De humanistis et libris et bibliothecis


     Cur Romam? Responsum quidem facile est: quia uidelicet Vniuersitas Studiorum Hispanica monet uel potius flagitat professores petere Vniuersitates Studiorum peregrinas, si uia academica frequentata deambulare uelint (etiamsi subsidium oeconomicum praebitum sit minimum uel necesse sit nauigare inter scopulos immanes rupesque cauas ad subsidium hoc obtinendum!) per unum saltem mensem. Quamobrem inter uarias quae in dubio mihi erant, Romanam tandem eo selegi Vniuersitatem, propterea quod locum quaerebam idoneum ubi ego ipsa possem, simul atque in peruestigationes incumberem academicas, Latinam quoque linguam colere, ut decet, et nunc temporum unus solusque locus in quo utrumque fieri potest. est quidem Vrbs Aeterna. 

       Nam praeter optimas bibliothecas quae ibidem exstant, ubi de humanista Lucio Flaminio Siculo (qui Hispaniam petiuit anno 1486 uel 1489 et Salmanticae inter alia opusculum Plinianum in lucem edidit anno 1504), in cuius studium incumbo, aliquid inuenire possem, scholae quoque Latinae Graecaeque offerebantur aestiuae atque inde homines Latine loquentes conuenire poteram siue in Vniuersitate Studiorum Pontificia Sanctae Crucis siue in Academia c.n. Vivarium Novum. Praeterea sodalis Pinarius anno superiore Romae adfuit et ianuas nonnullas Vniuersitatis Studiorum nomine "Sapientia" aperuit.

Aditus ad Vniuersitatem Studiorum Romanam c.n. "Sapientia"
        Etenim in Vniuersitate c.n. "Sapientia" profitetur Mauritius Campanelli, doctus et comissimus professor qui plurimum nobis opitulatus est, mihi nempe Pinarioque, inter nostras singulas peruestigationes ideoque ex hoc scriptorio ei gratias agimus maximas et speramus fore ut anno academico proximo Vniuersitatem nostram  uisitet.

     In Bibliothecas intraui haud paucas, ut bonam doctricem umbraticam decet, Apostolicam nempe Vaticanam et illam Romanam quae dicitur Nationalis in uia Castrorum Pretoriorum sitam (ubi properrima quidem erat diaeta quam mercede conduxi) necnon Bibliothecam Angelicam iuxta Vniuersitatem Pontificiam et illam Instituti ad Historiam Medii Aeui inuestigandam, ubi conuenimus doctam peruestigatricem Annam Mariam Oliua.



      Omnium uel pulcherrima luculentissimaque sine dubio fuit Bibliotheca Vaticana ubi primo tamen die nobis non licuit intrare: uestimenta nimis breuia atque haud decentia indueramus ego meaque filia sub diuo aestuoso.  Die enim crastino ego sine filia comitataque Pinario illuc adire potui uestem induens appositiorem (i.e. minus aestiuam) ad oculos eruditorum qui bibliothecam petunt ad libros legendos. Sed alio die in quo intrare conata sum eadem ueste operta, quidam custos colore caeruleo ridicule uestitus indicans digito uestem ac genua mea "Nimis breuem!", inquit. Intrare autem potui, postquam irata genua texi aliquo modo.

      Bibliotheca uero Romana quam saepius frequentaui, quippe quae prope diaeta esset et sine custodibus de uestibus reclamantibus, ea fuit quae dicitur Nationalis, multum foedior quam nostra Matritensis, nam aedificium nimis modernum et planum mihi uisum est, luminosa autem et referta multorum librorum mihi utilium. Sed quod mirum fuit, nulla in parte licebat nauigare per rete omnium gentium!

          Alia Bibliotheca quam uisitaui, fortasse nec tam pulchra luculentaque nec tam referta librorum quam aliae quarum supra mentionem feci, sed mihi dilectissima fuit illa Academiae c.n. Vivarium Novum quia illic semper litterae redolent politiores.

In Bibliotheca Academiae c.n. "Vivarium Novum"
   
    At quid de Flaminio illo Siculo propter quem Romam iter feci? Fere nihil, ut uerum dicam, inueni quod in Hispania non inuenissem aut rursus in Hispaniam mihi remisisset. Fere nihil, inquam, nam aliquid semper  reperitur ultra libros et bibliothecas. Sed de hoc alio die.

      Satis superque hodie.

Comentarios

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria