Entradas

Mostrando entradas de septiembre, 2009

Nec uox hominem sonat; o, dea certe

Imagen
[ Autumnus t andem adest] O quam te memorem, uirgo? Namque haud tibi uoltus mortalis, nec uox hominem sonat; o, dea certe Post duas septimanas negotiosissimas, nihil noui sub sole praeter mirificum imbrem accidente, hodie aenigma difficile solutu praebeo. Qui mirabilis homo moderator cuiusdam Academiae celeberrimae exemplumque multis, postquam uerba pulcherrima scripsit de Latina lingua ac de Humanitate qualia plurimis in locis paginisque euoluere possumus, deinde epistulam misit in fora publica ubi leguntur haec retrograda?: Hoc anno Academiae sedes Romam, in Urbem aeternam, transferetur, in aedes longe maiores et ampliores, in quibus multo plures discipuli excipi poterunt. ... Nunc quidem, cum sedes, in qua Academia est sita, ad religiosorum familiam pertineat, mares tantummodo admittuntur . Si primum praecipuumque eius consilium semper fuit "pro linguis classicis et Humanitate nostris in temporibus contendere certareque peruicaciter ante quam cladem accip

De Conuentu XII ALF

Imagen
De Conuentu XII ALF qui Ratisbonae celebratur, cogito: hodie incipit atque usque ad diem XIX producetur. Cur absum etiamsi incitata sim ipso ab architecto? Nondum bene scio, sed inter alia sodalis nullus iturum esse mihi dixit atque itinera tanta longaque facere mihi incomitatae displicebat stultae. Quamquam facilius est currentem, ut aiunt, incitare quam commouere languentem, aliquando tamen calcaria maiora sponte currenti addere necesse est.

Retia socialia Interreteque

Imagen
"Quod non sit in interreti non esse in mundo" dicitur! Quamquam mihi magnopere non placent, confiteor, retia socialia quae per Interrete texta sunt, in quendam tamen huiuscemodi situm ingressa sum tantum una magni ponderis causa: filia mea. Pueris puellisque minus quam quattuordecim annos natis haec in retia socialia ingredi non licet, sed falluntur qui hoc credant. Mea filia tredecim annos nata, una cum aliis plurimis pueris, ut notum est (quod est grauius), suam paginam habet in uno horum situum interretialium c.n. FACEBOOK uel TUENTI uel TWITTER uel MYSPACE et ita porro. "Si hostis fortis, ei consociare oportet", ut dictum est Hispanico prouerbio. Qua de causa retibus socialibus Interretis consociaui, ut uiderem quomodo suo munere fungerentur. Cur filiae non uetauerim retibus socialibus uti, fortasse requiratis. Quare filiae uetitura sum id quod intra paucorum mensium spatium licitum erit? Praeterea nonnulla retia intrare permittunt pueris tredecim annos natis.

Triste nuntium

Ex Societate Studiorum Latinorum (SELat) triste nuntium accipio: collega Anna Maria Aldama Roy, profestrix Studiorum Vniuersitatis Complutensis, a uita discessit. En pulchra uerba Annae Mariae Aldama dicata. Solacium molle et humanum adhibendum est familiae.