Entradas

Mostrando entradas de septiembre, 2011

Aestiua haicua autumnantia

Imagen
Aestas autumnascit ideoque nihil melius ad hoc celebrandum quam carmina aestiua autumnum redolentia ratione haicuum composita afferre meum in scriptorium, ut moris est mihi. Spero igitur fore ut uos eis fruamini pariter atque ego fructa sum, quippe cum haicua uiuida sint pleraque imaginibus pulcherrimis illustrata. Mulsae spumantis lagoena, num copona api fueris?                        ........................ De calore [Irisatus Yohokamensis d. 6 m. Iulii] Imum uolumen: Intimum penicillum Quot depingeret.              ......................... De Thesi a matre semilecta [Xauierus Fran] Nudus sub sole, Quasi sub amasia, Iacens in acta.                 .......................... In acta iacens [Xauierus Fran]   Aestate noctu Gigans blatta sub lecto Pavor maximus              .........................   Alhana / Alexandra [Minurriens d. 6 m. Augusti] Pulmo marinus Mortuus in arena Aestifer pontus            ............................... Alhana [Minurriens d.