9.27.2009

Nec uox hominem sonat; o, dea certe

[Autumnus tandem adest]

O quam te memorem, uirgo? Namque haud tibi uoltus
mortalis, nec uox hominem sonat; o, dea certe

Post duas septimanas negotiosissimas, nihil noui sub sole praeter mirificum imbrem accidente, hodie aenigma difficile solutu praebeo.

Qui mirabilis homo moderator cuiusdam Academiae celeberrimae exemplumque multis, postquam uerba pulcherrima scripsit de Latina lingua ac de Humanitate qualia plurimis in locis paginisque euoluere possumus, deinde epistulam misit in fora publica ubi leguntur haec retrograda?:
Hoc anno Academiae sedes Romam, in Urbem aeternam, transferetur, in aedes longe maiores et ampliores, in quibus multo plures discipuli excipi poterunt. ... Nunc quidem, cum sedes, in qua Academia est sita, ad religiosorum familiam pertineat, mares tantummodo admittuntur.
Si primum praecipuumque eius consilium semper fuit "pro linguis classicis et Humanitate nostris in temporibus contendere certareque peruicaciter ante quam cladem accipere siue arma tradere", cur ille magister humanissimus non certauit peruicaciter de sede inuenienda idonea suae Academiae, ubi notio Humanitatis ita discenda sit, ut ille ipse docet, id est, ut "philantropía" et "paideía" hominum, scilicet uirorum et feminarum (nisi ego fallar atque ea intelligenda esset hominum tantummodo masculorum)?

Quam notionem Humanitatis suis discipulis futuris illa in noua amplaque Academia, nutrice studiorum exoptatissima, ille expressurus sit, mihi ualde placeret audire, sed non fieri poterit ex eo, propterea quod aditus mihi uetitus est auditrici atque etiam aliis hominibus feminis mirabilibus cupidisque linguae Latinae.

Dum eo sub pluuioso die mensis Septembris aenigmatis responsa ueniunt, haec a Seneca exarata in libro De ira iterum euoluo:
Iam istum spiritum expuemus. Interim, dum trahimus, dum inter homines sumus, colamus humanitatem; non timori cuiquam, non periculo simus; detrimenta, iniurias, conuicia, uellicationes contemnamus et magno animo breuia feramus incommoda: dum respicimus, quod aiunt, uersamusque nos, iam mortalitas aderit.


9.15.2009

De Conuentu XII ALF

De Conuentu XII ALF qui Ratisbonae celebratur, cogito: hodie incipit atque usque ad diem XIX producetur.

Cur absum etiamsi incitata sim ipso ab architecto? Nondum bene scio, sed inter alia sodalis nullus iturum esse mihi dixit atque itinera tanta longaque facere mihi incomitatae displicebat stultae.

Quamquam facilius est currentem, ut aiunt, incitare quam commouere languentem, aliquando tamen calcaria maiora sponte currenti addere necesse est.

9.06.2009

Retia socialia Interreteque

"Quod non sit in interreti non esse in mundo" dicitur!

Quamquam mihi magnopere non placent, confiteor, retia socialia quae per Interrete texta sunt, in quendam tamen huiuscemodi situm ingressa sum tantum una magni ponderis causa: filia mea.

Pueris puellisque minus quam quattuordecim annos natis haec in retia socialia ingredi non licet, sed falluntur qui hoc credant. Mea filia tredecim annos nata, una cum aliis plurimis pueris, ut notum est (quod est grauius), suam paginam habet in uno horum situum interretialium c.n. FACEBOOK uel TUENTI uel TWITTER uel MYSPACE et ita porro.

"Si hostis fortis, ei consociare oportet", ut dictum est Hispanico prouerbio. Qua de causa retibus socialibus Interretis consociaui, ut uiderem quomodo suo munere fungerentur.

Cur filiae non uetauerim retibus socialibus uti, fortasse requiratis. Quare filiae uetitura sum id quod intra paucorum mensium spatium licitum erit? Praeterea nonnulla retia intrare permittunt pueris tredecim annos natis. Atque etiam quod uetamur, saepe maxime cupitur. Filiae enim permisi nonnulli reti sociali se adiungere conditionibus his duabus: nomen fingere et patri uel mihi intrare sinere tamquam amici, nam hoc modo quid exaretur et qui scribant et quae photographemata apposita sint, inspicere possumus. Quae tamen omnia sunt (adhuc) candida ac puerilia.

Nonnumquam enim fieri potuit nouisse iuuenes optimos his in retibus qui postea in bono amico mutatus erit, sicut hac aestate accidit cum illa puella Malacitana (duodecim annos nata) quae ad Gades aduenit una cum parentibus ad nos cognoscendos. Sed hoc commune non esse credo. Pueris enim haec interrretialia, sine mediocritate aurea illa quae dicitur atque sine uigilantia parentum usa, nociuiora quam fructuosa commodaque esse existimo ideoque mater uigilax euasi.

Quod ad me attinet, aliquantulum insipida insulsaque mihi uidentur retia socialia, sine dubio utpote quae ego uel insulsissima uel insipidissima sim. Nihilominus, cum "in mundo esse" necesse sit atque aliquod rete sociale nonnumquam intrare debuissem ad puellam uigilandam, his in locis ego ipsa quaero quod circa me non inuenio, id est, noua de lingua Latina Graecaque atque homines qui Latine exarare diligant. Et quamuis pauca noua et fere neminem Latine scribentem uidissem (saltem haud plura quam extra retia huiuscemodi socialia, uel potius minora), mihi tamen confitendum est unam aut alterum hominem inuenisse qui oculos mentemque meam ad se conuerterit plurimum.

Quibus de omnibus causis nonnulla in retia socialia ingressa pergo, sed motus uel rhytmus lentior illius quod blogum appellant atque etiam priuata commercia uel consuetudines litterarum experiri mihi magis placet, fortasse... quia minus temporis iam mihi "in mundo" supersit.

En tandem uobis quidam sal iocosus* de retibus socialibus qui interrete condit:



_____
*Facetia hac ex salsissima pagina usurpata

9.04.2009

Triste nuntium

Ex Societate Studiorum Latinorum (SELat) triste nuntium accipio: collega Anna Maria Aldama Roy, profestrix Studiorum Vniuersitatis Complutensis, a uita discessit.

En pulchra uerba Annae Mariae Aldama dicata.

Solacium molle et humanum adhibendum est familiae.