urbes uisunt tuas occupantes tamquam barbaros!

Comentarios

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria