Quattuor abhinc annos


Quattuor abhinc annos, eodem die quam natali meo, repuellascens haud secundo uento iter facere sola coepi quemdam ad locum cuius finis incertus erat. Et quamuis hodie eius extremum mihi uideatur multo incertius quam quattuor abhinc annos, iter tamen hoc facere (nunc autem optime comitata) pergo, quippe quae dulcissima carmina atque imagines pulcherrimas ubique terrarum prospectas numquam uidissem neque audiuissem legissemque, nisi alacriter et fortiter uiam hanc ingredi decreuissem. Operae pretium fuit atque est.

Gratias habeo summas omnibus uobis hospitibus amicisque interretialibus qui nonnumquam meum in scriptorium insulsum intrauistis aut alibi uerba comissima erga me seruistis, pro donis tam pretiosissimis mihi donatis abhinc quattuor annis usque ad diem hodiernum.

Latine disco
obruta negotiis:
repuellasco.


Comentarios

  1. Anónimo12:41:00

    Atque gaudeo me tibi in itinere obviam ivisse, O salsissima !

    ResponderEliminar
  2. Mihi maiori gaudio ac stimulo ad progrediendum fuit, o Beluose Maxime Geta! In itinere obuiam tibi fieri perrecturam esse spero.

    ResponderEliminar
  3. Gratulationes accipe scribae pigerrimi, qui labore ac humanitate tua multum Latinitati colendae amandaeque admovetur.

    ResponderEliminar
  4. Gratias imo ex corde tibi, scriba, ago.

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria