De lumine uno Græarum

De lumine uno Graearum (imago sumpta hinc)

Cum amicā Baeticā commercium epistularum Latinarum adhuc habeo -mirum creditu nostris in temporibus!-, femina reuera doctissima, quae persaepius ad me mittit exhibitiones imaginum pulcherrimas et carmina cantusque per instrumentum uulgo Power Point nuncupatum, plerasque ab aliis, sed nouissimas ab ea ipsa confectas, sicut quas nudius tertius ad me misit de quodam pictore Anglico cui nomen est Eduardus C. Burne-Jones (1833-1898) antehac mihi ignotus. Inter omnes imagines una studium meum admodum excitauit, quippe quae Latinis uersibus comitata esset. En uobis:

Eduardus C. Burne-Jones, "Perseus et Grææ" (1877). Imago sumpta hinc

Ex prima statim fronte carmen haud facile lectu intellectuque mihi uisum fuit, nam textus exaratus est pariter ac titulus uel inscriptio Latina antiqua, litteris scilicet capitalibus incisus et commis ac punctis carens. Octo hexametros complectitur, qui mythum Agenoridae maxime compendiose illustrant. Quis auctor uersuum sit, plane nescio, quamquam aliquo in loco a quodam Gulielmo Morris (1834-1896) pactos esse legi, at minima uel potius nihil de eis uersibus repperi. Vtcumque res sese habet, inter Romanos auctores antiquos aliquid simile non exstat. Nisi errauerim, interpretationem habui hanc:
Persea cōnsiliō Pallās movet, īnstruit armīs.
Lūmine prīvātae mōnstrant penetrālia Grāiæ
Nymphārum. Hinc āles plantās, caput obditus umbrīs
Gorgona mortālem dē nōn mortālibus ūnam
Ēnse ferit. Geminæ surgunt urgentque sorōrēs.
Saxeus ēn Atlas caesōque ērepta dracōne
Andromeda et comitēs iam saxea corpora Phīnei.
Ēn virgō horrendam in speculō mīrāta Medūsam.
Artifex pinxisse uidetur eandem imaginem usus coloribus oleisque dissimilibus, inscriptionem autem Latinam auferens:

Eduardus C. Burne-Jones, "Perseus et Graeae" (1892). Imago sumpta hinc

Vt uero notum est, poeta ille Sulmonensis de Persei Andromedaeque fabula conscripsit in libro IV Metamorphoseon, sed pauca uerba conueniunt cum illis picturae superioris, ubi Grææ, anus scilicet canescentes (apud alios duae, apud alios tres sorores) atque uno oculo communi usae, Phorcydes appellatae sunt:
narrat Agenorides gelido sub Atlante iacentem
esse locum solidae tutum munimine molis;
cuius in introitu geminas habitasse sorores
Phorcydas unius partitas luminis usum;
id se sollerti furtim, dum traditur, astu
supposita cepisse manu perque abdita longe
deviaque et silvis horrentia saxa fragosis
Gorgoneas tetigisse domos passimque per agros
perque vias vidisse hominum simulacra ferarumque
in silicem ex ipsis visa conversa Medusa.
se tamen horrendae clipei, quem laeva gerebat,
aere repercusso formam adspexisse Medusae,
dumque gravis somnus colubrasque ipsamque tenebat,
eripuisse caput collo; pennisque fugacem
Pegason et fratrem matris de sanguine natos.
Alius uero poeta recentior de Andromeda tragoediam composuit anno 1612, nomine Casparus Brülouius, qui de uetulis unius luminis usum habentibus sic tetigit:
Sed alma Pallas, calamitatum denique
Mortalium miserta, me speculo suo
Cristallino volucribusque suavium
His calceis Nympharum et amplo sacculo
Galeaque Plutonis gladioque Mercuri
Adamantino instructum ad necandas Phorcydas
Emisit, unius usum habentes luminis.
Hoc ergo furtim lumine erepto ac dolo,
Per devia per abditaque longe et inviis
Horrentia sylvis saxa Gorgoneas domos
Tetigi, ubi colubriferum Medusae virginis
Caput repercusso aere clypei contuens,
Somni sepultum ictu unico hac harpe* abscidi;
Mox de capitis cruore prosiliit equus
Hic alipes, quo vectus Atlantis solo,
Pomariis claro aureis, cito constiti,
Qui, quod negarit hospitium lasso via
Verbisque me simul increparit asperis
Virtute capitis amputati Phorcydos
Mons factus est, humeris Olympum sustinens.
_____________________________________
*harpe correxi : haspe in editione Ratisbonensi a. 2006

Iacobus Masenius (1606-1681), ex societate Iesu, symbolum Persei et Graearum in opere suo c.n. Speculum Imaginum Veritatis Occultae interpretatur huiuscemodi:
Phorcydes autem sive Lamiae aut Graeae tres sorores, quae natae fuerunt anus, et uno oculo communi usae, viam ostenderunt Perseo; significat tres animae rationalis potentias, quae perfectae a Deo infunduntur, neque adolescunt cum corpore, uno oculo, id est, mente ac ratione, quam sequantur usae, viam ac modum superandae cupiditatis ostendunt.
Abditam et penitus abstrusam imaginem reddidit Speculum, quae me legentem... in silicem conuertit!

Imago addita die XI m. Aprilis a. MMXI (uideatis infra annotationes) et sumpta hinc

Si plures fabulas Neolatinas, siue mythologicas (Tragoedias) siue historicas (Praetextas) euoluere uelitis, premite hic.


Comentarios

  1. Eadem imago, sed caelata et aliis coloribus ornata, in Britannia servatur. Quoad discere potui, duae sunt imagines, quorum altera, pictura olearia et fuscior, locum ostendit caliginosum et frigidum, altera tamen caelata imago et auro argentoque honestata tescas aridas et calidas repraesentat. Carmen autem videtur tantummodo in caelatura exstare, nisi Eduardus Burne-Jones imagines tres fecit, quod non ausim negare. Nec possum sine ullo dubio asseverare Guiliemum Morris versus supra imaginem positos panxisse, sed illud verisimile videtur, nam Morris (ipse poeta trium linguarum, pictor et delineator, editor librorum) cum Eduardo Burne-Jones vinculis tam amicitiae quam communis studii artium erat coniunctissimus.

    Imago apud Britannos servata his in paginis bene describitur:
    http://www.artfund.org/artwork/9850/perseus-and-the-graiae
    http://www.thearttribune.com/Acceptance-in-lieu-Recent.html
    http://www.flickr.com/photos/kotomi-jewelry/4938974379/

    ResponderEliminar
  2. Vtrum trinae imagines ab Eduardo Burne-Jones factae exstent an binae, ego quoque asseuerare nequeo: pinax repraesentare uidetur arcanum numeri Graearum siue sororum Gorgonarum custodum, utpote quae apud alios antiquos auctores duae fuissent, apud alios tres. Vtcumque res sese habet, iam imaginem tertiam addidi: numero Deus impari gaudet atque etiam omne trinum est perfectum.

    Ceterum, mea maxime interest uersus supra imaginem positos rimari. Inter alias sententias, ea quae in calce tertii hexametri legitur, scil. "caput obditus umbris", mendum, ut ego quidem sentio, continet. Fortasse rectius fuisset caelare "caput abditus umbris".

    ResponderEliminar
  3. Ego, ut puer trium annorum, semper in imaginibus haereo eas intuendi scrutandique cupidus. Et praesertim si aurum argentumque, ut tertia in imagine supra apposita, vel gemmae scintillant: nam micantibus rebus semper delector.

    Illud "caput obditus umbris" quamvis insolitum nihilominus non a sensu prorsus abhorrere videtur: nam hoc vocabulum olet Apuleium, qui puerum dixit feralibus amiculis instrictum atque obditum, id est involutum sive tectum. Potest fieri ut menda fuerit caelatoris, atque ex aequo potest fieri ut γλῶττα, ut Aristotelis nomine utar, fuerit versificatoris.

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria