8.29.2009

Carmen primum...

...ei qui mihi praecordia perciet.

     Feriae aestiuae iam finitae sunt atque hos per dies mensis Augusti pigritia non mihi concessit maleuola ut nonnihil agerem praeterquam multum dormirem et saepe litus piscinamque peterem et aliquando ad scholas gymnicas adirem et in unam aut alteram saltationem incumberem et cum familia amicisque amoenissime colloquerer et tranquille perambularem et quorundam amicorum scripta legerem... Tantum tres quattuorue dies horridissimi mihi fuerunt ob magnum dolorem pulpae dentariae, qui me in lectum morbidam iactauit. ¡Au quantum cruciatum passa sum peiorem quam supplicium Promethei (ut uerbis mei Angeli Baetici utar)!

   Etiam aliquos libros emi, quos adhuc euoluo, ut uerbi gratia nouum Florilegium poesis Graecae eroticae (Matriti, in domo editoria c.n. "Cátedra", anno 2009), auctore Iosepho Ludouico Calvo Martínez, Professore Cathedrario Granatensis Studiorum Vniuersitatis, maxime callente Aristotelicis in operibus atque etiam in magia diuinationeque antiquis.

     Optima reuera editio esse uidetur eaque bilinguis, uidelicet Graece Hispaniceque euulgata. Quid noui afferat aduersus alia Florilegia Hispanica, sicut illud paratum ab Aurora Luque (Matriti, anno 2000) uel a Gullielmo Galán et Michaeli Márquez (Matriti, an. 2001) uel a Maximo Brioso (Hispali, an. 1991), plane animaduertimur, cum textus Graecus aduersus suam translationem Hispanicam comitatam multis annotationibus inspiceretur legereturque. Vtile enim fore spero ad illam editionem meam epigrammatum humanistae Cascalii, quae hos menses sequentes mihi paranda est. Verbi gratia, epigramma XII 210 Stratonis (51, p. 435), ab Ausonio Latine translatum saeculo IV, sine dubio inspirauit Cascalio, quamuis sub afflatu Musae Christianae, ad eius epigramma concinnadum c.n. "De dubio quattuor amantium praelio", de quo forsitan alio die plura dicam.

      Florilegium
a professore Calvo Martínez instructum complectitur haec:

I. Liricam poesin archaicam (Sapphus, Alcaeus Mytilenaeus, Anacreon, Alcman, Archilocus, Mimnermus, Theognis, Ibycus, Pindarus)
II. Drama (Sophocles, Euripides)
III. Liricam poesin helenisticam haud epigrammaticam (Theocritus, Bion, Moschus)
IV. Fragmenta anonyma helenistica in papyro seruata
V. Epigrammata:
V.1. Auctores pertinentes ad
Coronam Meleagri (Callimacchus, Nossis, Asclepiades, Posidippus, Dioscorides, Rhianus, Leonides Tarentinus, Nicarchus, Hedylus, Manasalcas, Diotemus, Dionysius, Phanias, Alcaeus Messenius, Polystratus, Antipater Siodonius, Meleager Gadarenus)
V.2. Auctores pertinentes ad
Coronam Philippi (Philodemus, Marcus Argentarius, Antipater Thessalus, Parmenio, Archias, Bassus, Automedon, Lucilius, Alphaeus Mytilenaeus, Diocles, Crinagoras, Diodorus, Onestus, Antiphilus, Maacius siue Metius, Euenus, Statyllius Flaccus)
V.3. Auctores Anthologiam suam habentes (Rufinus, Strato)
V.4. Auctores difficilis classificationis (Gallus, Iulius Leonides, Cillactor, Getulicus, Numenius)
V.5. Epigrammata auctoris obscuri in duabus
Coronis

***

En uobis quidam uersus a me selecti:

SAPPHO (ca. 600 a. n. Chr.):

-Ἔρος δ'ὲτίναξέ μοι
φρένας, ὠς ἄνεμος κάτ ὄρος δρύσιν ἐμπέτων.

Latinam interpretationem feci eamque disparibus numeris concinnaui:

Improbus ille puer mihi sīc praecordia cīuit,
Vt dē mōnte altō rōbora praecipitans
Ventus turbine, quī capita exsternat foliāta:
Cor mihi laesit sīc improbus ille puer.

***

Pigritia tandem aliquantulum beneuolens fuit, quoniam donum mihi ipsi aestiuum dedit: poema Latinum in distichis elegiacis ad imitationem poetriae Graecae Sapphus idque, quamuis fortasse mediocre, Alexandrae carmen primum.

8.17.2009

Xaueriolus fabellam puerilem legit
















"Olim in Hispania erat taurulus nomine Ferdinandus..."

Sic incipit fabella puerilis, quae Ferdinandus taurus inscribitur, cum a Munro Leaf conscripta atque a Roberto Lawson perbelle depicta, tum maxime Latine ab Elizabetha Hadas reddita [mendum in libri fronte apparet: *redittus], ex Officina D. Godineana, Bostoni, MM [2ª ed. a. 2005].

Petrus Sipes perbellam pelliculam fecit in qua filiolae Adae librum perlegit:



En uobis eadem narratiuncula lecta a filiolo Xauerio, octo annos nato:



Sine dubio inepta sum ad aliquem linguā Latīnā loqui docendum, quippe quae ego ipsa Latine garriens, ut Sanctii illius Brocensis uerbis utar, Latine loqui discere debeam antequam ad Latinitatem ipsam corrumpendam adiuuem eamque miris modis dilacerem. Sed quid agere possum linguae Latinae cupida? Forsitan, dum Xaueriolum mater doceat, uterque discat, qui postea in melius corrigatur a doctissimis.

***
Francisci Sanctii Brocensis PARADOXON II:




OBIECTIO QVARTA: Non desinunt isti onocrotali subinde obiicere seu uerius obgannire, moris esse ut infantes paruuli papas, mamas, taytas balbutiant, qui tamen postea in melius corrigantur.SANCTII BROCENSIS RESPONSIO: Nemo sanae mentis tale consilium probabit, ut ineptae nutrices doceant, quae postea sint dedocenda. Ego certe qui plurimos liberos sustuli, nunquam id sum passus, qui Quintiliano [inst. 1,1,5] auctore didicerim, non assuescendum puerum sermoni, qui dediscendus sit. [...].
Disquisitio responsoria Henrici Jason, ingenuarum artium professoris, in magistri Francisci Sanctii editam assertionem de non loquendo Latine [ca. 1578].
HENRICI IASON RESPONSIO: [Nemo sanae mentis tale consilium probabit, ut ineptae nutrices doceant...] Sic (sane) dicis. Et ego iam quaero quid de matribus paris prudentiae censes statuendum? Dices (scio) tuae constantiae causa “nec istae docebunt”. Ergo nutrices et matres alumnos atque liberos suos ne semel alloquantur, nam, si id faciunt, docebunt eos quidem. O imperium in foeminas non ferendum! Deinde, quando non obtigit tam insignite prudens pater familias a quo cum lacte nutricis statim optima uerba imbibant infantuli, aut familia augenda est uiris exquisite loquentibus aut denuntiandum atque compellendum ne uel audiant aliquem loquentem neue quid balbutient pueri, quousque possunt mitti Toletum usque ut illic primo optima condiscant. Videsne quanta omnium perturbatio ac confusio sequeretur e tuo isto sanae mentis consilio?
[H. Jason, Disquisitio responsoria, f. 17r.]*

His uerbis lectis, perillustris dissertique uiri Romani Lucii Flaminii Siculi eiusque matris meminissem ceterarumque.

______________
J. Mª Maestre Maestre, “De Latine loquendi controuersiis in Hispania (saec. XVI)” en A. Capellán García,- Mª D. Alonso Saiz, Acta selecta X Conuentus Academiae Latinitati Fouendae (Matriti, 2-7 septembris 2002), Romae- Matriti, Academia Latinitati Fouendae – Instituto de Estudios Humanísticos, ISBN: 84-611-1914-2, pp. 81-110.

 -- " --, "El Brocense contra el inglés Henry Jasonuna nueva interpretación de la paradoja 'Latine loqui corrumpit ipsam Latinitatem' y de sus posteriores cambios textuales", Humanistica lovaniensia: journal of neo-latin studies, ISSN 0774-2908, Nº. 56, 2007 , págs. 181-231.

-- " --, "Ironía y buen humor en la "Disquisitio responsoria Henrici Iason in magistri Francisci Sactii editam assertionem de non loquendo Latine", en El humanismo español entre el viejo mundo y el nuevo / coord. por Jesús-María Nieto Ibáñez, Raúl Manchón Gómez, 2008, ISBN 978-84-9773-435-6 , págs. 175-210.

__ " __, “El Brocense contra el inglés Henry Jason: una nueva interpretación de la paradoja Latine loqui corrumpit ipsam Latinitatem y de sus posteriores cambios textuales”, en P.P. Conde Parrado- I. Velázquez (eds.), La filología latina. Mil años más, Madrid, Instituto Castellano y Leonés de la Lengua- Sociedad de Estudios Latinos, 2009, ISBN 978-84-937175-1-3, vol. III, pp. 1225-1287.


8.10.2009

Vbi nomen audiretur neque Tiberii neque... cuius?

Cum Consaluus noster pulcherrimo "Eudemiae" nomine appellauit ephemeridem suam interretialem, me ipsam rogaui de causa uel origine huius nominis et statim, Ethica Eudemia Aristotelica praetermissa, illis de libris Eudemiae ab Erythraeo compositis cogitaui.

Numquam eos euoluisse confiteor, tantum aliquando paginas uisitaui eas ubi editum est textum fabulae quem transcripsit Lina IJSEWIJN-JACOBS ex huius operis editione quae sic inscribitur:
Iani Nicii / Erythraei / EVDEMIAE / Libri decem. Coloniae Vbiorum / Apud Iodocum Kalcouium / & socios. M D C XLV [8º: *5, 253 p.]
sicut legitur in praefatione a Terentio Tunberg conscripta Lexintoniae, die 24 mensis Ianuarii, anno 1998: "Exemplari" -addit- "usa est Domina IJSEWIJN-JACOBS, quod in bibliotheca universitaria Lovaniensi conservatur. Eadem praeterea femina erudita textum ipsum in capitula et paragraphos distinxit. Annotationes addidit Prof. Dr. Iosephus IJSEWIJN Lovaniensis [...]".

De Iano Nicio Erythraeo haud multum scio praeter id quod legitur in illa praefatione, id est, "auctorem fuisse Italum nomine 'Erythraeum' sive Ioannem Victorium Rossi" necnon "de ipso Erythraeo nonnulla discere posse ex opusculo quod composuit Iosephus IJSEWIJN, cui titulus "Latin Literature in 17th-century Rome", quod in periodico prodiit quod est Eranos, 93 (1995), 78-99" (hanc symbolam tamen euoluere nondum potui quoniam in Bibliotheca Gaditana non inest).

In Rete tamen reperitur quidam liber Erythraei uitam operaque complectens (London 1816, pp. 388-390) in quo inter alia scriptum est eum natum esse circa annum 1577º mortuumque anno 1647º necnon hoc:



Consaluus autem sua in pagina lectoribus praebet aliam editionem priorem anni 1637º ([Amstelodami ?] [Lugduni Batauorum ?] : [Apud Elzevirios] 24º, pp. 311) cui libri octo sunt.



Si duae editiones ab Erythraeo uiuo paratae exstant (praeter alias posteriores post eius mortem), opus est optima editione "critica" (ut sic dicam) modernaque Eudemiae librorum, utpote quae illa transcriptio a Lina IJSEWIJN-JACOBS parata bona sit, sed haud optima editio.

Verbi gratia: quare non edita sunt uel potius transcripta una cum Eudemiae decem libris illa "Epistula ad Hieronymum Aleandrum iuniorem (pp. 3-11)" et "Epistula ad lectorem (pp. 12-13)" et "Argumentum" (p. 14)? Si scribendi scopus uel causa atque huiuscemodi beneuolentiae captationes quas in exordio suorum operum auctores ponunt, modernis ab editoribus praecisae sunt, libri sic in lucem editi sunt tamquam filii sine capitibus parti.

Ceterum, editores moderni nonnulla discrimina animaduerterunt inter editionem primam et illam quae "altera" pro "uetere", mea quidem sententia, appellanda sit, ex. gr.:
V 5, 35: argentariorum : [annot. 9] 'Argentatiorum': editio vetus.
VIII 1, 7: adulterini : [annot. 2] 'adulterni' editio vetus.
Et si in editione prima uel "principe" iam legitur lectio recta, cur annotatur hoc?:
VIII 3, 19 : illa : [annot. 3] 'illa' scripsi (sic): 'illo' editio vetus.
VIII 6, 15: summamque : [annot. 7] 'summamque' scripsi (sic): 'summaque' editio vetus.
Nonnullae tamen correctiones factae sunt duobus in libris additis anno 1645º (-Quid noui duo libri ultimi enarrent aduersus octo superiores, me ipsa interrogo-):
IX 1, 16: [annot. 5] 'oro' scripsi: 'auro' ed. vetus.
IX 2, 30: [annot. 11] 'mutui tanti' scripsimus 'mutuitanti' ed. vetus.
IX 6, 20: [annot. 13] 'nubibus' scripsi: 'nubilus' ed. vetus.
IX 8, 49 : [annot. 25] 'revocabat eum' scripsi: 'revocabatur' ed. vetus
X 1, 5: "... impertimu[s]..." : [annot. 1] 'impertimur' ed. 1645.
X 4, 34: [annot. 22] 'hac' scripsi: 'hoc' ed. vetus.
X 6, 17: "... Personabant..." : [annot. 27] 'Pesonabant' ed. vetus
Tandem quandam annotationem inueni quae studium meum excitat:
IX 6, 11: "...offensi erant in eo, quod in quodam opere, quod ediderat..." : [annot. 4] Id est, in prima editione Eudemiae (1637).
Res cum ita sint, haud bene intelligo cur in initio primi libri haec lectio transcripta sit:
"[...] ubi neque Tiberii neque Urbis nomen audiretur. [...]"
cum hanc aliam repperissem in editione anni 1637º haud annotatam a Profe. Dre. Iosepho IJSEWIJN:


id est, "... ubi neque Tiberii neque Vilis nomen audiretur."




Nomen... CVIVS? Vtrum "Vilis" Seiani? An "Vilis" Romae? Nescio.

Spero fore ut discipuli probiores quam haec profestrix crassā Mĭneruā pigraque hoc aenigma philologicum soluant.

Et si quis editionem alteram anni 1645º in Rete inueniat lucis ope descriptam uel electronicam aut penes se habeat exemplar ullum in quo legi possit quid exacte illo in loco scriptum sit (utrum Vilis an Vrbis?), dicat, quaeso, mihi uel potius illi iuueni Escurialensi, cui fortasse placeat in futurum tempus parare primam editionem "criticam" -una cum prima uersione ad linguam Hispanicam- huius mythistoriae Neolatinae, quae EVDEMIA inscribitur atque "editione adhuc opus est quae vere 'critica', -ut Terentius Tunberg confitetur-, vocari possit".


Bookmark and Share

8.08.2009

Pigritia post iter aestiuum

Longum iter fecimus ad septentriones, sed non tantum quantum illud ad meridiem amici impigri et, quamquam ad domum regressa sum nonnullos abhinc dies, pigritia tamen scribendi procul ab hoc scriptorio mihi retinuit.

Mane quoque multum temporis in lecto permanere mihi placet, quamuis experrecta sim, aliter atque is qui diem totum carpere mauult, cuius acta ea de causa maioris ponderis sunt. Scripta talia integra proximis diebus perlecturam esse spero, sicut cetera uerba amicorum interretialium qui nonnulli iterum scribunt post multos dies uel potius septimanas, liberorum uoluntate licentiaque (in photographemate sessi fessique anates intuentes sunt Matritensi in silua Secessus appellata ultimo itineris die) utpote qui propter calorem Baeticum actas Gaditanas aut auiorum uillae piscinam petere mihi impellant.

Hos per itineris dies me fere nihil Latine euoluere confiteri pudet (ut uera dicam, fere nihil legi). Quamobrem en uobis pigritiae aestiuae causa imagines duarum siluarum quae amoenissimae sacraeque a nobis perambulatae fuerunt:

[Silua naturalis apud Monasterium fluminis Lapidis Caesaraugustanum ubi pernoctauimus
primo die itineris.Quam beatissima uita agitur procul ab urbe!

Sonitus aquarum cadentium e lecto auditus erat ]


[Silua lapidea in templo Sanctae Familiae Catalanico
quod nobis maximeque filiolo ualde placuit.
Intra uiginti annorum spatium uiuam incolumenue fore spero
ad templum perfectum spectandum!]


Bookmark and Share