1.22.2010

Haicua hiberna

Hos per dies nihil maximi momenti accidit ad scribendum praeter aliqua noua de linguis classicis, de quibus autem nunc exarare non mihi placet. Alias fortasse.

Hodie, lectores lectricesque beneuolentes erga Alexandram, selectionem haicuum affero. Fruimini enim uegetis carminibus Latinis recentioribus exeuntis XX et XXI ineuntis saeculorum, quae dicare aueo binis feminis, alteri cordatissimae, alteri candidissimae, librorum helluonibus ambabus, quibuscum una aut altera commercium epistularum Latinarum habeo. Quare illis? Quia semper earum uerba imaginibus musicaque comitata animum meum magnopere refocilant. Quia altera me dominam translucidam uocat, altera mihi recte inquit saepe uideri memet ipsam damnare ad metalla.

En aliqua haicua tankaque hiberna uobis omnibus et maxime Angelo Baetico meaeque Auiculae Columbianae dicata:

Aves non novi:
volucres verbo tenus
hoc sunt in haicu. ............................... [Theodericus Sacrè, Alaudae ephem., 2005º]

Advesparescit.
Ingruunt (viden?) umbrae
Nox est... et... et.... me. ....................... [Theodericus Sacrè, ibidem]

media nocte
hortus nivalis somno
exterrebitur. ...................................... [Clemens Wojaczek, Libellus ferialis, 2000º]

sole et sale
siccatus vivis - abit
durius fimum. ................................... [Clemens Wojaczek, Ibidem]



Placide ningit,
arma uirique tacent.
Exspectat mundus
. ............................. [Laurentius Grailet, Harundine, s.a.]


Ningebat mane.
Calida nox fuerat
Vndis per floccos. .............................. [Xauierus Fran Sin, Hieme 2009ª]


Silent in lecto.
Hiems... pluit. Auscultat
amplexus tepens. ................................. [Xauierus Fran Sin, Hieme 2009ª]

In perpetuum
Focus ignem lignorum
Eiusdem siluae. ................................... [Xauierus Fran Sin, Hieme 2010ª]


Abiit carrus.
Permanet ebriata
feno semita. ........................................ [Genovefa Immè, Haicua cottidiana, 1998]

Iter, quo rubet
foliorum rubigo,
fugit autumnus
. ................................. [Genovefa Immè, ibidem]

tandem uenisti
libellulamque solui

captiuam mihi

quinos inter digitos
hoc autumno uesperi. ....................... [Akiko Yosano/Alexandra Ramos, Haicua hiberna, 2010]

Nauis in sinum

post hibernam procellam
penetrat tuta. ..................................... [Alexandra Ramos, Haicua hiberna, 2010]

Nemini nota
via quae seligenda:
Vitae compita ......................................
[Alexandra Ramos, Haicua hiberna 2010]



Salsis in lymphis
Turbulenti speculi
Aeternus liquor. ................................. [Alexandra Ramos, Haicua hiberna, 2010]


Tranquilla uolant:
circa nos nidificant
Alcedonia. ........................................
[Alexandra Ramos, Haicua hiberna, 2010]

Tota fluente

sonant pueris
et ovant nive rura. ........................... [Issa/Maximus Scorsone, Haicua, s.a.]

Caelum rubescit
per somnia sentio
auram labrorum. ............................... [Gerd Allesch, In modum haiku, Alaudae ephem., op. cit. 2005]

Nives quas cepi
manibus fiunt tepens
ros lacrimarum.
.................................. [
Gerd Allesch, Ibidem]

Florida via
pede candido tactae
susurrant herbae. ............................... [Gerd Allesch, Ibidem]


Rivulus riget
gelu, domi crepitat
in foco lignum. .................................... [Stephanus Weise, Vox Latina 45, 2009]


Fumus ascendit
in caelos ex niveis
domibus vici. ....................................... [Stephanus Weise, ibidem]

Suspirat rursum
«nives, venite, nives»
pectus hibernum.
................................ [Thomas Deneire, Harundine, s.a.]

1.14.2010

Triste nuntium

Hodie mea in Facultate triste nuntium accipio: perillustris Antonius Fontán, Classicae Philologiae professor Cathedrarius Emeritus Complutensis Studiorum Vniuersitatis et primus praeses Senati sub Hispania democratica, a uita discessit.

Tertius enim Conuentus ex omnibus gentibus de Humanismo deque re Latina Graecaque perpetuanda, Alcagnicii anno 2000º celebratus, dicatus fuit professori A. Fontán. Duo anno post Institutum Studiorum Humanisticorum (Alcagnicii-Matriti: IEH-CSIC) in lucem edidit quinque uolumina continentia magnam partem orationum acroasiumque illic habitarum, auctarum atque emendatarum, eaque omnia quoque dicata illi humanissimo magistro.


Solacium molle et humanum adhibendum est familiae.

1.01.2010

Nouus annus: Conuentus nouus

Nouus annus 2010 omnibus humanistis studiorumque classicorum fautoribus nuntium optimum adfert:

A die 18 usque ad diem 22 mensis Octobris inferioris in antiquo ac perillustri oppido conuentus Caesaraugustani ad ripas Gadalopi sito, cui Alcagnicium nomen est, celebrabitur V Conuentus ex omnibus gentibus de Humanismo atque de re Latina Graecaque perpetuanda.

Qui praeterea conuentus dicatus est domino Ioanni Gil, Studiorum Vniuersitatis perillustri Cathedrario professori, plurimorum Philologiae Classicae magistrorum magistro, Doctori Honoris Causa Complutensis Vniuersitatis.

Ex Instituto Studiorum Humanisticorum (IEH) atque Gaditano e Grege Philologiae Latinae speramus fore ut conuento intersitis frequentes.

En uobis primae litterae circulares:
V CONGRESO INTERNACIONAL DE HUMANISMO Y PERVIVEMCIA DELMUNDO CLÁSICO: 1ª Circular