8.30.2010

Longolii an Longuriones?

Christophorus Longolius (ca. 1488-1522)*

Anno 1572 atque etiam septem annis post, Bernardinus Gomesius Miedes, clarissimus humanista Alcagnicensis, cum de "mica salis" prouerbio scriberet, mentionem fecit longoliorum his uerbis:
"Quanquam illud prius de MICA SALIS prouerbium in longolios, ut dicunt, referri quoque solet. Qui cum procero admodum corpore sint et uastis membris neque tamen ea inter se proportione ac conformatione constent, quae debet magnitudini respondere, tum aspectui deformes apparent, tum inaequabiles animi actiones moresque corpore ac uultu prae se ferunt. Et qui non solum ob distantiam cordis a cerebro, ut inquit Aristoteles, sed propterea maxime fatui atque timidi habentur, quod carentibus membris sua debita proportione et consensu, modica sit corporis atque animi inter se conformatio et concentus. Ideoque fit tam difficilis alterius ad imperandum actio quam tardior etiam alterius ad iussa capessendum expeditio ac sicut neque pes, ita neque mens satis suum officium faciunt.
Id ita se habere inde clare ostenditur, quod plerosque uidemus, magna licet praeditos statura ac proceritate corporis, sed debita tamen membrorum ratione ac proportione conformatos ideoque et uenustate quadam et pulchritudine perfusos, hos quidem et magnanimos et cordatos et ualde salsos euadere."
At prisci, ut in Adagiis Erasmi legitur, praelongos homines ridiculi gratia Longuriones appellabant:


De quo cogitabat Gomesius Miedes cum in LONGOLIOS" pro LONGVRIONIBVS scriberet? Sed his de "uiris tredecim cubitorum" plura alias exarabo.

8.17.2010

Noua Alcagnicensia


Tertiae litterae Circulares Conuentus Alcagnicensis, qui mense Octobri inferiore in antiquo ac perillustri oppido conuentus Caesaraugustani ad ripas Gadalopi, placidi ac copiosi fluminis, sito celebrabitur, in luminis oras tandem editae sunt. Hic enim Conuentus omnium gentium numero Quintus uersabitur, ut alii quattuor anteriores, de Humanismo et de re Latina Graecaque perpetuanda, dicatus autem professori Ioanni Aegidio, homini bono dicendi perito, plurimorum magistrorum magistro.

Compertum est uocabulum, quod dicunt, "Humanismus" depromptum esse a nomine "humanitatis". Erasmus quidem ille Roterodamus 'humanitatis uocabulum non iam naturam nobis declarare, sed mores hominis natura dignos' scripsit. Etenim "Humanismi" uocabulum spectat ad mores hominis ad quos optimos instruendos thesauri illi Graecae Latinaeque linguae auxilium nobis ferunt, 'nisi quis prauis cupiditatibus, ceu Circes pharmacis, corruptus, ex homine degenerari mallet in belluam'.

Si nostrae humanioris uitae cultus in antiqua Graecia et Roma radicatur, si 'pro certo habemus nihil esse in natura rerum, quod ita mores erudiat, ut litterarum studia, nihil tam in omnes partes fusas utilitates habere, quam humanitatem et doctrinam', sermonem ergo Romanum Graecamque linguam cognoscere necesse est eis qui claues ad thesauros illos aperiendos habere aueant.

Participes sunt hoc in conuentu maxime frequentato multi qui has claues portant, praecipue ille maximus magister magistrorum in cuius honorem Quintus Conuentus paratus est, sed ueniam detis mihi, beneuolentes lectores lectricesque, ut unius prae ceteros mentionem hodie faciam minimam, illius scilicet alterius Ciceronis cuius causa hodie hic sum uix aegreque perambulando rectam uiam humanistarum (quorum propositum aliud non est quam 'restituere Romam non antiquam, sed nouam'), illius uidelicet iuuenis qui anno MMII ad Gades aduenit ex Orbe nouo nobis monstrando quales essent uel optimae sessiones scholasticae linguae Latinae. Is enim die XIX mensis Octobris anno MMX Dissertationem Doctoralem defendet, diis uolentibus, circa meridiem. Eius quidem nomen eiusque theseos titulum inferioribus in Tertiis litteris Circularibus legere potestis. Fingite, amici, in animo, diuinate, amicae, quis quaeue illo die lectionis publicae sedebit ad dissertationem audiendam iudicandamque apud peregregios optimosque homines, dicendi quoque peritissimos, diuersis a nationibus orbis terrarum arcessitos in Alcagnicium.

Bookmark and Share


Mihi quoque ueniam detis ad mentionem minimam faciendam Dissertationis Doctoralis ab Iosepho Maria Maestre et me ipsa ductae, quae ultimo die conuentus publica disceptatione denfendetur. Candidatus qui lauream doctoralem adipiscendus est, quidam medicus perillustris est isque humanissimus, primus Rector Vniuersitatis Gaditanae. Theseos enim argumentum uersatur circa morbum articularem qui "Gota" uocatur ideoque Candidatus editionem et commentarium facit de quodam opere Hispanico saeculi XVI dicato Philippo, Hispaniarum atque Indiarum regi Catholico, ex hoc morbo laboranti, a quo etiam dolebat auctor libri ipse, cui nomen est Bernardinus Gomesius Miedes, perillustris Alcagnicensis, Archidiaconus Saguntinus Canonicusque Valentinus atque episcopus Albarrazinenzis, qui etiam commentarios Latinos scripsit de sale, opus diffusum, eruditum nec minus uarium quam ipsa natura.

Plura omnibus de rebus quae hoc in conuentu agentur, si uestra intersit, proferam. Et si aliquam notitiam aliam de hoc coetu humanistico scire uelletis, amabo, publicam annotatiunculam uel litteras priuatas ad me scribatis.


8.03.2010

Extrema

Plus mille imaginum lucis ope captarum nouo ex orbe mecum attuli in machina photographica una cum aliis mille in mente seruatis. Tot enim imagines cepi, ut quas uobis seligerem nesciebam. Multas enim uias et tabernas et aedificia et uicos perlustrauimus omnia magnitudine longitudineque ita insignia, ut uel maximum aedificium aut autocinetum quod in Europa inspexerimus, paruum nobis uisum esse magna in ciuitate illa Americana constricta angustaque posset. Tantummodo nostra in uetusta prouincia Romana maiores sunt ecclesiae cathedrales, quae hac in urbe Pliniana apparebant humiliores et quasi alienae larualesue inter turres Babelicas et celsissimas et quadrangulatas.


Ceterum, quamquam Latina ubique quaesiui, pauca uel potius minima inueni. Multa enim aedificia conspici possunt quae stilum classicum aemulant superba, sed titulus nullus incisus Latine legi potest in eorum fronte, ne intus quidem, sicut in nostris. Barbarica quidem in lingua omnia illic erant exarata, ubi quoque multum frigoris passa sum, dum foris calore nimio feruebamus, talia in extrema uersabamur.


Loca enim multa egregia atque ampla uisimus, ubi nonnulla Latina scripta repperi atque etiam plurimum frigoris:

Noui Eboraci Publica bibliotheca in Quinta Platea iuxta 42 uiam sita: quoddam exemplar Plinianum
saeculi XVI euoluere mihi non licuit, alia autem de Naturali Historia raptim legi.

Metropolitano in Museo pulcherrima simulacra et uasa et figurae Graeca Latinaque inspexi. Oecus quoque Aegyptius et Africanus et Asiaticus permirus.

Quid de Cominiae capillis dicam? Idem quam Nemo de Chantale Biya

Chironis magistros recordata sum figuram uidens hanc.

Oculi bini me inspicientes seueriores

Puerum himation induentem hunc spectans Cordatum iuuenem meum finxi.

Dionysi temporumque triumphi sarcophagus permirus

Nihil autem spectabilius fuit... toto Museo ipso. Atque etiam pictoria Pauli Picasso nostri Baetici uniuersalioris expositio splendida regit maxime frequentata!


En tandem uobis Americanae ciuitatis quae presso Plinii subtegmine contexta uidetur, pharmacopolium uel medicamentorum taberna ProHealth nuncupata:


Hic quidem locus solus fuit inter omnia quae respexi (praeter bibiliothecam et museum), ubi aliquid Latine inscriptum repperi, id est, magnifica tabula in tecto picta in qua legebatur hoc:

NOVA TOTIVS TERRARVM ORBIS GEOGRAPHICA AC HYDROGRAPHICA TABVLA

Quo perlecto, statim mecum insulse agitaui: Totusne terrarum orbis noua medicina eget ut ad ualetudinem redintegretur? Num Latina lingua?

Siquidem multis iam saeculis non modo nemo Latine locutus est, sed ne Latina quidem legens intellexit... quasi amisso Romano imperio non deceat Romane nec loqui nec sapere, fulgorem illum Latinitatis situ ac rubigine passi obsolescere (Laurentius Valla, Elegantiae linguae Latinae).


Bookmark and Share