Sedes Studentium Matritensis

Matriti hunc per superiorem hebdomadis finem adfui. Filiae meae enim pollicita eram ad quendam concentum musicum adire eamque comitari non solum quod Alexandrula tantummodo quattuordecim annos nata est, sed maxime quod occasio mihi idonea erat ut e Gadibus exirem, cui aura quidem uesci noua admodum necesse esset.

Gaditanus enim exitus muliebris fuit, hoc est, iter fecimus quattuor feminae: binae matres earumque filiae. Concentus minime tranquillus classicae musicae fuit (utinam fuisset!), sed modernae strepituum plenae, qui concentus “Rock in Rio” uocabatur, quamuis neque in Brasilia essemus neque cantica “saxea uel dura” modulata essent. Immo potius ille Dominicus concentus subinscriptus erat (mirumst!) “Familiae dies”, in quo plurimos certe liberos (multos quoque infantes) parentibus comitatos et haud paucas puellas adulescentulosque effrenatos uidimus.

Concentus musicus Matritensis c.n. "Rock in Rio"

Qui cantatores interfuerunt? Amy Macdonald et Mc Fly et praecipue Miley Cyrus, i.e., illa puella Hannah Montana nuncupata iuxta quandam pelliculam atque nimis dilecta omnibus ab iuuenibus Orbis terrarum, cui autem nihil puellae iam sit.


Etiam cum hac femina cecinit Dauid Bisbal, quidam Hispanus particeps illius primae editionis certaminis musici quoque puerilis “Negotium ad triumphum spectans” nuncupati ("ad triumphum celerem inanemque", ego adderem).


Nobis autem (scilicet matribus) magis placuit grex ille musicus Hispanus c.n. "Morphei somnus", qui canebat in alia scaena minore eaque strata contraria in parte ubi musici alii Anglici Americanique uocibus magnis citharisque peregrinis ludebant.

Circa quinque horas stantes binae matres passae sumus obstrictae et calore solis suffocatae et uulgi humoribus clamoribusque obsessae! Tandem filias reliquimus prope scaenam atque in remoto gramine reclinatae beatae sumus una alteraque animum exhilarando frigidissimae cereuisiae potu!

Huius tamen itineris feminini uel optimum mihi non fuit iste concentus puerilis: “NEQVAQVAM NEQVAQVISSIME”!, ut id dicam salsis uerbis Ludouici Charlo, sodalis carissimi, cuius cor maximum per hos dies aegrotans nos terruit amicos. Dii procul ab eo auerruncent omne malum!

Plus uoluptatis iucunditatisque cepi cum hesterno die urbem caput Hispaniae peragrarem curis uacua otiosaque atque inter alia loca Sedem Studentium Matritensem uiserem perillustrem, ubi olim conueniebant iuuenes eruditissimi et scriptores poetaeque egregii (sicut grex ille anni 1927) et philosophi et scientifici maximi momenti.

Chartula cursualis Sedis, circa annum 1920 (Tabularium Matritensis Studentium Sedis)

Saturni enim die illo qui scilicet quintus mensis Iunii fuit, coetus Circuli Latini Matritensis nouissimus habebatur hoc in perillustri serenoque loco, sine dubio perpetua sedes studentium. Qua de causa salutem participibus dicere uolui et, quamquam paucas minutas manere putabam, quippe quae Matritum sola non petiuissem, tandem per horam et dimidiam plus minusue mihi maximi honoris fuit sermonem Latinum serere cum talibus tantisque fautoribus uiuae Latinitatis iisque urbanis comissimisque erga balbutientem Alexandram.

Sessioni quidem interfuerunt Paulus Villaoslada, moderator Circuli optimus, et Salvator Conquensis, quem in conuentu Vrsonensi anni praeteriti noueram, et Carolus Martínez Aguirre, auctor commentarii illius audacissimi c.n. “Philologiae Classicae magna fraus”, et uir quidam cuius nomen haud bene intellexi Latinitati uiuae studens ex annis sexagesimis atque etiam gemma mea singularis Consaluus, cuius faciem primum inspiciebam.

Iosephus Bello et Fredericus García Lorca et Iohannes Centeno (eritne hic idem Augustus J. Centeno
cui Damasus Alonso carmen Latinum "Ad Venerem" dicauit?) et Ludouicus Eaton-Daniel
in uno cubiculorum Sedis, anno 1924º
(Tabularium Sedis Studentium Matritensis)

Opposita iuxta se posita magis elucescere dicitur. Quo nihil uerius. Discrimen inter Matritensem diem Saturni et Dominicum maximum fuit. Sedes studiorum quae frequentari oblectamenti gratia solent, diuersae ac contrariae reuera sunt.

[Matritensis Sedes Studentium impraesentiarum]

Comentarios

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria