Celestina sive Pornoboscodidascalus Latinus

Symbolam lente scribo per hos dies de quadam epistula Erasmiana in Plinium eamque lente propter res academicas multiplices molestasque quae animum distrahunt in contrarias partes. Dum exarabam et libros aliasque symbolas euoluebam, casu offendi opus quod, ut uere fatear, admodum ignotum mihi erat, id est, prorsus nesciebam nostram "diuinam" Comoediam siue Tragicocomoediam de Callisto et Meliboea (1499) notissimam apud nos titulo CELESTINAE, uersam esse in sermonem Latinum.

Auctor fuit Caspar Barthius qui uersionem in lucem protulit Francofurti anno 1624 titulo hoc:

De lenonum, lenarum, conciliatricum, servitiorum, dolis, ueneficiis, machinis plusquam diabolicis, de miseriis iuvenum incautorum qui florem aetatis amoribus inconcessis addicunt, de miserabili singulorum periculo et omnium interitu, 
liber plane divinus.


Apud peregregium Marcelinum Menéndez Pelayo haec est uersio uel optima omnium quae de hoc opere factae sunt lingua quacumque. En uobis argumentum, Latine uidelicet:
Сallisto iuuenis erat nobili prosapia, acri ingenio, agili corpore, tenere educatus, dotatus plurimis animi et corporis gratiis, statura inter celsam et breuem media. Hic capitur Amore Meliboeae, adolescentulae speciosissimae, generosissimae et Fortuna lautissimae, unicae heredis parentum suorum Pleberii et Alisae, iisque charissimae. Haec, alioquin pudicissima, uicta tandem est Callistonis assultibus, conciliatrice Caelestina, muliere lenâ astutissimaque quae et seruos Callistonis duos dolo in suas partes traxit, ut quid Domino pro se quisque deberet, obliti, lucrum et uoluptatem suam eius utilitati praeponerent. Ad extremum pessima et infelicissima finis secuta est tam Dominos Amatores quam seruos horum nequam et malos.

Fruimini lectione.

Comentarios

  1. Fruitus sum legendi voluptate. Et legendi voluptate ducor: sumque reversus ad bonarum artium auctorum Hispanica scripta, quae cotidie praeclariora et maioraque mihi videntur. Gratias, Alexandra, ingentes!

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria