Entradas

Mostrando entradas de marzo, 2013

De quodam munusculo

Rore recenti herbae gemmant uigentque   sale Musarum        Hoc in scriptorium, cuius quattuor anguli recordationibus iucundissimis altaque pace scatent, hodie intrare uolui silentium rumpens per aliquot partes temporis minutas ad relinquendum munusculum hīc conditum (ubinam terrarum melius?) intra eius parietes candidos.            Die Iouis superiore, dum Valentiae in quodam Conuentu iucundo uersabar, ut orationem dicerem  de lumine atque umbris institutionis grammaticae , moderatores quidam Vniuersitatis Studiorum Gaditanae collegis professoribusque per litteras electronicas academicas omnibus nobis communes q.n. "Tavira" nuntiauerunt hoc: propositum illud, cui nomen " SAL MVSARVM " dederim,  Praemio Primo cohonestatum esse propter nouitatem suam didascalicam anno academico praeterito 2011/2012.            Vbi primum nuntium legi incredula die Saturni ex Valentia redita domum sana fessaque, praemium tale inauditum esse putaui, quippe cum 'Mus