De uiris tredecim cubitorum

Περὶ τῶν τρισκαιδεκαπήχεων ἀνδρῶν

Nonnullis abhinc mensibus scripsi de longurionibus commentarium, in cuius calce plura "de uiris tredecim cubitorum" pollicita sum alias exarare. Hodie hoc obscurum aenigma placet rimari non quod uiros tales πρώαν nouissem, sed quod hanc primam noui anni commentationem proferre in ueritatis lucem libet mihi minime timidae ad numerum XIII.

Prisci, ut Erasmus protulit, praelongos homines ridiculi gratia Longuriones appellabant:
Tredecim cubitorum: Homines insigniter procero corpore et hisce temporibus populario ioco taxantur, ut ignaui et inutiles. Quod ut alia pleraque manasse uidetur ab antiquitate. Sic enim eodem carmine Praxinoa de marito loquitur τρισκαιδεκάπαχυς, id est, Vir tredecim cubitorum, hyperbolicῶs significans enormiter procerum, quum esset tam insulsus, ut e mercatu pro nitro salem attulerit. De caliga Maximini nobis alias dictum est. Prisci praelongos homines ridiculi gratia Longuriones appellabant. Varro in Tripalo apud Nonium: Ego nihil narro, adeo haec ita curat, qui ante me est, nescio qui longurio.
Etenim Praxinoa Theocritea (XV 15-19) uocabulo Graeco τρισκαιδεκάπαχυς usa est ad maritum uellicandum coram filio atque amica Gorgone hac de causa:
ἀπφὺς μὰν τῆνος τὰ πρώαν (λέγομες δὲ πρώαν θὴν
πάντα) νίτρον καὶ φῦκος ἀπὸ σκανᾶς ὰγοράσδων,
ἦνθε φέρων ἃλας ἂμμιν, ἀνηρ τρισκαιδεκάπαχυς.
Id est:
Attat quidem iste nuper (nam "nuper" dicamus scilicet
omnia) nitrum et fucum cum ex taberna empturus esset,
rediit salem afferens nobis, uir tredecim cubitorum.
In Quaestionum Theocritearum specimine a Carolo Zetter indicto a. 1868 haec interpretatio data est:
Editores, scholiastis ducibus, infelici tanquam verborum cavillatione evolverunt sensum, qui et torti quid habet neque librorum scriptura confirmari potest. Sic e. g. alii opinantur, Praxinoam cum Gorgone amica communicare, quam nummorum tenax et sordidus sit suus maritus; huic rei esse argumento, quod ille natrum et fucum ex tabema emere iussus redierit salem ferens, h. e. remedia quidem ad ornatum muliebrem pertinentia, sed vilia tamen et abiecta ut salem; eiusmodi enim mercem nimirum non magno constitisse.

Sed, ut reliqua taceam, primum verba ἦνθε φέρων ἃλας ἂμμιν, “salem afferens nobis rediit" significare possunt, minime vero “afferens tale quid, quod sali est simile, vel salis instar aestimatur", quae ratio recederet ab usu sermonis Graeci; namque id si poeta voluisset dicere, particula aliqua comparativa non erat negligenda. Deinde opinioni, Dinonem in sorde atque avaritia reprehendi ab uxore, adversatur, quod Gorgo amicam indignatam admonet de Zopyrione filiolo, quem de laevitate patris edoceri non conveniat; de “sordido eius animo” si percipiat auribus aliquid puerulus, non magni esse momenti; id Gorgo subaudire mihi videtur. Itaque Gorgonis anxietas nihil haberet caussae. Tum Praxinoae maritus ab uxore ipsa neglectis ambagibus πάραρος h. e. delirus et τρισκαιδεκάπαχυς, homo tredecim cubitorum, vocatur sive homo celsissima quidem statura, sed laevi et inepti ingenii. Huc accedit, quod versus insequentes […] satis dilucide demonstrant, de stupore utriusque viri sermonem esse. Gorgo enim maritum suum simili modo perstringit loquens: eodem modo meus agit, Dioclides, vorago pecuniae, qui omnia negotia male gerens opes diffundit. […]
Sunt denique, qui multo longius procedant sic verba explicantes: et rediit, salem mihi afferens, quasi ut me doceret, salem magis necessarium esse ad res domesticas quam fucos et pigmenta. Verum tam aculeate neque loqui neque agere potest τρισκαιδεκάπαχυς iste. Quare sententiam loci hanc esse existimo: pater quidem ille nuper nitrum et fucum cum ex tabema emere iussus esset, rediit salem (quippe oblitus erat, quid lenociniorum empturus esset) nobis afferens.
Haud liquidius uidetur quare uxor conuicium tale iactauerit in maritum, utrum eius auaritiae causa an stupiditatis. En tamen uobis, lectrices lectoresque beneuolentes, alia lectio atque interpretatio quodam ab humanista Hispano, archidiacono Saguntino et Canonico Valentino, prolata a. 1579:
[...] Quod ipsum mulier quaedam apud Theocritum significare uoluit uirum suum fatuum appellans, propterea quod ipsa, cum nitrum pro fuco oris e taberna sibi a uiro asportari petiisset, at is salem pro nitro attulit. Vnde in eum sic est inuecta:
Nae, tu fatuum mihi semper uir es,
Ac tredecim cubitorum homo longitudine.
Nam cum essem contenta nitro tantum,
Vt eius fuco alios in me prouocarem.
Tu contra, salem pro nitro insulse affers,
Vt illius irritamento, in alios ipsa prouocer.
Vtrum haec interpretatio boni archidiaconi sit an alterius interpretis, prorsus nescio. Nullum inueni praeter canonicum Hispanum. Quidam sodalis linguae Graecae mihi communicauit hunc locum Claudi Aeliani qui in libro de natura animalium scripsit (IX 48) de sale et nitro talia:
Ex animalibus sibi quo plus prolis nascatur, harum rerum curatores et pastores ovium, caprarum et equarum genitalia tempore coitus, repletis multo sale et nitro manibus, perfricant; unde iis vehementior coitus appetitio exoritur.
Num archidiaconus Saguntinus aquas salsas nitrosasque miscuit horum fontium Graecorum?

Praxinoe uero nitrum et fucum sibi emi uolebat quo formam interpolaret in publicum proditura. Ad malam rem muliebrem (ut Terentius uocat in Heaut. II 3, 48) non minus nitrum pertinet quam fucus. Ouidius in Medicaminibus faciei femineae (V 73) testis est:
Nec cerussa tibi, nec nitri spuma rubentis,
Desit.

"Quod autem Ruhnkenius dixit, maritum pro nitri et fuco salem attulisse, quo tacite moneret uxorem necessaria ad uitam emenda esse, hoc non omnino probandum uidetur, immo quae altera mulier de suo marito narrat, suadent ut etiam Dinonem non salem, sed reuera nitrum et fucum emisse putemus, at generis uilissimi, quae salis, non nitri et fuci, nomine digna essent. Accusat igitur maritum quod se a Seplasiario decipi passus, merces uilissimas et sordidas, neque huius diei pompae conuenientes domum detulerit".

Vtcumque res sese reuera habuit, maritum suum τρισκαιδεκάπαχυν uocat bona mulier (cui probe intelligo: uir fere nullus medicamina faciei femineae, plurimis dissimilibusque coloribus et generibus abundantia, recte emere scit!), innuens in tam magno corpore ne micam quidem salis inesse. Anglice: "A great lout!". Baetice: "Saborío!"
"Más vale un jaleo probe
y unos pimientos asaos
que no tener un usía
esaborío a su lao".

Ioannis Valera Ioannula illa Longa (1895)

Comentarios

  1. ferrarius cordubensis17:32:00

    lepidi quidem sunt illi postremi versiculi ab Ioanne Valera desumpti, ad quaestionem valde pertinentes. maxime quod, quamvis Longa appellata (nescio quam, certe non τρισκαιδεκάπαχυς puto), minime insulsa illa Ioannicula fuit.

    ResponderEliminar
  2. "Cognomen Longa Ioannula non tantum hereditauerat, sed etiam ceperat. Ioannula, septendecim annos nata, ita adoleuit tamquam spicae in segete, ut uirgo procera pulcherrima omnium ibi euaserit", ille Cordubensis dixit.

    Etiam Archidiaconus ille Saguntinus scripsit illo in loco de longurionibus haec: "Qui magna licet praediti statura ac proceritate corporis, sed debita tamen membrorum ratione ac proportione conformati ideoque et uenustate quadam et pulchritudine perfusi sunt, hi quidem et magnanimi et cordati et ualde salsi euadunt."

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria