Ex clatrata fenestra. Ad Lauram Ammanatam (s. XVI)

Post nonnullos annos absens a Grege Latine Loquentium, nuper salutem denuo sodalibus dixi, praecipue autem Victorio cui, dum aestate superiore reliquias inclutas Ostienses oculis collustrabamus una cum aliis participibus inter quendam conuentum Romanum, in Gregem iterum ingredi pollicita eram. Promissum quidem absolutum. Nescire tamen fassa sum an epistulas eorum doctissimas perlegere integras cunctasque atque ad aliquos respondere possem, quippe quod minimum temporis otiosi spatium sit eis quae grauibus oneribus domesticis obsideamur et officiis muneribusque diuersis fungamur, sed pro modulo meo conabor, cum sermonis Latini peritiorem esse aueam et compertum habeam in Grege esse scriptores optimos. Repperi eosdem quos abhinc tres annos, maxime Xauierum, excepto autem quodam cui nomen fictum est Nemo Bonus, quem prima fronte putaui esse Neminem, sed citius pro certo habui non esse "discipulum omnium pessimum". 

Ex omnibus epistulis usque ad diem hodiernum a Gregalibus missis maximum studium meum excitauit una a Victorio scripta in qua quaerebat de interpretatione carminis a Fabio Segnio pacti dicatique mulieri cuidam, nomine Laurea, mortuo Benedicto Varchi (1503-1565) :
Ingentis sumas solatia carmina luctus,   
   Laurea, quae Musis adderis una novem.
His Varchi nomen clari et celebrantur honores,
   tanta sed attolli gloria laude nequit.

Scire bonus Victorius uolebat utrum hi versus 'metrice' recti essent et quomodo ipsi oratione soluta reddi possent.

Sodales aliqui uiri responderunt et lectionem oratione soluta propriam Victorio optime dederunt, sed homines nulli uerba ulla de ea muliere, nomine Laurae, protulerunt. Quam ob rem paulum peruestigaui et en uobis quod ad Victorium Gregalesque scripsi et hodie uobiscum lectoribus lectricibusque fidelibus compartiri uolo:

Ea mulier nomine Laurea, cui Fabius Segnius dicat illos uersus Varchi mortis causa, est Laura Ferrea Ammanata (1523-1589), poetria Florentina doctissima et discipula amicaque illustris poetae, philosophi et historici Florentini Varchi. En interpretatio mea, optime Victori ("Quot homines, tot sententiae"):



"Ad magnam maestitiam tuam leuandam propter Varchi mortem carmina legas consolatoria, Laurea, quae decima Musa appellata es*, in quibus eius nomen et honores illustrentur, etiamsi carmina nulla uerbis laudatoriis tam gloriosa Varchi facta augere possint".
___________
*Sebastianus Sanleolinus scripsit (nescio uero quo anno):
"Clio Ammannatae audisset cum carmina Laurae,
"Quando", inquit, "nobis est decima orta soror"?

Locum casu inueni ubi narratur obitus Benedicti Varchi atque etiam mentionem facit illius feminae doctae cui uetitum fuit magistri amicique feralibus interesse nisi uix ex clatrata (correxi "cratata") fenestra, quod augere Laureae melancholiam, mea quidem sententia, debuit:

"Fato concessit ex apoplexia hoc anno Benedictus Varchius, vir doctissimus et coenobii sancta Mariae Angelorum de Florentia valde benevolus, qui propter amicitiam Silvani Ractii, monachi ejusdem coenobii, qui secularis eius discipulus extitit, condito testamento ad Angelos sepeliri voluit actaeque sunt illi exequiae sollemni pompa, et Leonardus Salviatus iuvenis eruditus, eius itidem discipulus et eques laudationem ad concionem funebrem habuit de qua Petrus Victorius disertissimus ad Marium Columnam illustrem scribens adiecit se non parum molestia accepisse, quod Laura Ammanata, mulier in Etruscis studiiis consumatissima femina, intra limina propter legem loci admitti in tanta celebritate nequiverit, sed ex clatrata fenestra feralibus interesse vix potuerit. Conditus fuerat Varchius ad sacellum Albertorum, unde Silvanus ad sepulcrum in facie claustri Vitalbae cum notissimo elogio ilium transferri mox curavit. "Fortunius funeri praesens. Elogium est huiusmodi: "D.O.M. Benedicto Varchio poetae, philosopho atque historico, qui cum annos LXIII summa animi libertate, sine ulla avaritia aut ambitione vixisset obiit non invitus XVI. kalendas decembris M.D. LXVI Silvanus Ractius sacrae huius aedis coenobita amico optimo."   





Vale atque ualete.

Comentarios

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria