12.25.2013

De familiari cena hesterna

       Vnus et uiginti homines uniuersi uiri atque mulieres heri noctu in domo materna adfuimus sessi apud longam mensam festiuam lautamque, fercularum dulcium salsorumque plenam et potionibus multicoloribus munitam. Tantum duo abfuerunt desiderati, nempe pater noster, qui in caelo est, atque Aprilis paruula fratris filia, quae Matrtiti cum matre hoc anno peruigilium Christi Natalis celebrauit. Familia mea pulchra est necnon numerosa et generosa. Soror natu maior, cui uix pecunia est ad humanitus uiuendum cuiusque officium est anus uetulos decrepitos senes seruare curareque, semper dona affert manibus suis facta, horno scilicet maribus arborem paruulam ex filo metallico globulisque uersicoloribus fictam, feminis autem armillas et torques filo laneo textas. 
         Et quamquam persalse fuit olim, lectores mei, a plerisque in controuersiam uocatum, num uidelicet serio loqui liceat in mensa, num inter pocula philosophari conueniat, quod a paucis tamen hactenus alterutra pro parte pronuntiatum est, a nobis tunc cenantibus opportune disceptatum est de difficili uita hodierna deque republica ab homunculis pessime gubernata necnon de bono communi.
        Opiniones quidem et sententiae uniuscuiusque diuersae fuerunt, sed quisque tandem imo in corde desiderium amplectabatur idem, quod transferebatur in consensum animorum atque uocium concentum nexu familiari pulchre coniunctum.

Cena familiaris
Arbor Natalicia manibus fraternis arte facta.
Fausta atque hilaria uobis Sandra exoptat omnibus. 

12.22.2013

De saltatore professore


Christian Felber & Anna Reitbauer- Ein Tanz für Attac

                         Alleluia!
Lābitur nūdīs pedibus professor 
Per pauīmentum manibus polītum, 
Personat dum caerulea atque rūssa 
    Aura theātrī.  
Christiānus barbiger aureusque 
Dē bonō commūnī ideam redūcit 
Atque mūsae Terpsichorēs procācis 
     Carmina saltat.  
Voce dulci "Bella, ualē!" recantat,
Aequilībrī corpore dum lacertī
Et manūs sursum gracilem puellam
      Tollere possunt. 
Vōce uulgī dum modulātur altē 
Verba cordātus puer aureāta, 
Corpus indūcit saliēns uirīle 
     Pācifer ōrāns. 


12.07.2013

De antiquissimo cultu auaritiae artium

      Studium mouet meum hic locus Naturalis Historiae, in quo cultus improbatur auaritiae pro liberalibus artibus, cuius lectionem commendo attentam uobis, lectores candidi, lectrices ingenuae, omnibus uidelicet, quibus non deterret quorundam rerum humilitas atque cordi sunt studia humanitatis:  
  Nimirum alii subiere ritus circaque alia mentes hominum detinentur et auaritiae tantum artes coluntur. Antea inclusis gentium imperiis intra ipsas adeoque et ingeniis, quadam sterilitate fortunae necesse erat animi bona exercere regesque innumeri honore artium colebantur et in ostentatione has praeferebant opes, inmortalitatem sibi per illas prorogari arbitrantes, qua re abundabant et praemia et opera uitae. 
  Posteris laxitas mundi et rerum amplitudo damno fuit. Postquam senator censu legi coeptus, index fieri censu, magistratum ducemque nihil magis exornare quam census, postquam coepere orbitas in auctoritate summa et potentia esse, captatio in quaestu fertilissimo ac sola gaudia in possidendo, pessum iere uitae pretia omnesque a maximo bono liberales dictae artes in contrarium cecidere ac seruitute sola profici coeptum
  Hanc alius alio modo et in aliis adorare, eodem tamen habendique ad spes omnium tendente uoto. passim uero etiam egregii aliena uitia quam bona sua colere malle. Ergo Hercules uoluptas uiuere coepit, uita ipsa desiit. 
  Sed nos oblitterata quoque scrutabimur, nec deterrebit quarundam rerum humilitas, sicuti nec in animalibus fecit, quamquam uidemus Vergilium praecellentissimum uatem ea de causa hortorum dotes fugisse et in his quae rettulit flores modo rerum decerpsisse.
    Nihil nouum sub sole. Nam 'paulo post' non tantum Alphonsus Garsia Matamorus Hispalensis epistulam lectori scripsit querulam suis in libris De ratione dicendi anno 1548 scriptis his uerbis:
   Sed o mores nostri temporis! quum uoluptas uiuere coepit et uita ipsa desiit, quam in studiorum meditatione Plinius Maior statuebat. Fuit enim quondam tempus, quando reges innumeri honore artium colebantur et in ostentatione has praeferebant opum, immortalitatem sibi per illas prorogari arbitrantes, quare abundabant et praemia et opera uitae. Sed ubi, suadentibus uoluptatibus, litterarum obrepsit contemtus putaruntque principes litteris ingenia obtorpescere administrationique reip(ublicae) plurimum officere, pessum iere uitae pretia omnesque a maximo bono liberales dictae artes in contrarium cecidere ac seruitute sola profici coeptum est.
sed etiam Aloysia Sigaea Toletana alia in epistola anni 1560 ad amplissimum Praesulem strenuumque uirum Episcopum Limogensem, Legatum Gallicum apud Philippum Hispaniarum regem, quae etiamsi eadem uerba Pliniana tradidit, de auctoris autem nomine siluit:
    Quorsum haec dices, Praesul dignissime, cum nudiustertius mecum de aetatis nostrae miseria conquererer in qua, cum florere Musarum asseclas oporteret, uiuere eos etiam pudeat, patriamque incusarem in qua pessum ire omnes a maximo bono liberales dictae artes iam diu coepere et in contrarium cadere, eo quod Maecenatibus careant, qui eas profitentur, qui illos foueant ac honoribus alant, quando ad ea studia, quae in honore sunt, incenduntur semper homines.
         Si homines humanissimi temporis illius Litterarum Renatarum splendentis querelas tales proferebant,  si laxitas mundi ac rerum amplitudo in dies maiores esse uidentur inter alias causas propter itinera in alias terras aliosque mundos uelocissima facta necnon ob Rete Vniuersale hoc quod omnia in promptu celeriter ponere uidetur, animo fingite qualia uerba homines hodierni, boni scilicet et periti dicendi (si forte quis adhuc exstet, nam forsan nemo sit) facere deberent queruli et reclamantes, quo tempore artes auaritiae istae a Plinio Maiore improbatae gradum attigisse uidentur summum.


11.29.2013

De interpretatione

De interpretatione libri duo (Parisiis 1661)
        Heri colloquium habui meo in scriptorio academico cum quodam discipulo, qui Magisterii (uulgo "Máster") in Studiis Hispanicis gradum siue titulum obtinere uult ideoque mecum tutrice confecturus est libellum ultimum huius Magisterii, quo demonstrare possit omnes facultates ad hunc Gradum Academicum attinentes sibi ipsi bene parauisse. Argumentum a me propositum erat "De uocibus technicis ex lingua Graeca Latinaque depromptis deque arte Hispanice recte eas scribendi".
     Duos autem tantum annos discipulus hic studuit linguae Latinae Graecaeque in Lyceo (Familiam Romanam nouerat edepol per translationem!) et postea nihil amplius utrâque linguâ legit neque didicit, utpote qui in Vniuersitate Studiorum Granatensi operam ipse dederit disciplinae illi quae dictitatur nomine "Translationis atque Interpretationis", scilicet linguarum modernarum, quarum ille uidelicet Anglicam selegit, ubi nihil sermonis antiquorum Romanorum Graecorumque didicisset. "Quare tunc libellum talem mecum scribere ipse uis?", eum interrogaui paulum mira. "Quia te noui et semper mihi placuerunt linguae haec antiquae et aliquid de illo argumento de uocibus technicis olim scripsi atque id pergere velim ad linguam Hispanicam docendam", respondit. Quod dictum non displicuit mihi atque inde colloquium productum est usque ad horam, per quam multa uerba serimus et maxime curiosa ab eo quaesiui nonnulla de eius disciplina, quippe quae aliquatenus similis uideatur disciplinarum philologicarum. 

De interpretatione libri duo
(
Hagae Comitiis 1683)
        Etenim plerosque Philologos, praesertim eos qui uocamur "Classici", interpretes esse ego ipsa putabam. Sed discipulus ille me dicebat discrimen certissimum apud eos haberi inter interpretem et translatorem. Nam linguam unam uertere in alteram per uerba scripta uno modo appellatur, idem autem uiua uoce simulque altero modo. Illam quidem uocant "translationem" (Hispanice "traducción", Anglice "translation"), hanc autem "interpretationem", quae si uno eodemque tempore fit, fertur Hispanice "interpretación simultánea", Anglice "simultaneous interpretation", unde fit ut non fieri posset sensu moderno "textum linguâ peregrinâ scriptum uerbis patriis scriptis interpretari " neque "uoces ex ore peregrina profluentes transferre in sermonem natiuum".

   Actio quidem "transferendi" proprie significat "ex uno in alium locum ferre uel traducere", sed translate sibi uult inter alios sensus (saltem apud lexicum Forcellinianum) "transcribere" necnon "ex una in aliam linguam uertere", teste Quintiliano (1, 4, 18):
quas coniunctiones a plerisque dici scio, sed haec uidetur ex syndesmo magis propria tralatio.
atque etiam Plinio (18, 22), inter alios multos auctores probatos, qui uidentur monstrare actum transferendi spectare ad scripturam:
Eius duodetriginta uolumina censeret in Latinam linguam transferenda
   Actio autem "interpretandi" apud Ausonios proprie significabat "exponere", "rem obscuram explicare" atque sensu latiore "rem in malam aut bonam partem accipere", unde etiam "intelligere". Quippe Petrus Daniel Huetius suo in opere De interpretatione scribit haec:
 Ac primum quidem interpretationis nomen perlate patet illoque uulgo comprehenditur Sermo omnis quo fit ut res minime intellecta percipiatur, atque eo non in aliam solummodo linguam ex alia conuersio, sed et commentarii praeterea, glossematum expositiones, scholia, μεταβολαὶ, paraphrases, metaphrases, tum ὁμόγλωττοι, tum ἀλλόγλωττοι, et reliqua eiusmodi continentur. Ad disciplinarum etiam reconditarum explicationem, ad aenigmatum et somnorum enodationem, ad oraculorum explanationem, ad implicitae quaestionis solutionem et ad ignotae demum cuiuscunque rei declarationem uis nominis huius porrecta est. Nobis autem in praesentia hoc interpretationis uocabulo significatur duntaxat Sermonis alicuius in alteram linguam conuersio.
Videte locum alium Quintilianeum:
Allegoria, quam inuersionem interpretantur, aut aliud uerbis, aliud sensu ostendit, aut etiam interim contrarium.
atque etiam hoc Ciceronianum:
haec [sc. uerba] quae nunc ex Etruscis libris in te conuersa atque interpretata dicuntur. 
     Videtur uere simillima utraque uox, nempe translatio et interpretatio, sed quamuis necesse esset totos singulosque locos attente rimari et perscrutari, si "est sua loquentibus obseruatio, sua scribentibus", ut ille Calagurritanus optime expressit, maxime consentaneum rationi uidetur actionem uertendi uerba aliena in sermonem patrium, si uiua uoce fiat, nominare aliter quam si eadem fiat per scripturam.
 
      Ecce iterum auctoritas Ciceronis (De Diu. II 131):
Qualis autem ista mens est deorum, si neque ea nobis significant in somnis, quae ipsi per nos intellegamus, neque ea, quorum interpretes habere possimus? similes enim sunt dei, si ea nobis obiciunt, quorum nec scientiam neque explanatorem habeamus, tamquam si Poeni aut Hispani in Senatu nostro loquerentur sine interprete.

11.18.2013

De quodam Circulo Gaditano

Ad Gaditanum quendam, ut surrideat cum hac mica salis

Circulus Gaditanus

         Quidnam est edepol circulus iste qui inspicitur in medio ipso sinu Gaditano, ubi aquae confluunt ex Gadibus et Insula Legionensi et Portu Gaditano? 

THEORIAE VARIAE:

  1. Sunt qui putent circulum formatum esse propter aerolithum siue potius saxum ignitum caelo delapsum, quod absurdum non esse uidetur, etiamsi non constet; 
  2. alii defendunt fodinam Romanam (num salis?) esse antiquissimam: si ita esset, Circulus noster fieret ueterrimus Europae!; 
  3. alii quoque fingunt esse Atlantidis (rem miram!) uestigium, at circulus nimis paruus uidetur, si eius modulum prospiciamus, necnon nimis meridionalis; 
  4. nec desunt qui delirent et credant illic absconditam esse stationem alienigenam nauium uolantium stellarium, utpote qui lumina ex salo exire ad caelum spectauerint (fortasse post certamen inter Dominum Carnalem et Dominam Quadragesimam); 
  5. tandem uoces nonnullae audiuntur dicentes illic naumachiam siue potius nauale proelium esse habitum aduersus Gallos anno 1808 uel etiam classem Hispanam  hoc in loco demersam esse anno 1596 (de quo oppido dubito: num tanti ponderis erat aurum Hispanum?).

         Peruestigatores autem quidam Gaditani theoriam defendunt surridentes aliam, quam nondum enodabunt nisi per seriem teleuisificam, quae fortasse mense Aprili anni continenti euulgetur comitata imaginibus aereis subaquaneisque et percontationibus variis.

      Exspectandum erit nobis, sed suspicor fabulam audituros esse et spectaturos salsam iocosamque, ut mos est gentis Gaditanae.

11.17.2013

Europa et tertia illa pars terrae


Imago sumpta hinc

   Heri per Rete omnium gentium nauigans scalpturam offendi hanc quam supra spectatis, lectores mei, cuius auctores fuerunt Iohannes Sadeler Bruxellensis, qui scalpsit et excudit, atque Theodorus Barendszoon Amstelodamensis, qui inuentor fuit, ut in margine inferiore sinistro litteris breuiatis legi potest. Scripta, quae inferiore in parte uix inspicuntur, transcripsi uobis cupida sciendi quid de Europa diceretur, etiamsi nihil noui euoluere exspectarem: 

EVROPA, quamuis praecipuarum terrae partium minima, magis tamen est quam reliquae habitata et populosa, nec minus etiam culta. Hinc, partim ob terrae excellentiam, partim ob gentium frequentiam, copioso rerum omnium prouentu felix, fructuum, herbarum medicarum, uini, frumentique abundantia, cuiusuis etiam metalli prouentu gaudens. Aëre benigno fruitur, pecudum mitium ditissima. Ingenia gignit ad quascumque artes ad Rempub(licam) gubernandam, ad arma tractanda, peridonea. Hinc Plinius lib(ro) 3 "eam altricem uictoris omnium gentium populi terrarumque pulcherrimam" nominat. Respub(licas) opulentas, Regna ampla, Christiana religione culta, atque adeo Romanum imperium ambitu suo complectitur. Insulis demum nobilissimis, ornatam capitis coronam possidet. 

   Plinius quidem in libro tertio Naturalis historiae (cap. 5) talia de Europa scripsit, sed addit plura de finibus orbis terrarum, quod uidelicet in saeculo decimo sexto iam non fieri poterat:
Primum ergo de Europa, altrice uictoris omnium gentium populi longeque terrarum pulcherrima, quam plerique merito non tertiam portionem fecere, uerum aequam, in duas partes ab amne Tanai ad Gaditanum fretum uniuerso orbe diuiso. 
   'Gallia est omnis diuisa in partes tres' est notissimum principium operis illius Caesariano atque etiam exstat illud ipsius Plinii Maioris, quamquam minus cantatum inter discipulos: 'Terrarum orbis uniuersus in tres diuiditur partes, Europam, Asiam, Africam'. Antiqui, sicut superi dei, numero impare gaudere uidebantur. Nam Sallustius in Bello Iugurthino (17, 3) plane ac dilucide scripsit de partibus terrae illo tempore notis:
In diuisione orbis terrae plerique in parte tertia Africam posuere, pauci tantummodo Asiam et Europam esse, sed Africam in Europa.
Africa, tertia pars terrae (1581)
  Mirumst: Africa erat aliis 'tertia pars terrae', aliis quaedam 'appendix Europaea' uel potius fere 'nihil', sicut hodie, quamuis nunc uocitetur nomine 'tertii mundi' una cum aliis nouis regionibus siue appendicibus:

Mundus qui dicitur Tertius colore rubro insignitus

quamquam sunt qui, in duas partes uniuerso orbe diuiso, decantent Meridiem quoque exstare.



10.28.2013

Quartum inceptum: 'Age dic Latinum, barbite, carmen'

Musa barbiton tenens
        Hebdomadem abhinc uel duas certior facta sum de proposito nouo accepto ad Salem Musarum nostrum attinenti. Quartum numerum agit eorum inceptorum quorum primum anno 2006 poposci moderatrix. Prorsus ignoro qualem messem horno messuri simus participes (una mecum scilicet iterum Magister, Pinarius,Viola, Custodius et nunc nouus collega linguae Graecae, cuius nomen Latinum nondum fingimus, Iosepho nostro humanissimo non praetermisso umquam illo Iarcio atque etiam Eduardo Engelsing et Nullo Floridensi et Irisato Iocohamensi, clarissimis poetis). De segete metenda equidem ignoro necnon dubito an nos aliquid messuri simus, maxime discipuli. Nihil autem refert; nauci quidem hoc non habeo, nam magis in dies multa reperio me rusticam nescire et dubitare: aliud incertum dubiumque amplius, quid refert? Fructum saltem unum aut alterum uoluptatis procul dubio excerpemus, quod iam est maximi ponderis his temporibus insulsissimis.

       Vtcumque res sese habet, sodalis Custodius, professor linguae Arabicae optimus et uir eruditissimus, ad sessionem superiorem Circuli (uel potius Trianguli illo die) donum adtulit mirum, duo scilicet uolumina commentariorum periodicorum illorum clarissimorum proh dolor difficillimorum inuentu, quibus titulus est Palaestra Latina, fasciculos annorum 1946-48 et 1951-52 continentia, lustrum illustre, quod quadam in taberna libraria, quae dicitur, "ueterum" emptum est et quod nos augere conabimur pro modulis nostris quaerentes alios eosque diuulgantes. 

      Ecce uobis ergo ad hoc quartum inceptum celebrandum carmen primum, quod in prima pagina fasciculi Palaestrae Latinae anni 1946 editum est plenum salis Musarum atque admodum appositum ad nostrum Institutum peruestigationis Gaditanum:


Ad Aelium Antonium Nebrissensem 
primum apud Hispanos Humaniorum litterarum cultorem 

Iamiam sonantem Aelius admouet
Ōlim relictam nōn bene barbiton,
Doctumque festīuīs lacessit
Dīcere carminibus Magistrum.

Qui litterārum praesidiō ferox 
Dīuōque raptus nūmine, fīnibus
Nōn ante dēiectās Ibērīs
Barbaricās pepulit cateruās.

Qui fonte pūrō Castaliae bibit
Mūsīs amōrēs, et Sapientiae
Arcāna priscōrum fluenta
Gentibus Hesperiae reclūsit.

Qui nunc ab almō candidus aethere
Vultū serēnō spectat Ibēriam,
Cui nōmen aeternum relīquit
Astra petēns fugiente pennā.


Isidorus MAULEON, C.M.F.
Celsonae XVI Kal. Dec. A. 1946.

10.13.2013

Ad amantes fideles uirtutis


         Numquam nomen audiueram legeramue Arnobii Galli, quem offendi primum dum symbolam collegae euoluebam quandam, quae de Ioanne Genesio Sepulueda agebatur. Quae symbola initium capiebat mentione cuiusdam uersus facta q.e. "Saepe superba ruunt, infima saepe manent". Arrisit enim mihi multum pentametrum hunc, propterea quod aperiebat symbolam de humanistis qui dicuntur Ciceronianis uersantem. Quamobrem, opusculo perlecto, plura quaesiui curiosa de Arnobio illo Gallo et forte carmina nonnulla inueni alia necnon nomen uerum eius, qui feturas Musarum tales subsignabat nomine ficto, scilicet uir eruditus atque egregius Latinista Francogallicus Ioannes Soubiran, auctor multorum libellorum de re metrica prosodicaque atque interpres clarus scriptorum Romanorum diuersorum.  Etenim inter carmina inuenta huius Arnobii Galli hodiernique unum Durae uirtutis amator* inscriptum prae alia studium meum diuersis causis mouerunt, quorum uersus nunc me sinite, lectores candidi, lectrices beneuolentes, aliquatenus mutatos offerre uobis, nam ex ore unius uestrum dicere audiui haec: qui sententias tales protulerit, eum superbum et parum esse amatorem humanitatis:

             "Fidelis uirtutis amatrix"  
Nōn procul ā uōbīs, hominēs, quam crēditis adsum:
     Nōn sōlā ē uītā quaerere uāna meum est.
Dīuitiās fugiō, nūgās agitāre celēbrō;
     Omnia cum salsō, cum dominante nihil.
Iūdice mē, naucī nōn est sententia uulgī.
      Nōn aliōs imitōr: mē tua iūra regunt.
Nīl mīrōr, tibimet nisi quae mīranda uidentur;
       Est mihi mōs līber, mōs tibi līber erit.
Impigra lībertātis amātrix, lībera uādo,
       Atquī mē plēnā nōn piget īre uiā.
Indignōs leuis ista ducēs male turba sequātur:
       Nam moderātrix sum, mōrigera ipsa mihi.

_________
* Luc. IX 562

9.22.2013

De discipulis linguae Latinae quadratis

'οἷον τὸν ἀγαθὸν ἄνδρα φάναι εἶναι τετράγωνον 
μεταφορά (ἄμφω γὰρ τέλεια)' 

        Diuturni silentii, candidi lectores, quo eram his temporibus usa, non timore aliquo, sed partim angore, partim lassitudine, finem hodiernus dies attulit, idemque initium quae uellem quaeque sentirem meo pristino more dicendi. Hodie quidem autumnus initium apud nos capit, momentum idoneum ad rumpendum post multos dies silentium spissum huius scriptorii, nam tempus anni, in quo aura acuta arbores premere quasi falce ac pannis ex aureis rubrisque foliis contextis humum induere uidetur, cor semper excitat meum, ut consilia capiam noua, quae caput autem auertere conatur in fugam.

      Hodie quidem denuo pedes meos paruulos in scriptorium hoc post multos dies intrare impero, nesciente ore quid dicturum sit, sciente autem mente quid sentiat. Verba enim desunt, sensus supersunt, ut solet, mihi. Attamen breuiter nonnullas cogitationes illustrare conabor mota omni officio ac potius pietate erga uos.

     Prima hebdomade mensis Septembris bellam terram Barcinonensem uisitaui inuitata ad orationem habendam in quodam iucundissimo conuenticulo didascalico nomine Paideia. Quippe de paedia multi illic diximus et collocuti sumus, siue palam coram auditoribus cum stantes tum sessi, siue clam sermones serentes priuatos. At omnium quae auscultaui, maxime sensum percepi hunc, nempe multos magistros paediam atque institutionem mutare corruptam Latinam Graecamque cupere, sed nescire qua incipiendum esset.

        Animaduerti quidem multos illic linguam Latinam existimare sermonem uerum, loquelam ueram, sed simul ipsos putare non ualere ad loquendum antiquo sermone Romanorum pariter atque ceteris linguis quae dicuntur natiuis atque hodiernis. Sensi quoque ego ipsa magistros haud paucos in animis miscere notiones ac rationes, quippe cum nonnulli cogitarent Latine loqui significare idem ac grammaticam artem omittere.

      De hoc tandem aliquid conata sum dicere oratione cuius argumentum, quod de Sale Musarum agebatur, nunc conscribere fusius difficiliusque esset ideoque summatim ac compendio uobis praebeo per monita haec breuissima:

    Si discipulus linguae Latinae quadratus plenus perfectusque esse uelis, unde homo bonus ac peritus dicendi fias, disce cotidie cupidus discendi, collige in codicem excerptorium uerba noua lecta, lege identidem, praesertim per opera selecta auctorum probatorum siue chrestomathias, aude sapere et noli abhorrere a machinulis siue instrumentis nouis utendis (quibus autem mediocriter utaris!), qualia "iPad, mp3, YouTube" et alia similia, quae te sinent spectare atque audire doctos Latine loquentes (et canentes!) per Rete Vniuersale, si forte nullos circa te inuenires.

        Et si etiam forte timeres ne grylli ei, qui in caueis se conueniant imperite loquentes, quorum uerba habeantur suspecta, sermonem possent tuum 'corrumpere', Salem ne praetereas, non tantum ut candidum diuinumque hoc condimentum assiduam consuetudinem Latine loquendi a corruptione uindicet, sed etiam ut innato suo quodam immortalitatis igniculo fouendo ac conseruando illam quam diutissime integram retineat.

***
"Quid aliud, quaeso, sonat 'rectus' 
quam ut qui nullo prauitatis uitio laborat
 totque alioqui absolutissimis naturae dotibus cumulatur 
et ad pares, quod aiunt, angulos erigitur, 
is quadratus, plenus omnibusque ex totis atque 
perfectis totus atque perfectus habeatur?"

***

8.10.2013

Somnia aurea deo Hermae

Somnia Hermae
   Hodie luctuosissimus atque acerbus dies est Genti Classicae Hispanicae, maxime Valentinae Saguntinaeque, nam Hermes noster Maximus, post dies aliquot inter somnia contendens muta, geminis aera secauit pennis solearum atque ad Olympum silens uolauit magnum et longum, ubi Musae pedibus pulsantes eum acceperunt mansuetiores in aeternum.     
    Nisi fatum inuidisset crudele congressui exspectatissimo promissoque, Saguntum testimonium nobis fuisset amicitiae perfectae, nunc tamen quasi mutilae atque decurtatae.  
   Bene semper ambula, Hermes, inter Olympiades necnon ex caelo magno longoque conserua et tuere Gentem Classicam.

Vincere doctus, 
Hermes omnia solus 
atque ter unus.

7.31.2013

In lente unguentum


     Nuper compertum habui de nouissima editione anno 2011 in lucem edita operis ab Ioanne Maldonato, magistro Burgalensi, compositi Plautum admodum redolentis, cuius inscriptio est "Hispaniola", Burgis anno 1535 euulgati, quae fabula tamen iam scripta esse inde ab anno 1519 uidetur, ut sapientiorum opinio fert. De quo libro iucundissimo abhinc aliquot hebdomades lineas nonnullas scripsi querula, quia editio altera Barcinonensis anni 1983 ex primis paginis ostendebat menda haud pauca, praesertim in textu Latino, nam de interpretamento nihil mali habeo quod dicam. 

Ioannis Maldonati 'Hispaniola': "The Spanish Woman":
A Spanish View of Marriage Choices in the Reformation, 
translated with an introduction
by Warren S. Smith & Clark Colahan. ISBN-13: 978-087462-711-7-4. ©2011

    Nouissima quidem editio haec ab Americanis quibusdam parata est ideoque per Deos omnes et superos et inferos orabam, ne haec ultima fetura ingenii in Orbe Nouo orta "Hispaniolam" nostram magis macularet atque conculcaret quam altera ab editrice Hispalensi facta. Quippe Americani in lectores minus peccant, sed proh dolor! nequaquam editionem mendis exoneratam offerunt. Nam ut exemplum apponam unum, ecce uobis quid scriptum sit de illo "dulcisono ore" de quo non iniuste querebar:

... dulcisonuque eius ore (p. 38).

      In memoriam redigamus quid in lucem editum sit in altera editione:

Juan de Maldonado. Hispaniola. La Española (Barcelona 1983)
Editio a Mª Ángeles Durán Ramas parata.

      Ante oculos postremo uestros, testes scriptorii huius fidelissimos, imaginem denuo appono primigeniam:

Ioannis Maldonati Hispaniola (Burgis 1535)

  At ne iudex seuerissima uidear, dicendum est editionem nouissimam bona quoque exhibere, ut indicem nominum hominum et adnotatiunculas finales, quamquam adhuc omnia usque ad calcem perlegere debeo ad sententiam ultimam proferendam. Quippe adnotatiunculae lectoribus plures insunt quam in editione Hispanica priore, quae tantummodo praebet in calce singularum paginarum scholia in scaenas quasque praecedentes a Maldonato allatas. 

      Nihilominus aliquid inueni quod mihi admirationem mouit. Editores enim Americani in bibliographia palam indicant opera Erasmiana rimatos esse, ut scilicet oportet, inter quae exstant eius Colloquia atque Epistulae. Quamobrem minime intelligo qua de causa lectionem editores Americani lectoribus offerant hanc:

... in lente [non] unguentum. (p. 74)
  
In adnotatiuncula 129 legitur scholium Ioanni Maldonati hoc:
   129   In lente unguentum: Proverbium est, quod solet usurpari, cum significamus rem quampiam non in tempore adhibitam, et quibus minime congruit, veluti nunc Aethiops innuit, non minus inepte conari parasitum, si studeat ex Aethiope facere scurram, quam si lenticulae vili legumini admisceat unguentum, quod plane ineptissimum.

   Prouerbium quidem in sermonem Anglicum sic uersum est sine explanatione ulla praeter scholium Maldonati (p. 75):

    ... Let's go in, as there is no perfume on a lentil.

quod interpretamentum comminus sequi uidetur editionem Hispanicam anni 1983:

... nam in lente unguentum (p. 108)

atque in sermonem Hispanicum uersum huiuscemodi:

... pues no está en la lenteja el perfume (p. 109)

     Editores igitur Americani, ut uidetur, propius sequuntur editionem Hispanicam recentiorem, cum usurpent aduerbium negatiuum quo caret non solum sententia Maldonatiana:

... nam in lente unguentum (p. 33)

sed etiam adagium clarissimum Graecum illud, cuius Erasmus inter alios mentionem facit cum in Adagiis, tum in Colloquiis necnon in dialogo c.t. Ciceronianus, quod prouerbium "in lente unguentum" Erasmus anno 1508 iam excerpsit Graece citatum inter alios a Cicerone aut ab Aulo Gellio.

     Pergemus legere. Sed interum exeo foras aliquot dies nescio quousque, nam scriptorium lenticulas nimis redolet unguentatas.

        Valete.


7.22.2013

De uiatoribus uoluptariis


      Leuiter disceptabamus abhinc aliquot dies in quodam foro Retis Vniuersalis de uoce q.e. apud nos "turistas", quos quidam appellauit "periegetas", eos nempe "qui ex sua patria in alias videndi et oblectandi causa iter faciunt". Cui autem ego respondit eos, quos ille describeret, appellari solere "uiatores uoluptarios". Quod me recte dicere ille arguit, sed ipse malebat uno uerbo uti eoque, ut uidetur, Graeco. At ὁ περιηγητής est, nisi fallor, quidam itineris ductor aut dux uel etiam locorum descriptor, unde si quis esset qui mallet uno uerbo uti eoque Graeco ad uiatores tales uoluptarios describendos, legat quoque Ciceronem, qui uoce usus est q.e. φιλοθέωρος. At genus uiatorum uoluptariorum siue philotheorum, qui ex patria in alias gentes spectandi gratia et animi causa itinera faciunt, uarium quidem est, ut mea opinio fert, atque haud omnes "turistae" sunt tales, quales nouas terras nouaque loca semper uisere cupiunt studio peregrinationis, ut situm orbis terrarum spectent moresque diuersarum gentium et instituta perdiscant. Quamobrem aliquatenus puto suos cuique genti "turistas" esse meritos.

De uiatoribus uoluptariis orbis terrarum, qui Hispaniam uisitauerunt
mense Iunio a. 2013 [Fons IET]

         Fere 20.000 uiatores uoluptarii qui apud nos dicuntur "turistas", plerique Britannici, uicos uiasque aestate inuadunt cuiusdam oppiduli Hispanici nomine Magaluf siue "Aqua Spurca", in Maiore Insularum Balearium, omnia implentes donibus personalibus, nempe strepitu uomitu excrementis urinis quisquiliis (quinam sint uerissimi "porci" inter Europaeos me ipsa interrogo).


        O diuinam iuuentutem! O diuinum thesaurum!

    Sed quod magis est mirandum: ubi sunt custodes publici? Vbi biocolytae? Numerus custodum fertur non sufficere (tantum ter bini adsunt!) ad continendam turmam barbarorum temeto alcoholicisque potionibus madidam ideoque nihil agere coacti sunt. Et quod tristissimum est omnium, scilicet oppidulum istud quasi sine lege moderatum Magaluf nuncupatum, solum unumque non esse apud nos locum uersum in 'cloacam humanitatis' (imagines spurcissimas de Magaluf per Rete omnium gentium euulgatas cauete, lectores candidi, lectrices elegantissimae!).

    'Tū regere imperiō fluctūs, Hispāne, mementō', olim quidam dixit. At... uae misero tibi, Hispane, qui hodie immemor regere nescis imperio eos qui uoluptatis causa urbes uisunt tuas occupantes tamquam barbaros!

6.29.2013

Res arcanae


     Nuper comperi comentarios periodicos q.t. Humanitas fieri posse euoluere fere integros per Rete Vniuersale inde ab anno primo in quibus in lucem editi fuerunt, id est ab anno 1947, sub ductu auspicioque 'Instituti Studiorum Classicorum' in Vniuersitate Lusitana Conimbrigensi. Et dum fasciculos et symbolas rimabar uarias, non solum unam aut alteram commentationem Latine scriptam, sed etiam carmina Latina nonnulla atque epistulam unam offendi. Infeliciter haec paucissima scripta "Ad nouam Latinitatem" attinentia tantum euulgata fuerunt in duobus fasciculis, scilicet in eis quibus numeri sunt 2 et 3: saeculum quidem uicesimum dimidium uidetur quasi testimonium ultimum istius nouae Latinitatis. 

     Vtcumque res sese habet, ecce uobis, lectores lectricesque beneuolentes saeculi uicesimi primi, carmen quoddam, cuius argumentum studium excitauit meum, utpote quod oppido congruere uideatur moribus socialibus nostrorum temporum hodiernorum, ubi omnia et publica et priuata sub oculos cadunt atque in conspectum omnium.

Ad novam Latinitatem: Humanitas 3 (1950-1951), 407-408:

                                  RES ARCANAE
Parce tegenda loqui; nam sic modo tecta manebunt,
      si nemo omnino conscius alter erit.
Quicquid prodideris tua signa relinquet, ut erro;
      ne serpat, timor est, proditionis opus.
It uulgata fides dominosque adquirit eundo,
      quoque minus tua fit, fit quoque tuta minus;
nam quanto accipiunt plures traduntque uicissim,
       nempe minor tanto tradere cuique pudor.
Nil igitur narres nisi cui sit scire necessum,
       nec, nisi lege pari, narret ut ille petas.
«Res», ais, «arcana est: tibi sit commissa fideli».
       At perit arcanum, prodis et ipse fidem.
Nec coram hospitibus res effutisse tacendas
       credideris laudes accumulare tuas.
Forsitan ore nocens fueris impune; sed ultrix
       laesa diu plectet te, memor umbra, Fides. 

Vniuersitatis Oxoniensis orator publicus

6.23.2013

Vbi sol Caelum aestiua luce reclusit


      Heri epistolium accepi optimum nuntium continens, utpote quo me certiorem faceret numerum participum in proximo Cursu Aestivo Latinitatis Vivae Matritensi mense Augusto exeunte celebraturo, usque ad numerum 80um ascendisse, quem iam certe hunc clausum habetur. Ecce Cursus huius praeconium:
       Cum uideremus multa et diuersa seminaria in Europa et America esse, in quibus Latinitas uiua coleretur, desiderabamus conciuibus Hispanis in propinquo esse Latinum seminarium. Itaque Hispanis aliisque Latinitatem Viuam amantibus Cursum aestiuum quotannis Matriti instituere decreuimus. Quare praebemus: Consilio Scientifico fauente, Consociatione CulturaClasica.com cooperante, Circulo Latino Matritensi et aliis Circulis Latinis Hispaniae adiuuantibus, a situ retiali AcademiaLatina.org incohatum et institutum:


Pergatis legere hic

      Gaudendum quidem est nobis omnibus Latinae linguae amantibus pro successu hoc initiali (speramus quidem fore ut Cursus quoque feliciter ad calcem perueniat) necnon laetandum est mihi, profestrici  scilicet Vniuersitatis Gaditanae proposito fauenti, quod discipuli Gaditani nonnulli atque etiam alii qui apud nos Philologiae Classicae studuerunt et nunc Matriti uersantur, Cursui huic intererunt.


6.20.2013

De natura ac sonitu linguarum


    Abhinc aliquot menses commentationem scripsi insulsam de sermone Latino quem infidelis describebam quasi amasium coram loquela natiua Hispanica et inde locum quendam adiunxi uel potius progymnasma ab Iacobo Pontano elucubratum, quod de discrimine inter linguas diuersas agebatur atque de praecellentia linguae Latinae:
 Dulcis est Gallica? dulcior Latīna. Virīlis est Hispānica? uirilior Latīna. Tenera quōdammodō Italica? tenerior Latīna. Grauissima putātur Germānica, numerōsa Hebraea? haec quoque in Latīnā cumulātē reperiuntur. et quia Graecae partus ac fīlia est,quis negābit eam māternīs dōtātam laudibus? quis herēditātem pulcherrimam atque amplissimam ipsī relīctam ībit īnfitiās?
     Tunc mirabar uerba Pontaniana, quoniam, si de ceteris linguis ex haud parua parte ei adsentiri poteram (praesertim de dulcedine Gallicae et de teneritate Italicae et de grauitate Germanicae; de numerositate  autem Hebraicae mihi ignota sententiam proferre nequebam; et quid ipse dixisset de Anglica lingua, scire mihi placuisset), de uirilitate Hispanici sermoni neque audiuisse neque legisse umquam mihi confitendum erat, nam uidelicet mihi feminae sermo natiuus isque lepidis sonis Baeticis modulatus 'uirilis' minime sonat, id est 'masculinus', si bene intellexi quid significet adiectiuum q.e. "uirilis". Sed ego Hispana testis haud optima sum ad resoluendam hanc litem de natura sonituque loquelae nostratis. 

          At ecce uenit ad adminiculum mihi ferendum periucundissimum opusculum a Michaele illo ab Albrecht scriptum, cuius paucas abhinc hebdomades mentionem feci. Etenim simia illa quae partes agit primas in bellissima fabula, postquam natura humana relicta in Vrbe Aeterna cecidit uerba intelligens nulla Latine tantum loquens, quodam in loco sodalibus comitata uirum quendam offendit summae comitatis, galericulum gerentem, in quo scripta erat haec uox: GUIDA. Qui simulatque intellexit sodales Italicos cum simia colloqui uelle, summa cum grauitate ei assurrexit atque huiuscemodi egit ante simiam diuersis linguis utens:
    [...] vultuque in tot rugas composito, ut canis Molossi similis esset, nullo labrorum motu nescio quid sive murmuravit sive elatravit, cuius ultimarum syllabarum sonus, quas solas omnium dinoscere potui, hic fere fuit: "English".
    Ad quae cum nihil responderem, vultum statim mutavit: Nam micantibus oculis, labris in modum rostri prolatis, voce galli cantum imitatus aliquid elegantioris notae enuntiavit, cuius ultimi soni fuerunt: "français".
   Ad quae me denuo nihil respondente statim vultum composuit alium: Oculi fuere sive poetae sive somniantis, vox gravissima, genus pronuntiandi et summae tarditatis et diligentiae molestissimae, usque eo, ut singularum quoque litterarum sim memor: Sprechen Sie deutsch?
     Hac quoque spe perdita staturam gravitatemque militarem imitatus severissimis me oculis aspexit et dicendi facutalte imperatoria usus incredibili quadam celeritate terribilem stridorem emisit, cuius ultimas tantum syllabas memini: español.
        Dulci elegantiā Galli cantūs et grauissima diligentia Germanicae pronuntiationis confirmata necnon aenigmate sonitūs Anglorum peculiaris enodato, simia simile iudicium Pontani retulit de lingua Hispanica. At nunc melius intelligo quid sibi uelit adiectiuum q.e. 'uirilis': nempe grauis, militaris, seuerus, imperatorius, non autem tardus, sed celer atque stridens. Itane reapse sonamus omnes Hispanice loquentes? Difficilius quidem mihi est assensu, maxime cum cogitarem de homunculis nostratibus politicis et praesertim de Mariano nostro Praeside Plasmatis perpusillo.


6.16.2013

'Regnum salis'


     Aurum candidum e salifodina uetustissima orbis terrarum fossum, scilicet ex oppido Austriaco 'Hallstatt' nuncupato, Museum Archeologicum Lucentinum (Marq) uisitat ad exhibenda CCL mirabilia usque ad diem VII mensis Ianuarii a. MMXIV.  

Historia oppidi nomine Hallstatt per VII annos



Regnum Salis: Lucentum: terra atque mare salis per MARQ.

     Dum pelliculam spectabam hanc supra appositam, meam in mentem uenerunt non solum imagines recentissimae itineris breuis ad oppidum Gaditanum Baelonis Claudiae quod die Veneris superiore feci una cum magistris discipulisque cuiusdam Lycei oppidani:

Cetariae Baelonis Claudiae: ex propinquo Africae montes prospiciuntur

sed etiam uerba cuiusdam humanistae Hispani, qui de sale commentarios diffusos exarauit saeculo decimo sexto. Ecce id quod ipse scripsit de monopolio regio salis (5:45):
Quae tam eximia ac plus quam aurea uis salis aliaeque praecellentes eius uirtutes et facultates satis notae principibus effecerunt ut uectigalia siue tributa salis eisdem fierent prae ceteris longe chariora. Quinimmo ab eo summo salis censu, quo fere sal par est auro, sunt qui non ab re sentiant omnes in uniuersum salinas non minus quam auri argentique et aliorum metallorum fodinas ad solos reges iure pertinere, aliis uero ex priuilegio concessas fuisse atque ideo salem inter iura regia, quae iurisperiti uocant regalias annumerant.* Vnde mirandum non est reges publicam salis distributionem (quando id antiquo suo iure faciunt) sibi penitus uendicare atque tam exortas quam exorientes ubiuis salinas aut impedire aut coemere a subditis, ut, illarum paucis ad uenalem distributionem retentis, reliquas aut obstrui aut usu omnino interdici iubeant.
Et de lacu dicto 'de la Mata' (9:55) haec:
Inter quos non est posthabendus uulgatissimus eiusdem salis lacus qui in Valentini regno non procul ab Illicitano sinu situs est sesquimilliari fere a mari distans, inter quem sinum et Carthaginem nouam in Orcelitano agro conspicitur latissimus uulgo dictus de la Mata. Apud quem frequentissimum fit salis emporium extremis usque oris Italiae notissimum. Nam concurrentibus in lacum tam caeli quam fonticulorum aquis dulcibus una cum salsis, quae passim sub lacu scaturiunt, iisdemque aestiuo sole siccatis, tantus concrescit sal, ut non modo a uicinis populis, uerum etiam ab Italis onerariis nauibus exportetur. Quippe Neapolitanis atque uniuersae orae Ligusticae permagno est usui.

Ex oppido Austriaco 'Hallstatt' in Hispaniam uenit sal, aurum candidum aeui praehistorici


     Vtinam mihi liceat exhibitionem hanc Austriacam spectare et Museum Lucentinum uisitare tempore aestiuo, uel saltem antequam ad terras Europae mediterraneas illa redeat. Sed fore difficilius puto, nam alias oras Hispaniae maritimas petamus septentrionales cum mense Augusto tum mense Septembri.

____________________
*Recopilación de las leyes destos reino, Hecha por mandado de la Magestad Catolica del Rey don Felipe Segundo nuestro señor que se ha mandado imprimir, con las leyes que despues de la ultima impression se han publicado, por la Magestad Catolica del Rey don Felipe Quarto el Grande nuestro señor. En Madrid. Por Catalina de Barrio y Andulo. Y Diego Diaz de la Carrera. Año 1640, vol. II: ff. [29v]-30r: «Libro sexto. Titulo treze, De los tesoreres y mineros de oro o plata o cualquier otro metal y pozos de sal y bienes mostrencos y hallados. Ley II: Que los mineros de oro y plata y otros qualesquier metales pertenecen a los Reyes y lo mismo las aguas y pozos de sal. (D. Alonso XI en Alcala, era de 1386...)». Tercera parte de las leyes del reino, Por Catalina del Barrio y Angulo, en Madrid, 1640, p. 64: «Libro nono. Titulo VIII. De las rentas Reales y que ninguno las usurpe. Ley XIX: En que se incorporan en la corona todas las salinas y se quitan los limites dellas y se prohibe que no se haga sal, sino en las salinas incorporadas (Don Felipe Segundo, en Madrid a 10 de Agosto de 1564 años. Por esta ley se alteró en parte la ley 2, tit. 13, lib. VI)».

6.03.2013

Infernum super terram


Deserta Aethiopica c.n. 'Danakil'

       In orbe terrarum quidam locus exstat ardentissimus et immanis isque albo colore tinctus tam candido, ut in linea ea, quae inter aperta et occulta est -hunc circulum Graeci ὁρίζοντα uocant, nostri finitorem esse dixerunt, alii finientem-, fallaces imagines fingantur mentem decipientes quasi delusor speculum. Nam quaedam nebula coniungi uidetur liquefacta cum candore horum harenosorum atque inhospitorum tescorum, cum sensus excitaret ficticios ultra rerum naturam uersantes: quippe illic caelum et terra in conubium dari uidentur atque misceri in unum.
     Inde ab hac inanitate locorum initium capiunt quaedam salis mercatorum agmina pedetemptim sed continuatim  progredientia tamquam laruae per tesca saxea atque rimosa.
         Gens nomine Afar hoc infernum locorum habitat eius salem uitae effodiens per saecula saeculorum.

6.01.2013

Ναί: οperae pretium est


      Nuper accepi ex quodam amico Matritensi fautore magno Latinitatis, tria opuscula, quorum unum legere nudius tertius coepi, cuius titulus est De simia Heidelbergensi, auctore Michaele illo ab Albrecht, de lingua litterisque Latinis optime merito uiro. Libri I initium est hoc:


     Diu multumque dubitavi, mi Attice, facturusne operae pretium essem, si memoriam vitae meae proderem;...


     Verba haec aditialia meis in auribus resonabant similia aliorum quae quondam legeram atque quodam in angulo seruabam memoriae meae, quae proh dolor una cum annis fluxissima euadit. Quaesiui enim in thesauris chartaceis memoriae nostrae communis atque ecce etiam uobis, lectrices beneuolentissimae, lectores candidissimi, hexametricum exordium operis c.t. Ab urbe condita, auctore Tito Liuio:

     Facturusne operae pretium sim si a primordio urbis res populi Romani perscripserim nec satis scio,...

   Quantum arridet, ut alias dixi, antiquos auctores iucunde euoluere quasi echo per modernas fabulas easque elegantissimas. Sed de hac bellissima narratione ficta (ut uerbis utar eisdem quam quidam Gaditanus amicus) 'de beato quodam scriptore qui, ut homines hortaretur ad rerum naturam tuendam, de caelo in terram specie non iam asini, ut in Metamorphosi Apuleii, sed potius simiae descendere constituerit', forsitan alias plura scribam otiosa.

L. Simii Liberatoris Commentarii, quos e codice Sandhusiensi edidit Aridus Grammaticus Heidelbergensis.
Imagenes pinxit Henricus Coloniensis, operis auctore Michaele von Albrecht, anno 2004.

5.27.2013

De ui ac potestate litterarum

Discipulis tertii Gradus Philologiae Classicae

    Hebdomade hac mensis Maii ultima scholae academicae finem capient, unde mense Iunio periculum probationum adueniet. Hoc anno disciplinam de figuris atque de sono pronuntiationeque  litterarum Latinarum tradidi uel potius, ut modo Nebrissensi dicam, de earum ui ac potestate. 
    Etenim inter paucas praelectiones quae nobis fuerunt, perscrutauimus documenta nonnulla ad historiam linguae Latinae illustrandam, quorum pleraeque fuerunt inscriptiones Latinae antiquissimae, ut elogia illa clarissima Scipionum (uidelicet patris et filii et flaminis Dialis) et Senatus Consultum de Bacchanalibus (de cuius argumento fabula moderna cinematographica dignissimo Titus Liuius fusius nobis enarrat) et tabula illa nostra Lascutana (Nobis eam reddite, Galli!) necnon diuersi tituli saeculo II ante Christum natum incisi atque etiam saeculis sequentibus post Christum natum. Proprietates quoque linguae Ausoniae in fabulis Plautinis summatim rimati sumus et postremo inter documenta recentiora (semper enim mihi placet discipulis monstrare sermonem antiquorum Romanorum de uita non decessisse simul cum eorum Imperio) euoluimus hunc scriptum grammatici Baetici Aelii Antonii, c.t. De ui ac potestate litterarum est, de quo interrogatiunculas eis proposui diuersas, praesertim de cap. IIII. inscripto De alphabetis hebraico, graeco et latino (Paragraph. 4.3.) apud editionem hanc modernam anni 2000: 

     "4.3. Apud latinos praeterea litterarum figurae sunt tres et uiginti..."

Ed. en Carlos del Valle Rodríguez, Corpus hebraicum nebrissense.
La obra hebraica de Antonio de Nebrija
, Madrid: Aben Ezra, 2000, pp. 271-317.

  Quamuis discipulis difficillimum sit Latine et loqui et scribere, ego tamen ad hoc semper eos excito et exercitamenta propono diuersa, ut linguam aliquatenus exerceant, inter quae hoc pensum (inter alia exercitia ad rectam Latinae linguae enuntiationem attinentia) cogitaui:
1) Quot et quae sint figurae et pronuntiationes litterarum Latinarum apud Nebrissensem, scribas:
  • FIGVRAE siue LITTERAE sunt: _____
  • PRONVNTIATIONES sunt: ________ 
    • Consonantes________________ 
    • Vocales____________________ 
    • Litterae Graecae _____________ 
2) Qualis est littera H apud Nebrissensem? ___
    Ex prima fronte pensum et facillimum et insulsum uidetur, sed nolite falli, nam discipulus nullus recte id soluere umquam solet: quippe 'philologia, ut ille rectissime dixit, est ars legendi lente attente prudenter... oculis digitisque' et discipulorum mos est raptim legere tantum oculis. Sed hoc exercitamentum non est nunc mihi magni ponderis, nam alia sunt hoc in opusculo Nebrissensi anno 2000 in lucem edito, quae studium mouerunt meum maximum, praesertim tres sententiae hac in paragrapho lectae: primum [1] nempe locus Plinianus citatus, deinde [2] sententia q.e. 'in dictionibus graecis aut graecam litterarum (?) habentibus', tertium [3] compago q.e. 'sequentes uocales frangunt'. 

     [1] Nebrissensis quidem dicit Plinium in libro septimo Naturalis Historiae scribere "Latinos omnium graecarum litterarum uim sentire atque proinde in dictionibus graecis aut graecam litterarum (sic) habentibus consonantes quoque aspiratas, hoc est, ch ph th rh recipiant". Si editor Hispanus inter uirgulas claudit uerba quae Plinius scripsisse uidetur, qua de causa ipse in adnotatiuncula non praebet locum Plinianum memoratum? Facile responsum est: quia ille non quaesiuit locum, nam si quaesiuisset, hoc tantum inuenisset:
PLIN. nat.7, 192: ... quarum omnium [sc. Graecarum litterarum] uis in nostris recognoscitur.
  Nihil enim scribet de consonantis aspiratis Graecis; tantummodo paulo post haec euoluimus:
PLIN. nat.7, 210: ueteres Graecas [sc. litteras] fuisse easdem paene quae nunc sint Latinae,...
     [2] Et qui dicamus de sententia a Plinio non scripta q.e. "in dictionibus graecis aut graecam litterarum (sic) habentibus consonantes quoque aspiratas"? Quid significant "dictiones graecam litterarum continentes"? Vbinam sententiae est nomen substantiuum femeninum ad quod refertur adiectiuum q.e. "graecam"? Aenigmate hoc studium meum mouente capta quaerere decreui in aliis editionibus.

     Quid legitur in pristina illa moderna anno 1987 edita? Idem:


Antonio de Nebrija, De vi ac potestate litterarum, intr., ed., trad. y
notas de Antonio Quilis & Pilar Usábel
, Madrid: SGEL, 1987.

        Nihil quoque hac in editione ab editoribus modernis annotatum est de loco Pliniano ad quod referre uidentur uirgulae, quippe qui, ut supra dixerim, nihil simile scripserit. Videamus tandem quid appareat in editione principe, quae forte fortuna in Rete Vniuersali in promptu est:

Biblioteca Nacional de España, Madrid: I/1537(1) (olim R/15186(1)
    Id est, haec:



   Editores moderni recte transcripsisse uidentur uocabulum breuiatum "lrarum", h.e. "litterarum" (idem scriptum alterum sub altero), sed in prima parte alterum apposite comitatur adiectiuum casu generandi ("graecarum"), in altera parte perperam ponitur iuxta casum accusatiuum ("graecam"). Quomodo soluemus aenigma? Pergamus legere.

     Etenim paulo post, id est in capitulo decimo, ecce id quod Nebrissensis uerbis exprimit similibus cum de P, B et PH litteris commentationem habeat :

Capitulum X
      Alterum ergo mysterium solutum: non agitur de dictionibus "graecam litterarum" habentibus, sed de dicitionibus "graecam litteraturam" habentibus, nempe agitur de lectione perperam intellecta ab impressoribus siue typographis antiquis neque emendata ab modernis. Certe typographorum incuria facit, ut in probatissimis quibusque scriptoribus semper eruditis uiris retexenda sit, ut ita dicam modo Erasmiano, tela Penelopes; quandoquidem illi quotidie plus deprauant sua socordia, quam eruditorum diligentia possit reponi.

    [3] Deest postremo quaestio tertia soluenda: quid dicamus de uerbo temporali q.e. "frangere" quando id sequuntur uocales uel consonantes? Si stricto sensu uerbum illud sibi uult "rumpere", quid sibi uult  locutio q.e. "sequentes uocales frangere uel rumpere"?

      Quid de hac ui ac potestate quarundarum litterarum? De hac autem plura scribam alio die otiosa Quintiliani ope, ne forte prolixitas fastidium lectorum pariat beneuolentium.