Uno anno post

Annus exacte primus agitur, beneuolens lector lectrixue, ex quo scripsi haec uerba: "Hodie fere omnibus in terris dies celebratur defunctorum. Ego tamen diem celebrare uiuarum linguarum malo: Gliscat Latinitas... !"

Plurima et uerba et facta mihi fuerunt hunc per annum ultimum, alia optima, alia pessima, sed summatim omnia bona atque maximi momenti ad progrediendum uia Latinitatis uiuae, quod breuiter exprimere conabor.

Nouae paginae hoc anno apparuerunt ut illa Expositio Internationalis mense Decembri anni 2008º inita nostro ab amico iuniore grauique Catalano Jaume, "macilentis malis, rufulus aliquantum, ventriosus, truculentis oculis, commoda statura, tristi fronte", qui in studia Philologiae Classicae incumbere decreuit. Videbitne eius mutationem? Vtinam....!

Vno mense post, ex Iaponia, pulcherrima "terra solis orientis" uenit, ut Latine ludamus, Irisatus Iocohamiensis, facetus et humanissimus et doctus et primus Iaponicus cuius Latina uerba lego. Vtinam plures amici hac e terra "in lucem solis retialis" exeant eique sequantur!

Gemma mea singularis, ille Consaluus Escurialensis, "librorum halluo cupidusque linguarum Hebraicae et Graecae et Latinae", arti topographicae studuit ut homo Ciceronianus, sed, postquam in lucem interretialem edidit "Eudemiae librum uiaticum" die 20º mensis Februarii superioris, tandem nullum uiolentum perpetuum esse probe intellexit.

Mense Martio superiore, mi carus tacitusque Ioannes Paulus Murgensis "in interrete lineas de Oerbergis ‘Roma Aeterna’ obiterque Latina sua scripta aliqua, edere deliberavit". Paginam ‘Opus Scholaris’ nuncupauit, "quia scholaris sum, ergo nomen ’scholaris’ discipuli synonymum cepi". Ignosce mihi silenti, optime amice, quod "opus" tuum sero animaduerti atque pauca adhuc illic exaraui.

Superiore aestate, quidam Aluarus, "iuvenis discipulus Iuris Oeconomiaeque in universitate Caroli III Matriti, cupidus linguam iaponicam et graecam discendi qui itinera in terras alienas amat atque sermones profundos bonumque vinum et caffeum", meum in scriptorium ingressus est salutem dicens atque "Prudentiam et culturam" afferens. Pauca uerba inter nos mutauimus, sed qui "scilicet scit suas paginas plenas mendis futuras esse", scribere autem esse modum progrediendi putat, mihi cordi est.

Alii linguae Latinae cultores paginas suas in Rete omnium gentium hoc in temporis spatio ediderunt qui tamen nunc silere malunt: comis Scriba Latinus et optimus Quintus et quidam Ciceronianus et houyhnhnmus (sic!) et David C. Noe et humanista Vuius Fonticola atque ille Iacobus Niponicus qui pulchram epistulam ex Iaponia uno abhinc anno ad me misit.

Etiam magistri duo Hispani paginas Latinas discipulis suis palam scripserunt: humanissimus Ludouicus Inclán, qui "Familiam Romanam" docet et discit, atque etiam noster Ansgarius Legionensis, "quem sequor" et quocum nonnulla et Latina et Hispanica uerba tum coram tum telephonice partita sum et plura partituram esse spero (gratias iterum ei ago de auxilio mihi praebendo, cum ad me misit exemplaria suorum probationum "LLPSI", utpote quae mihi quoque fuerint primae scholae Oerbergianae).

Noui Circuli Latini, noui Greges retiales uel fora Latine loquentium (quid paginae ueteris Gregis accidit?), nouae paginae auxiliares ad Latine scribendum, noui Conuentus Seminariaque Latini, nouum Diarium "Europa" (quod mihi est, gratias plurimas Antonio ille Agamador ago), nouus Census Latinus, prima fabula Latine acta Saguntino in theatro (atque primum cuiusdam alumni mei Latinum pensum... mirum uisu!), Retia, ut aiunt, Socialia (ubi Latine garrire pergo nonnullis cum amicis meis interretialibus ac quandam miram feminam "gemmam translucidam cinereis caeruleisque luminibus" inueni), alii linguae Latinae cultores (ut magister Gaditanus Iosephus Rojas atque etiam Petrus Pischedda, magister Romanus, cuius discipuli commercium epistularum cum nostris fortasse suscepturi sint) et ita porro... Mirissimum dictu!

Et dum foliis cadentibus caelum autumnum sua frigora in mundum immittit, paginas tandem has aliasque nouas Latinas (et nonnullas quoque Graecas), quae aestiuis Interretialis solis radiis calefactae floruerunt, "greges garrulorum" Valahfridus Stroh lepidissime appellauit, sed "e quibus rebus, etsi nonnullis ridendae magis videntur quam graves, maximam vim ac robur etiam studiis Latinis eis quae in scholis exercentur accrescere posse" credit: "Latinitas quae et futura et duratura est, debebit esse Latinitas viva", -ille inquit, "in usu uirorum et feminarum", -ego ipsa addo.

Sed, ubi primum in Rete omnium gentium "unam feminam" inuenio eamque magistram et doctam Latine scribentem et nomine suo utentem... (pace mearum optimarum Raphaelae et Valodiae et Alhanae dixerim), huic mulieri Dianae Johnson nuncupatae, quid dicam nescio et obstupesco.


Comentarios

  1. Gratias plurimas tibi hanc paginam nouissime a me notam scribenti agendas puto. Bene uale.

    ResponderEliminar
  2. Salve Sandra!

    Gratias plurimas pro meum mendosum diarium ferendo tui amoenissimi ope. Mihi magno honori est nuntiari in hac pagina quae, ut olim Thersites dixit, quasi vivae latinitatis caput est. Vulpes iungam ut saltim tui conatûs centesimâ parte hodiernam latinitatem contribuam!

    Iubeo te bene valere.

    ResponderEliminar
  3. Ista sine dubio compilatio, quae mihi pulcherrima videtur, valde annum nobilitat percolitque novos latine scriptores, qui mehercle laudibus tantis digni haud sumus. Quid equidem optimum scriberemus, nisi discere possemus a magistra Gaditana? ;)

    Cura ut valeas,

    Jaume

    ResponderEliminar
  4. Grates uobis tribus, sodalis Iosephe Michael et amice Ioannes Paule et comis optimeque Jaume, persoluo atque etiam aliis qui quibusdam in locis retialibus pulchra uerba scripserunt, maxime Iosepho.

    Valete plurimum!

    ResponderEliminar
  5. Salve Sandra!

    Gratias tibi ago pro compilatione ista. Utinam plura verba mutemus!

    Valeas optime!

    ResponderEliminar
  6. Saluus sis, prudens et culte Aluare! :-)

    Gratias quoque tibi pro superiori annotatiuncula. Sine dubio plura uerba mutabimus!

    Vale multum!

    ResponderEliminar
  7. Josephus15:04:00

    Si plures Latinitatis praeceptores idem tecum agerent, eademque mente essent atque tu quoad linguae Latinae usum, sine dubio, lingua Latina neque res antiqua tantum, neque lingua obsoleta prorsus videretur. Gratias igitur tibi ago, magistra optima, propter tuam sedulitatem, honestatemque, propter constantiam humanitatemque. Et perge, sis, quo coepisti. Namque magnos uberrimosque fructus omnibus praebebis!

    ResponderEliminar
  8. Anónimo15:05:00

    Salve, amica mea, carissima magistra! illam paginam tuam amo!...me delectat! lente te lego... Oscula amica ! Ô

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria