2.18.2012

In Februarium

                αἵκυ γενέθλιον 

                   Quinque graduum
                                                   scala Februaria:
                                                                                  pura non facta.

IN FEBRVARIVM

2.17.2012

In memoriam Iohannis Orberg

Amica Colombiana meam in mentem affert memoriam Iohannis Orberg, qui de uita decessit abhinc duos annos, quamquam nobis opus reliquit  pulcherrimum in aeternum.

2.12.2012

Iuuatne Latine discere...?

Iuuatne Latine discere... in Hispania?

Libri nonnulli quos per hos dies rimor

Cras, die XIII Lunae, scholas tandem Latinas initium faciam. Cum discipulis primi Gradus Humanitatum priora capitula libri c.t."Familia Romana" euoluere pergam necnon alia argumenta de cultu Graeco Latinoque, sicut annis superioribus tractaui. Cum discipulis autem primi Gradus Philologiae Classicae in mente uersor aliter agere. Quae enim scholae mihi nouae ad usum linguae Latinae exercendum fient diebus Martis singulis per duas horas usque ad mensem Maium. Circulus Latinus Gaditanus iam abhinc non solum Mercurialis, sed  etiam Martialis.

Imago sumpta hinc