9.23.2012

"Quintus in lyceo" (1)


     Autumnus uēnit grauidus, nisi imbribus pernecessariis humo siccissimae Hispanicae, saltem nouissimis fructibus Latinis. Amicus quidam mihi est abhinc aliquot annos, quem forte fortuna noui per hoc insulsum scriptorium interretiale, magister scilicet linguae Latinae Graecaeque quodam in Lyceo Caesaraugustano necnon optimus delineator.

     Numquam Xauerium, ut uerum dicam, uidi in praesentia neque eius uocem umquam audiui, sed commercium atque amicitia quaedam interretialis inter nos nata est propter dilectionem cupiditatemque communem erga linguam Latinam uel potius erga usum Latinitatis. Nudius tertius per cursum publicum (quod impraesentiarum mirum est!) accepi tres picturas mihi pulcherrimas lepidasque, quas occultas manere nequaquam posse autumabam ideoque ad Xauerium scripsi.

      Venia ergo mihi data picturis proferendis, quas quasi "amicitiae pignus" misit easque libenter accepi, uobis lectoribus mihi fidelibus nunc praebeo, etiamsi Xauerius existimet esse munus parui ponderis (ignoscite mihi pessimam qualitatem imaginis, mea culpa, lucis ope descriptae, utpote quae pictura chartacea missa pulchrior sit). At si alicui usui esse possint, "fiat lux -inquit- picturis".

      Fiat enim lux, praesertim die post quo homunculi nostri politici, Wert illo Libitinario praeposito, in lucem ederunt VII monstrum Intitutionis Hispanicae nomine LOMCE, quod inter noua non solum "Cultum Graecum Latinumque" deuorauit deleuitque in Lyceis, sed etiam "Linguae Graecae antiquae" mininam partem dat, quippe quae discipulis eligenda sit aduersum "Oeconomicam disciplinam" uel aduersum "Historiam Artis". Latina autem lingua exstat duobus annis in Itinerario Humanistico, sed anno anteriore seligenda est aduersum "Biologiam ac Geologiam". Ante tenebras tales, quid agamus? Pergemus quidem uiam humanistarum peragrare lucis ope interretialis.

   Spectetis etenim imaginem atque sententiam postremam dicatis uos, lectores candidi, lectrices beneuolentes, de eius ui usu utilitateque. Si uobis placet, monstrandae quidem erint et ceterae picturae et alia a Minerua minime crassa Xauerii facta cogitataque, nam ut suspicari potestis, ultra imaginem propria cernitur ratio docendi:

Imago coloribus aquariis picta a Xauerio Martínez Calvo*

_________
*Vocabula pleraque mutuata sunt a libro c.t. "Nova Verba Latina" Iosephi Mariae Mir (Barcinone 1970).

9.21.2012

Haicua de initio autumni



Vesper uentōsus:
ardeae crūs uerberat 
aqua caerulans.

Yosa Buson (1716-1784) panxit.
Irisatus Iocohamensis. uertit Latine. 
Alexandra interpretauit.


     Intra paucarum horarum spatium, cras scilicet die Sarturni XXII, ad undecim minuta ante quintam p.m. horam peninsularem (16:49), initium astronomicum erit autumni (apud nos Hispanos saltem), temporis anni mihi admodum dilecti, quod hoc anno iterum onustum fructibus aduenturum esse nouis eisque dulcibus spero, etiamsi aerumnae ubique immineant et cotidie impendeant. Quomodo enim celebram? Vt semper, nempe haicubus, sed hac occasione haicua afferam pauca eaque a poeta Iaponico Latine scribente compositum. Quis melior? Et quid melius quam modo hexametrico pactum?:

Tībĭă dulcĕ
sŏnat per ăgrum nĭgră
sōlĕ cădentĕ. 

(20/06/2012)



***
Haicu hexametricum aliud non minus concinnum, sed magis idoneum ad salutem aestati dicendam quam autumno euoluere potestis hic.


9.18.2012

"Occurrit tibi nemo..." (Mart. 3, 44)


      Scholas instruo de disciplina cui nomen est "Phonetica et Morphologia Latina". Hoc anno nouo academico denuo a discipulis quaeram optimam enuntiationem linguae Latinae. Maximi momenti est quantitates uocalium atque consonantium sonus discere et modum nullum meliorem inuenio quam poetas legere. Nam syllabarum tenores ac ualores ex frequentissima poetarum lectione mutuandi sunt, si quis cupiat non mensuram solum carminum, sed diuinum illum concentum texturamque canoram aliquando referre.


Vojin Nedeljkovic carmina Latina recitat: 
Martialis Epigramma III 44

 


***


Textus sumptus ex libro c.t. "Sermoni Romani ad usum discipulorum",
edidit Hans H. Orberg, Domus Latina, 2004, p. 60.
 _______
*** v. 7:  nōn dipsas mediō perusta sōle,  ..... [dipsa -adis f = genus bestiae serpentis]

9.12.2012

Cogitatio barbarorum insulsa

Post tenebras spero lucem
"Humanista quidam" a Iano van Scorel,
pictore Batauo, facto (ca. 1525)
   
Insulsa cogitatio hodierna:

     "Si alter in mendis et soloecismis saepe incidit Latine scribens atque alter eius menda indicat, quomodo barbarus iste ac soloecista sese defendit protegitque ab humanista illo? Accusat enim eum (sicut audiui)... Ciceroniani! 
   Cauete ergo menda, o homines perperam scribentes siue Hispanice siue Anglice siue alia! Insurgent enim in uos Cervantistae, in uos Shakesperiani."

9.09.2012

Dic mihi, qualis eris?


Mart. epigr. 12, 92.


     Quattuor sectae magistrorum quattuorque modi linguas antiquas spectandi apud Oliuarium Rimbault (p.7):
1) Translaticius "philologus": qui sermonem Latinum et Graecum habet pro linguis "mortuis" 
2) Philologus "magister": qui cum discipulis ceterisque praefert dicere de linguis "antiquis"  
3) "Homo Recitans" aut ὁ ἀοιδός siue ὁ ῤαψῳδός: qui linquas nec mortuas neque antiquas uult, sed "uiuaces" 
4) "Didascalicus": qui somnio "classicismi" motus Latinum uel Graecum antiquum usurpat quasi linguas "uiuas". 
     Dic mihi, quaeso, si fias tu "academicus", qualis eris? Nam egomet hīc nondum me offendo, nempe his in sectis.