Entradas

Mostrando entradas de 2012

Annum nouum exopto mellitum ac salsum

Imagen
      Miror in dies, nam noua semper disco inaudita inopinata! Crustum Natalicium quod ex melle amygdalisque confectum est apud nos notissimum nomine " Turrón ", nouum inuenio confectum ex theobromate (70%) et lycopersico crepitanti et amygdalis cum pipere et praecipue... sale!  Probandumst.       Dum delicia ex theobromate confecta probo et gusto dulciola Natalicia, dum Angelissima nobis nuntiat annum nouum 2013 in amarum uertentem simul monens 'aequilibrum' iustum et necesarium et crepitans, dum homunculi politici nobis uerba piperata dant, ego tandem omnibus uobis ominor dies futuros plenissimos amore ualetudineque bona et praesertim.... sale.        Fruimini igitur hoc peruigilio ineuntis anni et multa gaudia uobis precor noua!     

Carmina hiemalia

Imagen
Hiems imminens palpitanti pectori rutilae frondis          Abhinc aliquot hebdomades epistulam accepi cuiusdam poetae Latini Austriaci nomine Gerardus Alesius , qui mihi indicare uellet aliquid de collectionibus haicuum uariorum meis, in quibus ego ipsa eius uersiculos adhibuerim. Is quidem nonnulla haicua mutuatus erat ad exempla haicuum proponenda in 'periodico paruulo', ut eisdem eius uerbis utar, magistris linguae Latinae Austriacis destinato, quod " Circulare " inscribitur (inspicite quaeso paginam sextam). Comissimus quidem mihi fuit Gerardus, quippe qui pegmata librorum mea duobus muneribus honestauerit musicis, nempe libris natis fetura recenti apud ingenium binorum poetarum, alterum femininum, alterum masculinum, utrumque autem grauidum sale musarum: Annae Elissae Radke et Gerardi Alesii carmina recentissima          Hodie, cum nouum intret tempus anni quod est hiemalis (saltem apud nos Europaeos occidentalesque) et uale dicimus autum

De sermone amasio

     Modo legi disticha haec a Ioachimo Du Bellay composita, dum Romae is uersabatur ab anno 1553 usque ad annum 1557, continentia in eius  Elegiarum libro quae in lucem edita sunt inter alia in opere c.t . Delitiae C. poetarum Gallorum, huius superiorisque aevi illustrium ( 1609) necnon in libello inscripto Les amours de Faustine ( 1923): Ad lectorem    Cum tot natōrum castō sociāta cubīlī     Mūsa sit ex nōbīs Gallica facta parēns, Mīrāris Latiam sic nōs ardēre puellam,     Et ueteris, Lector, rumpere iūra torī. Gallica Mūsa mihī est, fāteor, quod nupta marītō:     Prō Dominā colitur Mūsa Latīna mihī. Sic igitur (dīcēs) praefertur adultera nuptae?     Illa quidem bella est, sed magis ista placet.       Hispanicus sermo mihi est, confiteor itidem, quasi maritus nuptae, sed qui me allicit quinque sensibus est sermo Latinus. Fortasse miremini, lectores candidi, lectrices desideratissimae, quod formosum puerum cupiditate ardeam Latium et marito anteponam amasium

Qua re Graecia?

Imagen
Omnibus magistris dicatum a  Petro Olalla   Φιλοκαλοῦμεν γὰρ μετ' εὐτελείας  καὶ φιλοσοφοῦμεν ἄνευ μαλακίας  (34:20) Nam elegantiae studemus, sed cum frugalitate,  et philosophiae incumbimus, sed sine mollitie. [ Thucydidis De Bello Peloponnesiaco Liber II, cap. 40 ] [ Sagunti oratio  habita 27/11/2012 ] ________________________________________ De alphabeto Graeco et de lingua utraque (23:55) De prima lingua uehiculari (25:40) μηδὲν ἄγαν -  γνῶθι σεαυτόν  (34:50) De spiritu Humanitatis (35:20)

De mola salsa pro ture

Imagen
     Hodie, me praesente, Dissertatio Doctoralis defensa est optima a Iesu Muriel sub ductu magistri Iosephi Mariae Maestre et sodalis Raphaelis Gallé, quae agebatur de opere cui titulus est Graecarum institutionum compendium a Michaele H. Ledesma Valentino medico conscriptum (Valentiae 1545) . Discipulus doctorandus in studium operae strenue incumbuit et "criticam", quae dicitur, editionem confecit necnon primum in sermonem Hispanicum eam uertit.       Multum operae et laboris et annorum consumpsit auctor, quippe quod opus Latine Graeceque conscriptum non solum diffusum esset, sed praesertim litterae Graecae typographicae difficiliores lectu plerumque essent. Gratulor enim Iesui pro Dissertatione optima atque etiam eius moderatoribus. Professores quoque participes tribunalis iudicantis sententias protulerunt disertissimas, quibus multum didici.       Quisnam autem sit Michael Hieronymus Ledesma, fortasse requiritis. Ecce Vincentii Pratavi Flandri carmen in aucto

De 'domo arborea' imperfecta

Imagen
  De nouo modo habitandi quasi auis                         Absolūtam nunc habitāre mōlem                        Somniāuī egens quasi passer exsul,                        Auream domum arboreamque sēdem,                        Au, sine rāmīs.  * Legatis Syllabarii haicua hic .

De mammis stillantibus

Imagen
      Legere pergo librum Valahfridi Stroh attente et pedetemptim non tantum quod inter alia multa diuersaque mihi legenda haec lectio iterum facta lingua Hispanica iucundior fit quam Francogallica, sed praesertim quod a me poposcit moderator commentariorum periodicorum, quibus nomen est Minerva ,  huiusce opusculi existimationem exarare eamque Latine, quod  procul dubio agam libentissime.        Plurimae sunt sententiae et quaestiones, quae hoc in opusculo continentur atque studium maximum excitant meum, quoniam haud paucae insunt notitiae, quas confitendum est mihi ignotas esse, quod sibi uult multum mihi adhuc discendum esse. Hodie autem uobiscum compartiri aueo una hisce ex historiolis mihi noua. Editio princeps Latinum textum continens a Luca Holstenio prodita a. 1663      Quot feminae Latine scribentes uobis, lectores mei candidi, lectrices desideratissimae, notae sunt quarum scripta in decursu litterarum Romanarum antiquarum supersint nonnulla? Omnibus quidem clar

De historiola Latinitatis per Valahfridum Stroh illustrata

Imagen
De nouissimo libro Valahfridi Stroh      De libro a professore Valahfrido Stroh scripto eoque primum Germanice euulgato anno 2007, qui  erudite salseque compositus de historiola Latinitatis "ab ouo usque ad mala" agit, certo comperi postquam editio princeps in sermonem Francogallicum uersa est, id est anno 2009. Certum uero est uersionem exstare Latinam, admodum compendiatam, quae per rete omnium gentium facile inuenire possumus, cui titulus est " De lingua Latina non semel mortua, sed semper rediviva ", oratio scilicet habita Romae in conuentu omnium gentium De Latinitate futura , d. Veneris 25 Mai. a. 2007, cuius lectione oppido fructa sum, sed desunt quidem illustrata haud pauca capitula studium mouentia, quae in libro uidelicet legere possumus.      Euolui equidem lingua Francogallica opusculum per exemplar lucis ope descriptum libri eius, qui  in pegmatibus Bibliothecae nostrae  inest apud eiusdem auctoris alios. At quamquam iam tunc mihi admodum placu

Sal Musarum

Imagen
        In lucem interretialem editum est opusculum memorandum quod hebdomade ultima Romana mensis Iulii perfeci propter cuius causam proh dolor scholis Latinis matutinis interesse non mihi licuit, si simul uisitare Bibliothecas et horas iucundas easque postremas in Vrbe Aeterna una cum familia degere uolebam.      Nomen enim Proposito Didascalico PI2-12-014  est, aridum nempe et siccissimum et insulsum nomen ad propositum admodum dulce, quamobrem id mutare in melius uel saltem personans suauius aures mihi uisum est. Ecce uobis, lectores candidi, lectrices beneuolentes: Premite hic

De proscaenio

Imagen
Verba Erasmi deprompta ex opere   inscripto  Stultitiae laus         Anno hoc nondum exacto, uiri duo maximi momenti mea in uita et familiari et academica de uita decesserunt, alter mense Martio, alter heri.         Dicitur enim unusquisque morti occumbere obuiam prout sua cuiusque uita fuit. Sed de hoc nimirum discrepo, nam non noui umquam homines et meliores et humaniores quam et pater et collega, attamen rerum natura alteri "tristior nouerca" fuit, alteri "parens melior" in isto temporis spatio iusto uel iniusto, in quo choragus quidem, postquam alii aliis obtecti personis procederunt egeruntque suas quisque partes, eos educit e proscaenio. Alteri enim decreuit humanum exitum decem annorum crudelissimum inter maximos dolores, alteri autem spatium unius noctis breuissimum inter dulce somnum.       Ludouicus Charlo primum mihi magister fuit optimus, deinde sodalis bonus et postremo amicus qui apud me semper adfuit quasi alter pater. Quippe fuit primus qui

Dies in orbe terrarum dicatus puellae

Imagen
" Dies in orbe terrarum dicatus puellae " Islamistae Talibanes ictum mittunt in puellam XIV annos natam quae pro iure studendi propugnabat.

Minima

Imagen
ἦλθες , ἒγω δέ σ ̓ ἐμαιόμαν,  ὂν δ ̓ ἒψυξας ἒμαν φρένα καιομέναν πόθωι. PERIPLO: " Mínimos " ego tu nosque: nonnumquam cuticula, saepe uorago.

"Quintus in lyceo" (1)

Imagen
     Autumnus uēnit grauidus, nisi imbribus pernecessariis humo siccissimae Hispanicae, saltem nouissimis fructibus Latinis. Amicus quidam mihi est abhinc aliquot annos, quem forte fortuna noui per hoc insulsum scriptorium interretiale, magister scilicet linguae Latinae Graecaeque quodam in Lyceo Caesaraugustano necnon optimus delineator.      Numquam Xauerium, ut uerum dicam, uidi in praesentia neque eius uocem umquam audiui, sed commercium atque amicitia quaedam interretialis inter nos nata est propter dilectionem cupiditatemque communem erga linguam Latinam uel potius erga usum Latinitatis. Nudius tertius per cursum publicum (quod impraesentiarum mirum est!) accepi tres picturas mihi pulcherrimas lepidasque, quas occultas manere nequaquam posse autumabam ideoque ad Xauerium scripsi.       Venia ergo mihi data picturis proferendis, quas quasi "amicitiae pignus" misit easque libenter accepi, uobis lectoribus mihi fidelibus nunc praebeo, etiamsi Xauerius existimet e

Haicua de initio autumni

Imagen
Vesper uentōsus: ardeae crūs uerberat  aqua caerulans. Yosa Buson (1716-1784) panxit. Irisatus Iocohamensis.  uertit Latine.  Alexandra interpretauit.      Intra paucarum horarum spatium, cras scilicet die Sarturni XXII, ad undecim minuta ante quintam p.m. horam peninsularem (16:49), initium astronomicum erit autumni  (apud nos Hispanos saltem), temporis anni mihi admodum dilecti, quod hoc anno iterum onustum fructibus aduenturum esse nouis eisque dulcibus spero, etiamsi aerumnae ubique immineant et cotidie impendeant. Quomodo enim celebram? Vt semper, nempe haicubus, sed hac occasione haicua afferam pauca eaque a poeta Iaponico Latine scribente compositum. Quis melior? Et quid melius quam modo hexametrico pactum?: Tībĭă dulcĕ sŏnat per ăgrum nĭgră sōlĕ cădentĕ.   Irisatus Iocohamensis panxit  (20/06/2012) *** Haicu hexametricum aliud non minus concinnum, sed magis idoneum ad salutem aestati dicendam quam autumno euoluere potestis hic .

"Occurrit tibi nemo..." (Mart. 3, 44)

Imagen
      Scholas instruo de disciplina cui nomen est " Phonetica et Morphologia Latina ". Hoc anno nouo academico denuo a discipulis quaeram optimam enuntiationem linguae Latinae. Maximi momenti est quantitates uocalium atque consonantium sonus discere et modum nullum meliorem inuenio quam poetas legere. Nam syllabarum tenores ac ualores ex frequentissima poetarum lectione mutuandi sunt, si quis cupiat non mensuram solum carminum, sed diuinum illum concentum texturamque canoram aliquando referre. Vojin Nedeljkovic carmina Latina recitat:  Martialis Epigramma III 44   *** Textus sumptus ex libro c.t. "Sermoni Romani ad usum discipulorum", edidit Hans H. Orberg, Domus Latina, 2004, p. 60.  _______ *** v. 7:  nōn dipsas mediō perusta sōle,  ..... [dipsa -adis f = genus bestiae serpentis]

"Classici" hodierni

Imagen
Imago sumpta hinc

Cogitatio barbarorum insulsa

Imagen
Post tenebras spero lucem " Humanista quidam " a Iano van Scorel, pictore Batauo, facto (ca. 1525)     Insulsa cogitatio hodierna:      "Si alter in mendis et soloecismis saepe incidit Latine scribens atque alter eius menda indicat, quomodo barbarus iste ac soloecista sese defendit protegitque ab humanista illo? Accusat enim eum (sicut audiui)... Ciceroniani!     Cauete ergo menda, o homines perperam scribentes siue Hispanice siue Anglice siue alia! Insurgent enim in uos Cervantistae, in uos Shakesperiani."

Dic mihi, qualis eris?

Imagen
Mart. epigr . 12, 92.      Quattuor sectae magistrorum quattuorque modi linguas antiquas spectandi apud Oliuarium Rimbault  (p.7): 1) Translaticius "philologus" : qui sermonem Latinum et Graecum habet pro linguis "mortuis"  2) Philologus "magister" : qui cum discipulis ceterisque praefert dicere de linguis "antiquis"   3) "Homo Recitans" aut ὁ ἀοιδός siue ὁ ῤαψῳδός : qui linquas nec mortuas neque antiquas uult, sed "uiuaces"  4) "Didascalicus" : qui somnio "classicismi" motus Latinum uel Graecum antiquum usurpat quasi linguas "uiuas".       Dic mihi, quaeso, si fias tu "academicus", qualis eris? Nam egomet hīc nondum me offendo, nempe his in sectis.

Pericula undique imminentia

Imagen
"Discipuli omnium gentium periculum probationis subeunt ante ferulam Orbilii" Imago sumpta  hinc        Intra spatium dierum trium, die nempe Lunae continenti, pericula probationum et annus nouus academicus initium capiunt. Post ferias aestiuas iucundas, etiamsi sub minarum oeconomicarum aprico, difficilius est res futuras animo alacri  atque optimo inspicere. Paene omnia circa nos pessima uidentur, studia uidelicet et negotia et officia et tabernae et institutiones et cura ualetudinis et pretia pecuniaque atque ita porro, plurima uidentur minui et languescere, haud pauca pessum ire. Attamen nihil proficit animo esse malo, quamquam multi  Europaei probe compertum habere coepimus quid sibi uelit uocabulum "inopiae".        Recte monuit Plautus et huiuscemodi spectare malo omnia circa me: "Animus bonus in mala re dimidiumst mali"  ( Pseud . 452) "In re mala animo si bono utare, adiuvat" ( Capt . 202)       Vel potius alio mod

Nuntii Latini ex Hispania

   Nuntii Latini in rete omnium gentium radiophonice diuulgati tantummodo exstabant septentrionales, aduenientes nempe et ex Finnia et ex  Germania , sed nunc etiam coeperunt diuulgari ex Hispania meridionali.      Nam professor Christophorus Macías , sodalis collegaque Vniuersitatis Studiorum Malacitanae, qui semel  nos uisitauit  quemque semper gratum sit conuenire, nuperrime nuntius per se ipse est. Quamquam septem abhinc mensibus Nuntios Latine compositos una cum aliis commentationibus per rete uniuersale publicare statuit: @ agamador Christophorus noster ille Malacitanus nuntios uiua uoce dicit primus Latine Hispaniceque! Optimum nuntium! :) —SRM (@CaSFidelis) enero 24, 2012 diurnarii  tamen nunc certiores Hispanos fecerunt hac de re apud nos insolita. Ego quidem nuntios Latinos audire maluissem sine interpretamentis -uerbis uidelicet commentariisque Hispanicis nequaquam iterum iterumque interruptos-, similiter ac nuntios Finnicos, uel saltem pariter ac nuntios G

De humanistis et libris et bibliothecis

Imagen
     Cur Romam? Responsum quidem facile est: quia uidelicet Vniuersitas Studiorum Hispanica monet uel potius flagitat professores petere Vniuersitates Studiorum peregrinas, si uia academica frequentata deambulare uelint (etiamsi subsidium oeconomicum praebitum sit minimum uel necesse sit nauigare inter scopulos immanes rupesque cauas ad subsidium hoc obtinendum!) per unum saltem mensem. Quamobrem inter uarias quae in dubio mihi erant, Romanam tandem eo selegi Vniuersitatem, propterea quod locum quaerebam idoneum ubi ego ipsa possem, simul atque in peruestigationes incumberem academicas, Latinam quoque linguam colere, ut decet, et nunc temporum unus solusque locus in quo utrumque fieri potest. est quidem Vrbs Aeterna.         Nam praeter optimas bibliothecas quae ibidem exstant, ubi de humanista Lucio Flaminio Siculo (qui Hispaniam petiuit anno 1486 uel 1489 et Salmanticae inter alia opusculum Plinianum in lucem edidit anno 1504), in cuius studium incumbo, aliquid inuenire possem,

Memoriae imagines

      Vnam abhinc hebdomadem reuersa sum ex Vrbe quae dicitur Aeterna et puto iam tempus esse scribendi aliquid hoc in scriptorio diutius uacuo uerbis insulsis. Age, Alexandra, nihilne habes quod dicas? Nonne spatium temporis tibi suffecit, ut uaga per agros memoriae palata aliquid lectoribus candidis lectricibusque beneuolentibus tuis (si qui adhuc essent) dicas?        Fatendum uere est mihi, infideli quidem lectoribus huius scriptorii, haud pauca scripsisse his ultimis hebdomadibus aliis in locis retis omnium gentium quippe quae paginae exstent haud paucae magis idoneae ad cogitationes celerius exarandas leues. Hic tamen ego ipsa uerbis grauioribus uti cogor eaque trutina memoriae accuratius pensare. Quare sic? Nescio, sed quotienscumque hoc scriptorium intro, totiens aura recordationum in dies grauidiore uesci uideor idque est quod aliquando mihi obstat quin expedita scribam aliquid nonnullius momenti.        Voluissem enim imagines nonnullas seligere huius itineris Romam quas

De hominibus qui in imperio uiuunt phantasiae

Imagen
"Valetudinarium psychiatricum" Toletanum    Nuper redita ex conuentu Toletano sub auspicio Societatis Studiorum Latinorum numero VII instructo, etiamsi plura mihi placeret scribere de rebus omnibus quae illic spectaui auscultaui cogitaui, pauca tamen nunc exarabo duabus praecipuis causis, primum quod puto paene omnia quae ego hoc in scriptorio dicam insulso, fere hominis nullius interesse, deinde quod obruta sum plurimis negotiis curisque academicis diuersis, sed maxime quod parare iter Romanum debeo. Nam intra paucos dies Vrbem Aeternam uisitabo et per mensem unum illic uersabor.   Quamobrem nunc tantummodo dicam dies iucundos in urbe pulcherrima me degisse ubi acroasim De hominibus uitreis protuli inscriptam "De Erasmo a El Licenciado Vidriera cervantino (1613) y el Phantasiocratumenos siue Homo uitreus de Gaspar Ens (1631)", quamquam fortasse nomen mihi dandum fuerit alteri conuentui qui Oueti per eosdem dies celebrabatur de nostro Cervantes eiusque

Quod dari potest, etiam eripi potest

Imagen
SEN. Epist. ad Lucil. 98 Imago sumpta hinc

"Familia Romana" Gaditana

Imagen
      Hebdomade exeunte donum accepi admodum inopinatum, quippe qui discipuli sex qui in studia Humanitatum incumbunt primo Grado academico, fabulam perlepidam c.n. " Thunnus cum garo " non tantum per se ipsi egerint, me nesciente, sed etiam pelliculam instruxerint atque subincriptiones et Latine et Hispanice addiderint. Oculi mei magistrae nihil spectauerunt umquam "salsius" quam hanc luculentam fabellam in qua Familia Romana apparet scilicet Gaditana, id est mater Aemilia ( Rocío ) et pater Iulius ( Julio ) et filia Iulia ( Jéssica ) et ancillae Syra ( Cristina ) Deliaque ( Mª José ) et fabulator ( Norberto ), quibus omnibus  gratias plurimas ago imo ex corde!            Fabulam actam esse haud permirifice atque haud pauca menda lapsa esse liquet, sed fere miraculum uidetur discipulos nostrae miserrimae grauisque Hispanicae Studiorum Vniuersitatis posse talia agere, nam ego ipsa hos discipulos qui plerique linguae Latinae non studuerunt umquam uel eam did

SAL nigrum euasum est hodie

Imagen

De superbis debellandis

Imagen
Parcere subiectis et debellare superbos  (Verg.  Aen . 6, 853) "Volverán en su forma verdadera / cuando vieren con presta diligencia / derribar los soberbios levantados, /y alzar a los humildes abatidos  / por mano poderosa para hacerlo." Cervantes, Coloquio de los perros. Imago mutuata hinc        Omnes homines qui in litteras Humaniores incumbunt et Musas politiores frequentant, et bonos agendi et peritos dicendi atque inde ciues honestos de Re Publica bene meritos reddi dicitur. Sed haec sententia, ut mea opinio fert, haud omnino uera est. Multis enim obuiam iui per decursum uitae qui, quo peritiores studiorum Artis Humanitatumque esse palam dicebantur, eo magis superbiae atque uanae eloquentiae, minus modestiae atque sermoni ueri prae se ferebant, quod puto minime fieri debere eis qui reuera conditi essent salibus Musarum.       Homines contra offendi qui etiamsi numero multo minores, sed magis callentes utriusque linguae quam alios sese de eodem iactan

Hispani ubique

Imagen
     Heus! Hispani ubique uersantur atque apparent sicut nunc temporis certiores facti sumus per teleuisificam seriem et facetam et lepidam quae " Españoles en el mundo " inscribitur, cuius ultima pellicula a me nuper spectata de Hispanis Neapoli uersantibus acta est.  Martha quattuor annos Neapoli uersans indicat montem Vesuuium       Et hodie casu legens quendam commentarium in rete omnium gentium repertum de Plinio Maiore eiusque monstris fabulosis , denuo epistulam Plinii Minoris ad historicum Tacitum missam de incendio Vesuuii euoluere uolui atque ibi repperi (mirum lectu!) quendam amicum Plinii Maioris (antea a me non animaduersum), qui nuper ad eum ex Hispania uenerat. Quisnam sit hic homo nihil dicitur praeterquam uir fortis ac strenuus prae omnes se fert, nam postquam propter calamitatem imminentem acrius et instantius corripuit matrem atque adolescentem Plinium Caecilium, illius scilicet patientiam, huius securitatem, non moratus ultra proripuit se effu

De linguis et sonoris et gesticulatoriis

      Suaue carmen linguā "gesticulatoriā" -i.e, gestu manuum ad communicandum usā- comitatum modo offendi per paginam interretialem "You Tube" nuncupatam, auctore Paulo McCartney, cantore scilicet illius gregis musici clarissimi  c.n. "The Beatles". Titulus carmini est "O mi Cupido":             Primum equidem pelliculam talem uidi audique integram, ut oportebat, id est, omnibus sensibus qui mihi sunt. Deinde tamen musicam uocemque auscultare uolui oculis clausis, quasi caeca essem, cogitando de amico luminibus oculorum experti. Postremo eam spectaui sine sonitu, quasi surda essem...      Dum sonitu ablato inspiciebam puellam gestu manuum loquentem, magnopere mirabar quod paene ad uiuum sentiebam musicam sonoram, at simul constristabar quod haud omnes gestus intelligere poteram sine auditu uocis musicaeque praecedenti. Tunc in mentem statim uenerunt uersus hi Ouidiani Artis Amatoriae (

Fatum

Imagen
Angelo Lusitano Poetae Ioannis Pascoli  (1855-1912) pagellam miram nuper amicus quidam magnopere cordatus mihi monstrauit in foro quodam nefando quod nonnumquam mel ac delicias inter amara atque insubida plurima offert. Inter carmina a poeta Italico concinnata uobis selegi uersus 295-311 poematis "Catullocalvos-Satura" inscripti quod pertinet ad Librum de poetis (1891-1910) idque dicare uolo omnibus hominibus corde limpido liquidoque qui adhuc somniis credunt: Iosephi Malhoa (1855-1933) pictura " O Fado "(1910) nuncupata AMOR 1                                   295 * Ut violae circa ripas et flumina, cum ver incipit et clari vicerunt frigora soles, permulcent auras, procul et via fragrat odore et procul aeria fruitur novitate viator: at propius cupide ripas accede, viator: nullus odor naris temptabit, nulla voluptas: 300 sic et amor: dum primus abest, dum fervet oletque: si propius tandem, victus dulcedine, tangis, iam nec olet nec fe