Entradas

Mostrando entradas de febrero, 2009

Oliuae Baeticae

Imagen
     Quodam die mensis superioris Propertiana carmina legere coepisse mihi dixit et, quamuis natalis meus non esset, donum tamen pulcherrimum mihi dedit, utpote qui, primo primae Propertii elegiae uersu lecto, uiridibus de obscuris oculis meis cogitauerit et eos finxerit tamquam si essent salsae oliuae Baeticae :           Cynthia prīma suīs miserum mē cēpit ocellīs,          --contactum nullīs ante cupīdinibus.     tum mihi cōnstantis dēiēcit lūmina fastūs          --et caput impositīs pressit Amor pedibus,      dōnec mē docuit castās ōdisse puellās           --improbus, et nullō vivere cōnsiliō.      et mihi iam tōtō furor hīc nōn dēficit annō,           --cum tamen adversōs cōgor habēre deōs. [...] ________________________________________ * Oliuae Baeticae cum nobiles fuerint, dicitur improbabile esse Plinium ( epist . 1, 15) eas in hoc ciborum uilum catalogo posuisse. Editoribus igitur modernis betacei . Nihilominus, mihi placuit lectionem "oliuae Baeticae"

Omnia mutantur, nihil interit

Imagen
Omnia mutari, nihil interire quidam poeta olim cecinit elegantior, cui hodie facile credere possum, cum circa me omne subito mutatum sentio, essentia quidem conseruata. Nam cum fere uno abhinc anno nonnulla in melius mutari atque aliquid noui adferre statui sereno animo uultuque hilaro aduersis fluctibus et uentis occurrentibus , hoc in scriptorio sola eram , tantum uirtute duce et fortuna comite et ductore Retis omnium gentium caelo. Mentior, praeterire non possum meum Ludouicum Charlo, unicum sodalium semper ab initio apud me. Primus qui meum scriptorium uisitauit carus Thersites fuit, deinde unus aut alter ingressus egressusque est, donec prima aestatis aura mihi attulerit sapientem Neminem . Diebus autumnis plurimae Latinae paginae aestiuis Interretialis solis radiis calefactae floruerunt et paulo post mea prima alumna intrare ausa est ad Latine scribendum et gelidos inter dies brumales iuuenes cordati dulcia dona Natalicia reliquerunt. Vt uidere potes, mi iunior amice J

Nullum uiolentum perpetuum (Cassandra Fidelis)

Imagen
[ Cassandra Fidelis ]       Mihi est tantum una amica quae commercium Latinarum epistularum mecum habeat, ceteri autem amici uiri. Baetica quoque illa est, ut scitis, sed non tam audax quam ego, immo uel timidissima. A me ergo interrogata quare hoc accidat, qua de causa feminae in occulto esse uideantur, mihi iocose salseque respondit antiquo prouerbio Hispanico : La mujer que sabe latín ni encuentra marido ni tiene buen fin ["Feminae Latine scienti neque maritus neque bonus exitus"].        In litteris Latinis profecto feminarum Latine scribentium testimonia paucissimae sunt. Idcirco cum epistulam "femininam" inuenirem, scriptam eodem anno in quo audacibus a nautis Hispanicis Nouus Orbis inuentus est, magno affecta fui gaudio, quod magnopere auctum est nominibus feminarum inspectis. Argumento tamen uiso perlectaque epistula, gaudium mutaui in leuem suauemque risum... quoniam naturalibus de motibus agebatur: ______________ Alexandrae Scalae   Cassa