Entradas

Mostrando entradas de diciembre, 2009

Vberrimum annun nouum omnibus exopto!

Imagen
Hodie tantummodo tres lineas scribo ad nouum annum omnibus uobis felicem faustum fortunatum exoptandum! At dum omnia optima ueniunt, auditu huius musicae (laeuam imaginem quaeso premite) atque huius epistulae lectione frui commendo:

Grex poeticus anni 1927

Imagen
Sodali Ludouico Charlo dicatum. Dum hac septimana praeterita situs nonnullos interretiales uisitabam, certior facta sum die 16 Mercurii superiore annum 82 actum esse ex quo quidam grex scriptorum Hispali conuentus est ad tertium anniuersarium mortis Ludouici de Góngora celebrandum. Erat enim annus 1927, qui gregi illi nomen dedit. Etiam die 16 mensis Decembris natus est Raphael Alberti , poeta Gaditanus illius gregis poetici particeps atque " in terra nauta ", ideoque isto die etiam celebratur Dies ad lectionem fouendam in Baetica . Illo quoque die Mercurii superiore actus officialis mea in Facultate celebratus est, id est, probatio publica ad gradum academicum tenendum qui "Cathedrarius" uocatur, cui ego ipsa interfui spectatrix. Quam probationem Gulielmus, sodalis gregis Philologiae Graecae, feliciter fecit. Quas ob res hodie optimos scriptores huius gregis poetici anno 1927º nati memorare atque sodali Philologiae Graecae, tum poesis Hispanicae amanti, tum poes

Querela Pa[stri]cis

Imagen
A Consaluo nostro maxime industrio de Felice Sánchez Vallejo (1914-2004), sodale Societatis Iesu, certior facta sum deque eius Anthologia Breuiter, sed Quotidie nuncupata, quae complectitur 365 paginas Latinas, unam in singulos dies anni, quae dicuntur ita allicientes, ut lectori nec opinanti, tantummodo confiso litterarum uiribus suis et grammaticae rudimentis, obiciat facultatem Latine legendi, pagina diaria euoluta. Optimae enim sententiolae operi praesunt haec: INCOMPARABILIS EST LINGVAE LATINAE DIGNITAS ET AMOENITAS PVDEAT LATINVM NON LATINE LEGERE Certe hodie non solum me pudet auctores Latinos et antiquos et recentiores non Latine legere, -utpote quorum plerumque dignitas atque amoenitas mihi sint incomparabiles-, sed etiam mihi placet Latine euoluere "blogatores", quicumque et quaecumque impraesentiarum linguarum regina utuntur ad cogitationes suas exprimendas, propterea quod hoc sibi uult tum linguam Latinam uiuam esse, tum quid de mundo moderno cogitent homines