4.26.2010

Nocturnum

Cogitare pergo ideoque nihil scribere possum. Aliqua enim non intelligo, quamobrem nihil ex calamo Latino exit. Dum igitur noctem animi tenebrasque non radii solis neque lucida tela diei discutiunt, sed naturae species ratioque, carmina pulchra eaque uegetissima euoluere atque audire malo.


Iosephi Tusiani carmen
NOCTVRNVM

Multiplicēs cūnās mouet undās ūnica lūna,
ultima dum umbra fugit lentō sub lūmine lūdēns.
Tāle fuit prīmum nocturnum tempus in orbe,
tāle mare et tālis nātūra sine hospite pūra.

4.15.2010

Conuentus Emeritensis: Imagines

Optimos homines noui, feminas uirosque. Optima reuera omnia, praeter photographemata quae pleraque haud nitida a me, pessima imaginibus luce exprimendis artifice, capta sunt. Dum aliquantulum acquiesco et de omnibus quae ante et inter et post conuentum Emeritensem acciderunt, cogito, en uobis, beneuolentes lectores, imagines photographicae nonnullae (multae desunt, bene scio, -maxime Domus Baebiae Saguntinae, cuius laborem magni facio- ideoque ueniam peto). Spero fore ut hae paucae uobis cordi sint:




Ceterum, imaginem amicorum optimorum Hispanorum, Iosephi Rojas et Pauli Villaoslada et Roderici Portela, cum Aloisio Miraglia Latine colloquendo inter uestigia Romana Emeritae Augustae tamquam monumentum perpetuum seruare auebam superba, dum cum Ansgario Legionensi ambulabam, sed... imperitissima rerum photographicarum pessime eam cepi: nam pelliculae globulum perperam pressi. Quamobrem per duas secundas tantummodo producitur:






Si plures melioresque imagines inspicere auetis, premite quaeso hic.



4.13.2010

Iosephi Mariae Magistri Progymnasma Iohanni Orbergio sacrum



Marcus interrogat: “Quot sunt illi qui in Hispania Latine loquuntur?”

Quintus: “Vix pauci, sed maior Hispanorum pars non solum Latinam linguam ignorat, sed etiam despicit. Et in gymnasiis et, praesertim, in uniuersitatibus Hispani Latinae linguae magistri semper illud clamant: “Latine loqui corrumpit ipsam Latinitatem!”

“Qua de causa hoc accidit?” Marcus rursus quaerit.

Iulius: “Ramus qui apud Hispanos linguam Latinam in scientiarum arbore sustinet non crassus, sed tenuis est. Ramus tenuis Latinam linguam sustinere non potest: ea enim disciplina in Hispania, nominum declinationibus, uerborum coniugationibus et aliis grammaticae partibus referta, crassa est.”

Dum Marcus et Quintus haec dicunt, ecce ramus cum lingua Latina de scientiarum arbore ad terram cadit. Et simul omnes gymnasii et Hispanae uniuersitates magno fragore ruunt.

Marcus et Quintus Latinam linguam ad terram cadere uident. Ridentne Marcus et Quintus? Non rident. Illi enim perterriti sunt. Iam lingua Latina et gymnasii et Hispanae uniuersitates sub scientiarum arbore iacent. Neque gymnasii neque uniuersitates se mouent. Haec loca olim tam celeberrima mortua sunt. Linguane Latina mortua est? Non est. Latina enim lingua spirat. Qui spirat mortuus esse non potest. Sed Marcus et Quintus linguam Latinam spirare non uident, neque enim anima uideri potest.

Quid faciunt Marcus et Quintus? Marcus et Quintus perterriti ad uillam currunt et magna uoce clamant: “Age! Veni, pater!

Iulius pueros uocare audit et exit in hortum. Pater filios perterritos ad se accurrere uidet eosque interrogat: “Quid est, Marce et Quinte?”

Marcus et Quintus: “Lingua Latina… est ... mortua!”

Iulius: “Quid? Mortua? O dei boni!”

Pater, ipse perterritus, cum Marco et Quinto ad Latinam linguam uidendam currit. Iulia quoque accurrit cum cane sua. Lingua Latina oculos aperit. Iulius enim oculos aperire uidet.

Iulius: “Ecce oculos aperit: ergo uiua est.”

Marcus et Quintus et Iulia linguam Latinam uiuam esse uident. Latina autem lingua ambulare non potest, neque enim pedes eam sustinere possunt; ergo necesse est eam portare. Lingua Latina a Iulio in uillam portatur et in lecto ponitur.

Tunc Iulius optimum medicum arcessit. Optimus medicus Iohannes Orbergius appellatur. Ille, octoginta et quattuor annos natus, tunc casu in Hispania erat. Ad Baeticam enim ex longinquis septentrionalis Europae terris, longum iter fecerat, ut in celebri medicorum conuentu a quibusdam Antonio et Aemilio conuocato orationem haberet.

Cum ad Iulii uillam ueniret et Latinam linguam tam aegram uideret, Iohannes Orbergius dixit: “Iuli, ne sit tibi ulla cura. Linguam Latinam in Hispania ambulare rursus uidebis. Sed hoc tantum optima medicina faciet.”

“Quae medicina est illa?” quaerit Iulius.

“Medicina de qua loquor” -respondet tunc Iohannes Orbergius- “optima Latinam linguam docendi methodus est. Lingua Latina tantum bene disci potest, ut ceterae omnes linguae hodiernae. Si Hispani magistri hac methodo Latinam linguam doceant, lingua Latina nec crassa erit neque unquam de scientiarum arbore cadet, sed habebit alas et per caelos semper uolabit”.


Iosephus Maria Magister,
Gaditanae Vniuersitatis
Professor Cathedrarius,
scripsit


[Textum reliquum Hispanice exaratum perlegatis hic]

***

In memoriam, cari et beneuolentes amici, magistri Iohannis Ørberg!.

Viuat in perpetuum toto in orbe atque apud nos Iohannes Ørberg!

Viuat in perpetuum atque in eius nomine lingua Latina!

Alexandra addidit

4.03.2010

Facies Aprilis


Rerum tanta nouitas / in solemni uere /
et ueris auctoritas / iubet nos gaudere.




Hic praesto adsum multos post dies. Quamquam plurima habebam quod dicerem, cupida tamen scribendi non eram. Lassitudo enim atque animus paulum demissus negotiis curisque obsessus causae fuerunt! Nostra in Academia mutationes uarie agitantur, quoniam tandem anno academico proximo noua fient: mense Septembri Gradum Philologiae Classicae nouum habebimus, qui solus Circulum Latinum, nisi fallor, in Vniuersitate Studiorum Hispanica et complectitur et palam nuntiat:


Mense Octobri inferiore Magnus Conuentus Alcagnicensis celebrabitur dicatus magistro Ioanni Gil qui per hos dies contendit pro sedendo in cathedra "Q" Regiae Academiae Hispanicae (RAE) una cum altero Philologo, sed hoc linguae Hispanicae iunioreque. Adipisceturne eam litteram, linguistis tam desperatam, peregregius Latinista noster? Merita alterius erga alterum supersunt et praecellunt. Sed non semper hoc ualet.

At age, Alexandra, consiste in mense Aprili ineunte, sed antea ad ultimos dies Martios quaeso respice.

Sic agam. Die enim uicesimo secundo Ver tandem rediit: Pastrix reuixit bene exspectatus acceptusque! Interrete ergo Latinum denuo adest commentariis politicis magistri!

Thersites mihi semper carus, qui ad solem aperiri dicit laetus uetulusque, sicut etiam ego, pauca proxime exarat, sed ea pulcherrima, etiamsi minima uel cotidiana, ut iIla fabula de quadam discipula quae dicatur appellari Agnes. Res reuera tristis, etiamsi pulchre descripta, nam bona pars iuuentus sic nostra aetate se habeat.

Ceterum, Consalui scripta desidero. Spero fore ut Studiorum nostra Vniuersitas hanc gemmam foueat. Iacobo saltem nihil obstare uidetur. Gaudeo cum eius paginas tres (Expositio, Mathemata Ellenika et CL Barcinonensis) inspicio progredientes. Quid collegae Catalanici de eo cogitent, mihi scire ualde placeret, quamquam suspicor.

Nemo mihi sapientissimus inter homines interretiales etiam pauca scribit nunc temporis. Fortasse puellae cuiusdam amor causa sit, fortasse patris ualetudo. Etiam patrem meum medici dixerant moriturum esse intra paucorum mensium spatium. Annus enim quintus uel sextus actus est ex quo hanc sententiam mortalem retulerunt atque aura adhuc pater uescitur nobiscum.

Quod attinet ad nostrum Murgensem, quid dicam? Miror et admiror omnia quae nouissime scripsit. Quam mirabilem iuuentutem! Nouam spem!

De me, pauca. Quidam magister quem magni facio, mihi dixit operae pretium non esse Latinitate uiua tempus terere. Primum omnium cathedram adipisci! Sit, sed more meo et meatim. Nam nugas atque apinas scribere pergam, quia mihi libet! Peccare iuuat, uultus componere famae taedet.

Martis die superiore duas epistulas Latine scriptas accepi, alteram ex Italia, alteram ex Brasilia. Si Latina lingua mortua est..., uiuat lingua Latina! Brasiliano enim paginam prudentis Aluari monstraui, propterea quod, sicut hic, ille linguae Latinae studet (libris Orbergianis usus) ad hauriendum e fonte Iuris. Alias enim plura de his litteris lectoribus communicabo, quia mihi libet!

Hac septimana ineunte mensis Aprilis plura noua eaque maxima affert: Iouis die magistra Annula Llewellyn Gades adibit, quippe quae in Hispaniam adueniet particeps VI Conuentus Consociationis c.n. “Culturaclasica.com” Magistro Ioanni H. Orberg dicati, Emeritae Augustae, a die 9º usque ad diem 11º mensis Aprilis.


Plurimi enim amici Latinae linguae cupidi ibi nos conueniemus (curis uacui!), quorum multos primum coram noscam. Me admodum piget carum amicum Xauierum Barbastrensem tandem non interfore (in disputatione ultima de aequitate feminae uirique, uincula dua mihi praebuit: alacriter contendit nostra aetate uictimas legis uiros esse. Si ita est, silendum non est). Amicam uero Baeticam, Angelum Malacitanum, adfore credo et spero.

Cras mane nomen dabo "Conuiuio apud sodales". Anno praeterito sessa fui in mensa rotunda inter sodales Iosephum Rojas et Rodericum Portela et una cum Aloisio Miraglia et Theoderico Sacré eiusque uxore Ingride et Iosepho Maria Maestre et Iohanne Cienfuegos et Ludouico Charlo. Quibuscum hoc anno?

Si quis meorum lectorum beneuolentium scire uult quomodo omnia in conuentu Emeritae Augustae peracta sint, narraturam esse reuersam polliceor.

In proximum!