De pultariis Iudaicis et de uagitus gesticulationibus

Gadibus tandem sol in caelo candisissimus splendet. Frigus enim non solum mea a salsa Insula, sed etiam torpidis a corporis artibus discessit.

Septimana negotiosa fuit. Sessiones academicae mane capitali in urbe Gaditana, scholae de methodo Orbergiana uesperi propinquâ in urbe Xerensi. Quantum in melius mihi conuertendum est! Bonus Iohannes Iosephus Cienfuegos methodi claues praebuit eis audacibus qui sine rete in uacuum saluimus.

Amica mea Baetica dulcem epistulam Latinam ad me scripsit eamque comissimam, quia mea insulsa scripta haud fastidiosa existimet. Et mirum non est ut amica mea dulcissima sit, utpote quae mellitam linguam terramque Lusitanam amet. Olisiponem enim urbem penitus diligit eiusque angiportus et maxime sermonem, in cuius studium impraesentiarum incumbit. Reuera Olisipo pulcherrima urbs est, quamquam mihi confitendum est Lutetiam Parisiorum aut Romam praeferre atque inde mihi magis cordi esse linguam Francogallicam atque etiam Italicam.

Nihilominus, ei assentior. En cuiusdam auctoris saeculi XVIº nonnulla uerba suauia de urbe capitali Lusitana, quam duos abhinc annos adiui et cuius angiportus quoque me ceperunt:

«Olysippo urbs omnium Hispaniae, tum amplitudine, tum frequentia et mercimonio fere prima ac, licet amore, quo magnopere ibi gens capitur, saucia, reliqua tamen frugalitate uitae uere laconica».

Ceterum, amica a me quaesiuit quid censerem de explanatione locutionis Hispanicae "hacer pucheros" inuentâ quodam in libro puerili: "Romani assuescebant tollere pueros parvulos in capiendis eorum auribus sic ut viderentur ollae (secundum naturam pueri sic elati flebant cum afflictione)".

Talem originem locutionis «hacer pucheros» ortam e Roma antiqua neque audiui umquam neque legi. Amica enim magistra curiositatem meam accendit.

Vocabulum Hispanicum "puchero" Latine dicitur "pultarius" siue "pultarium", quod est quaedam olla ad pultes coquinandas (Hispanice «puches, gachas, papilla»).

Ad hoc tempus plura nescio neque inuenio.

Nihilominus, meam in mentem uenit Francisci Quevedo, Hispani poetae saeculi XVII, hoc carmen:

“Hago yo mi olla
con sus pies de puerco,
y el llorón judío
haga sus pucheros.“

["Ollam meam ego facio
usitatis porci pernis.
Iudaeus uagiens
pultarios faciat suos"]

Quaeram ac perscrutabo si illa «uagitûs gesticulatio» expressa uerbo «pultario» nota sit aliis nationibus siue gentibus indeque illa locutio orta sit antiqua e Roma, aut si potius hoc dictum tantum Hispanicum sit ideoque ortum sit quodam ex euentu historico proprio... fortasse quoque nostro saeculo Renascenti, illo in tempore cum hostiles sensus experrecti sunt aduersus Iudaeos post eorum expulsionem siue eiectionem anno 1492º.

Nam Iudaeis Hispanicis qui nostra in terra "conuersi" remanserunt, ut noua fide amplexa coram Sancta Generali Inquisitione probaretur, eorum olla, "adafina" nuncupata, facienda erat porci carne, prohibitâ populo Iudaico, unde forte uagitûs gesticulationes.

Haec aliaque quaerere pergam et spero fore ut calidi solis radii me comitentur.

Comentarios

  1. Anónimo19:47:00

    Quam lepida, lasciva vox! Estne puella tua? [Thersites]

    ResponderEliminar
  2. Anónimo19:59:00

    De locutione hispanica 'hacer pucheros', domi meae usitatissima, hoc sentio, definitionem academicam (ut solet) aberrare, nam non gestus quisque lacrimas antecendens est 'puchero', sed is demum motus quo labium inferius foras et sursum protulerunt, praecipue infantes, antequam plorare inceperunt. Hunc sensum habet dictum non modo domi meae, sed, nisi fallor, majore parte Castellae Veteris. Vale plurimum, cara Sandra, ephemeris tua ditissimus est fons nobis discipulis tuis! [Thersites.]

    ResponderEliminar
  3. Anónimo0:41:00

    "Hacer pucheros", ut sentit Thersites, est, in mea lusitana lingua, quod dicimus "fazer beicinho"... Valeas semper, salsissima Sandra. Ludovicus.

    ResponderEliminar
  4. Quam dulce est post septimanas negotiosas calida amica uerba legere!

    Vox ea quae infra in commentario "de infantium salibus" auditur, puellae meae non est, sed filioli Xauerii, care Thersita. Eum enim, qui optimam aetatem habet ad mandandum memoriae quod auditum est, nonnulla uerba et locutiones et nugas Latinas doceo.

    Quod ad locutionem Hispanicam "hacer pucheros" attinet, usitassisima quoque est mea in terra Baetica significans idem quod tuis uerbis optime recteque expressisti, sed illam locutionem cuidam antiquae Romae mori alludire (iuxta amicam meam) neque audiui umquam neque alicubi legi Romanis in auctoribus ullis. Tune, docte eruditeque amice?

    "Fazer beicinho" ! Hocne uocabulum "beicinho" sibi uult “labium paruum, clausum”? Etiam hanc locutionem lusitanam "estar pelo beicinho" significantem "estar enamorado", "estar apaixonado" inueni. Itane est? Quam pulchra lingua quae eâdem uoce contrarios tristitiae laetitiaeque sensus exprimit! Valeas quoque semper, dulcissime Ludouice.

    ResponderEliminar
  5. Anónimo23:44:00

    Ita est, Sandra magnifica! Ludovicus

    ResponderEliminar
  6. Si ita est, hodie linguam Lusitanam magis diligo quam heri. De te et de his locutionibus meae amicae Baeticae loquar.
    Valeas bene, dulcis Ludouice.

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria