Entradas

Mostrando entradas de junio, 2010

GADITANORVM

Imagen
Gaditanorum gradus in Amphitheatro Flauio : [ CIL VI 32098 l ] In parte anteriore graduum marmorearum in quibus spectatores sedebant, repertum est a. 1895, litteris minus bonis saec. II uel III, una cum CIL VI 32098 m : GADITAN/ orum . In superficie plana saxorum cernuntur lineae spectatorum loca seiungentes. [ CIL VI pars IV fasc. II 32098  l ] Delirant hi Gaditani! Numquamne legisti Gaditanum quendam Titi Liui nomine gloriaque commotum ad uisendum eum ab ultimo terrarum orbe uenisse statimque ut uiderat abisse? PLIN.  epist . II 3 _______________________________ Legatis plures notitias Gaditanorum gradus hic

Ardea uolans sub pluuium arcum

Imagen
Quo dicis te uadere? Ardea alba motu tonico uolat per caelum candida, ubi nubibus arcus mille iacit uarios aduerso sole colores. Obstipuit uisu Alexandra. Ardearum enim candidae pennae fulgentis, tamquam gemmae uolatilis, imaginem lucis ope optimam describere supra nubes plumbeas inter diem procellosum labor quasi herculeus esse a rerum natura photographis dicitur. Quamquam pluuium describere arcum haud facile sit fugacem, semper altam supra uolat ardea nubem alba.

De cereuisiis et de insulsis

Imagen
CEREVISIARIVS (1568) Sint procul ā doctīs Zythī maledicta poētīs Pōcula, nūtritur quodlibet unde scelus. Nōn salis in tōtō gerit unquam corpore mīcam Quī uehit hunc pōtum laudibus astra super. *** Confiteor. Quamuis braxatorias domos non frequentem, cereuisia tamen mihi placet, maxime frigidissima tempore aestiuo festoque una cum amicis pota in tabernula potatoria cuiusdam sodalicii oppidani quod uocatur "La Salina" (ubi hac aestate coetum nonnullum cum cupidis linguae Latinae habituram esse spero). Perlectis enim superioribus uersibus, quare aliqua ex parte insulsa sim, nunc liquidissime intelligo. At salsitudo quae mihi non inest, tanta talisque non fit, ut in conspectum omnium prodeam insulsa scelerosa ! Vitam, mecastor, sine cereuisia queo degere, sed eam humaniorem minime sine sale !

Sedes Studentium Matritensis

Imagen
Matriti hunc per superiorem hebdomadis finem adfui. Filiae meae enim pollicita eram ad quendam concentum musicum adire eamque comitari non solum quod Alexandrula tantummodo quattuordecim annos nata est, sed maxime quod occasio mihi idonea erat ut e Gadibus exirem, cui aura quidem uesci noua admodum necesse esset. Gaditanus enim exitus muliebris fuit, hoc est, iter fecimus quattuor feminae: binae matres earumque filiae. Concentus minime tranquillus classicae musicae fuit (utinam fuisset!), sed modernae strepituum plenae, qui concentus “ Rock in Rio ” uocabatur, quamuis neque in Brasilia essemus neque cantica “saxea uel dura” modulata essent. Immo potius ille Dominicus concentus subinscriptus erat (mirumst!) “Familiae dies”, in quo plurimos certe liberos (multos quoque infantes) parentibus comitatos et haud paucas puellas adulescentulosque effrenatos uidimus. Concentus musicus Matritensis c.n. "Rock in Rio" Qui cantatores interfuerunt? Amy Macdonald et Mc Fly et praecipue Mi