Entradas

Mostrando entradas de junio, 2011

Οὐδεμία ἡ ἡμέρα ἂνευ γραμμῆς

- Ἐλλενικῶς γράφειν καὶ ἀναγινώσκειν καὶ λέγειν σφόδρα βούλομαι.

- Πῶς, Ἀλεξάνδρα ;

- Οὐδεμία ἡ ἡμέρα ἂνευ γραμμῆς, sicut Latine decreui.

- Εὖγε.

- Σήμερον γραμμάς τινας ἤγαγον. ἀλλὰ αὔριον οὐκ οἶδα.

Tu regere imperio fluctus, Hispane, memento

Imagen
Die Saturni superiore cum familia amicisque nonnullis Museum Nauale ac Pantheon Marinorum Illustrium quae quidem meo in oppidulo sunt, uisitaui. Multa studium meum excitauerunt et multa didici, de historia scilicet Europae et praecipue Hispaniae deque eius proeliis naualibus (iuuenis Panthei dux linguae Latinae antiquus discipulus erat salsissimus, qui multum risum nobis mouit!). Nesciebam enim tantas res gestas fuisse parua in  paene insula ubi habito, "Villa Regia" a die 27 mensis Nouembris an. 1813, nuncupata uidelicet Diuus Ferdinandus (uulgo "San Fernando") in memoria regis Hispaniae Ferdinandi nomine VII atque in honore fortitudinis incolarum aduersus exercitum Francogallicum inter "Bellum  pro libertate Hispanica tuenda" annis 1808-1814, "villa" autem olim nota pulchriore nomine "Insula Legionensis" (i.e. "Isla de León"), quippe quod dicatur has terras fere insulares perillustrem familiam Pontium Legionensem ("Pon…

De "lege coniecturae innocentiae" pari omnibus

Imagen
Per hos dies in quibus multum dictum est de Gallis eorumque "lege coniecturae innocentiae" et de Germanis eorumque "praecipitibus accusationibus" et de Hispanis eorumque "cucumeribus insontibus", recordata sum quandam facetam fabellam ab archiepiscopo Hispano Bernardino Gomesio Miede (ca. 1515-1589) in Commentariis de sale conscriptam (Valentiae 1579), in qua primae partes actae sunt a quodam facetiore mireque perarguto parasito cui nomen est Moretus, "sic ab eius colore fusco dictus a Paulo Iouio (1483-1552), Italo historico elegantissimo, propter insignem illius parasitandi artem inter illustres sui temporis relatus". Quamuis nondum inuenerim ubi exacte relata sit haec historia inter opera Pauli Iouii Nouocomensis quotquot extant omnia, nisi ficta sit, ecce tamen uobis:
   "Sed hanc quidem multo augustiorem inter proceres et magnates urbis comparari [Moretus] solitus erat in conuiuiis, comiter ac sine contumeliae aculeo unicuique quod s…