Entradas

Mostrando entradas de enero, 2012

De duobus et coetibus et nominibus

   Mensis Ianuarius fugit celer et scriptorium meum manet insulsum atque uerbis uacuum. Age Alexandra, nihilne nouum habes quod dicas? Ita uero est. Timeo equidem ne nihil nouum (dies tero negotiosissimos) neque maximi momenti sit. Bene, Alexandra, cogita. Fortasse autem res una sit noua. Fortasse. Die Mercurii superiore duobus coetibus interfui: alteri una cum omnibus Gregis nostri professoribus Latinae linguae ad disciplinas proximi anni academici inter nos dispertiendas, alteri cum sodalibus condiscipulisque Circuli Gaditani.     Primus coetus, in quo nos conuenimus undecim collegae, productus est usque ad fere duas horas et dimidiam. Omnia uere optima sese habuerunt mihi propterea quod scholas Phoneticae et Morphologiae Latinae iterum ministrabo discipulis Gradus tertii (annis superioribus professor quidam antiquior eas mihi eripuit). Etiam pergam moderari scholas nonnullas ad usum Latinae linguae exercendum cum discipulis primi Gradi.     Alter autem coetus fuit lepidio