Entradas

Mostrando entradas de octubre, 2011

Celestina sive Pornoboscodidascalus Latinus

Imagen
Symbolam lente scribo per hos dies de quadam epistula Erasmiana in Plinium eamque lente propter res academicas multiplices molestasque quae animum distrahunt in contrarias partes. Dum exarabam et libros aliasque symbolas euoluebam, casu offendi opus quod, ut uere fatear, admodum ignotum mihi erat, id est, prorsus nesciebam nostram "diuinam"  Comoediam siue Tragicocomoediam de Callisto et Meliboea  (1499) notissimam apud nos titulo CELESTINAE , uersam esse in sermonem Latinum. Auctor fuit Caspar Barthius qui uersionem in lucem protulit Francofurti anno 1624 titulo hoc: PORNOBOSCODIDASCALVS LATINVS. De lenonum, lenarum, conciliatricum, servitiorum, dolis, ueneficiis, machinis plusquam diabolicis, de miseriis iuvenum incautorum qui florem aetatis amoribus inconcessis addicunt, de miserabili singulorum periculo et omnium interitu,  liber plane divinus. Apud peregregium Marcelinum Menéndez Pelayo haec est uersio uel optima omnium quae de hoc opere factae sunt li