Entradas

Mostrando entradas de mayo, 2013

De ui ac potestate litterarum

Imagen
Discipulis tertii Gradus Philologiae Classicae     Hebdomade hac mensis Maii ultima scholae academicae finem capient, unde mense Iunio periculum probationum adueniet. Hoc anno disciplinam de figuris atque de sono pronuntiationeque  litterarum Latinarum tradidi uel potius, ut modo Nebrissensi dicam, de earum ui ac potestate.      Etenim inter paucas praelectiones quae nobis fuerunt, perscrutauimus documenta nonnulla ad historiam linguae Latinae illustrandam, quorum pleraeque fuerunt inscriptiones Latinae antiquissimae, ut elogia illa clarissima Scipionum (uidelicet patris et filii et flaminis Dialis ) et Senatus Consultum de Bacchanalibus (de cuius argumento fabula moderna cinematographica dignissimo  Titus Liuius fusius nobis enarrat) et tabula illa nostra Lascutana ( Nobis eam reddite, Galli! ) necnon diuersi tituli saeculo II ante Christum natum incisi atque etiam saeculis sequentibus post Christum natum. Proprietates quoque linguae Ausoniae in fabulis Plautinis summatim

De quodam antiquo prouerbio nouato

Imagen
Imago sumpta  hinc  [ ERLICH ]

De gente tantum uiuente halitu et odore

Imagen
   Latine exstat locutio mira atque rara quae est 'uesci aura' uel 'uesci auris uitalibus' sensu 'uiuendi' usurpata a poetis Vergilio ac Lucretio , quod tamen mirandum non esset, utpote quibus atque pictoribus quidlibet audendi semper fuerit aequa potestas: Maro quidem concinauit uersus hos:  'quem si fata uirum seruant, si uescitur aura aetheria neque adhuc crudelibus occubat umbris" et 'superatne et uescitur aura ?' Atque etiam poeta qui  De rerum natura  cecinit, uersum panxit uerbis his: 'uides uesci uitalibus auris '      Maurus Seruius Honoratus, in Vergilii Aeneidos libros  explanauit locutionem per Plinium nostrum, cuius opusculum grammaticum de 'Dubio sermone', proh dolor, desideramus: si vescitur aura vescor illa re, ut alibi "vescitur Aeneas simul et Troiana iuventus perpetui tergo bovis et lustralibus extis". nec nos decipiat quod dicit Plinius* , ut elocutiones ex similibus formemus; na

De Gaditano Erasmiano

Imagen
       Hos dies in quibus commentationi operam dabam mittendae ad quosdam commentarios periodicos, dum in bibliotheca atque per rete notitias quaerebam diuersas de humanistis Europaeis easque perscrutabam, casu offendi uni Erasmi Colloquiorum Familiarium, quod studium meum excitauit maximum non tantum propter eius titulum q.e. ' Synodus grammaticorum ', in lucem editum, nisi fallor, anno 1529, sed potius ob nomen unius septem collocutorum, id est ' Gaditanum '. Lugduni Batauorum 1729        Mirabar etenim praesertim duabus causis, nam me ipsa interrogabam et quid ageret Gaditanus quidam in uno opere Erasmiano et quam partem ageret hoc in 'synodo grammaticorum' conterraneus hic meus, qui in Albini grammaticos numerantis manu laeua capit septimum ultimumque digitum, nempe indicem. Sunt enim septem litteratores hoc in conuentu, sicut septem sunt sapientes illi qui in conuiuio Plutarcheo aliisque ludis inuenimus. Hi autem sapientes Erasmici ordine app