Entradas

Mostrando entradas de 2009

Vberrimum annun nouum omnibus exopto!

Imagen
Hodie tantummodo tres lineas scribo ad nouum annum omnibus uobis felicem faustum fortunatum exoptandum! At dum omnia optima ueniunt, auditu huius musicae (laeuam imaginem quaeso premite) atque huius epistulae lectione frui commendo:

Grex poeticus anni 1927

Imagen
Sodali Ludouico Charlo dicatum. Dum hac septimana praeterita situs nonnullos interretiales uisitabam, certior facta sum die 16 Mercurii superiore annum 82 actum esse ex quo quidam grex scriptorum Hispali conuentus est ad tertium anniuersarium mortis Ludouici de Góngora celebrandum. Erat enim annus 1927, qui gregi illi nomen dedit. Etiam die 16 mensis Decembris natus est Raphael Alberti , poeta Gaditanus illius gregis poetici particeps atque " in terra nauta ", ideoque isto die etiam celebratur Dies ad lectionem fouendam in Baetica . Illo quoque die Mercurii superiore actus officialis mea in Facultate celebratus est, id est, probatio publica ad gradum academicum tenendum qui "Cathedrarius" uocatur, cui ego ipsa interfui spectatrix. Quam probationem Gulielmus, sodalis gregis Philologiae Graecae, feliciter fecit. Quas ob res hodie optimos scriptores huius gregis poetici anno 1927º nati memorare atque sodali Philologiae Graecae, tum poesis Hispanicae amanti, tum poes

Querela Pa[stri]cis

Imagen
A Consaluo nostro maxime industrio de Felice Sánchez Vallejo (1914-2004), sodale Societatis Iesu, certior facta sum deque eius Anthologia Breuiter, sed Quotidie nuncupata, quae complectitur 365 paginas Latinas, unam in singulos dies anni, quae dicuntur ita allicientes, ut lectori nec opinanti, tantummodo confiso litterarum uiribus suis et grammaticae rudimentis, obiciat facultatem Latine legendi, pagina diaria euoluta. Optimae enim sententiolae operi praesunt haec: INCOMPARABILIS EST LINGVAE LATINAE DIGNITAS ET AMOENITAS PVDEAT LATINVM NON LATINE LEGERE Certe hodie non solum me pudet auctores Latinos et antiquos et recentiores non Latine legere, -utpote quorum plerumque dignitas atque amoenitas mihi sint incomparabiles-, sed etiam mihi placet Latine euoluere "blogatores", quicumque et quaecumque impraesentiarum linguarum regina utuntur ad cogitationes suas exprimendas, propterea quod hoc sibi uult tum linguam Latinam uiuam esse, tum quid de mundo moderno cogitent homines

Vna hirundo non facit uer

Imagen
Hodie laeta sum et uobiscum gaudium partiri uelim. Tandem, post quattuor septimanas commorationis, Gaditanae Vniuersitatis Commissio Technica nouum instituionis inceptum cui praesum, accipit ad publice inscribendum. Cui index est PIE-22. Participes enim sumus: Magister, Viola, Pinarius, Iarcius egoque, qui noua ad linguam Latinam docendam discendamque rerum technicarum nouarum ope experiri, diis Forteque Fortuna iuuantibus, conabimur (quamquam unum abhinc mensem iam incepto operam dedimus). Alii sodales, discipulae alumnique atque omnes amici qui una nobiscum noua facere uelint, quo facilius expeditiusque Latine scribere et legere possint, bene exspectati erunt. Quemadmodum una hirundo non facit uer , ita neque unus dies sat est ad parandam uirtutem aut eruditionem neque unius quae sit hominis, est humanitas. Valete quam optime!

Experiendo

Imagen
Septimana finita est nonnullis nouis attinentibus ad studia nostra classica. En uobis haec breuiter: In pagina c.n. Culturaclasica.com atque in aliis retialibus Baeticis Hispanicis que nuntium editum fuit quod haud optimum uidetur: noua lex proposita est quae cuncta uergit ad nouos greges didacticos constituendos Baeticis in Lyceis. Si lex probata sit, grex linguarum classicarum euanesceretur isque in alium nouum ingrederetur una cum sodalibus linguae litterarumque Hispanicarum qui " Grex Linguisticus " nuncuparetur. Ceteri greges essent hi: -Grex linguarum peregrinarum -Grex disciplinae mathematicae -Grex scientiarum naturalium et artis technicae -Grex artium et figuratiuae et musicae et athleticae -Grex scientiae societatum (geographia et historia et philosophia et oeconomia). Linguarum classicarum magistros quoddam imperium in Lyceis amissuros esse hoc fortasse sibi uelit, utpote qui pauciores numero sint quam magistri linguae Hispanicae, sed si tandem haec noua lex pro

De quodam Extremadurae oppido nomine Pasarone

Imagen
Hunc per septimanae finem quandam symbolam Magistri (quinque et quadraginta paginis ac quattuor et ducentis annotationibus in paginae pede constat!) euoluo, quippe quam is ad me miserit ad menda corrigenda atque opinionem meam dandam. Symbolae enim titulus est "Descubrimiento de un manuscrito en la Iglesia de Santa María la Mayor de Alcañiz con la traducción al castellano de 1511 de la biografía de Juan II de Aragón compuesta en latín por Lucio Marineo Sículo ". Textus manu scriptus, a Magistro eiusque uxore inuentus anno 1981º, maximi momenti est ad historiam regum Hispaniae enodandam, maxime uitam et res a Ioanne, Aragoniae et Siciliae rege, gestas . Hac in symbola pulchram cuiusdam oppidi Extremadurae descriptionem legi, quam in una ex epistulis familiaribus ca. 1510-1511 a Lucio Marineo Siculo scripta missaque ad Petrum Martyrem continetur. Cuius oppidi nomine Pasaronis descriptionem uobiscum partiri uelim: [Imago Pasaronis, Extremadurae oppidi] "Misit me rex n

Uno anno post

Imagen
Annus exacte primus agitur, beneuolens lector lectrixue, ex quo scripsi haec uerba : "Hodie fere omnibus in terris dies celebratur defunctorum. Ego tamen diem celebrare uiuarum linguarum malo: Gliscat Latinitas... !" Plurima et uerba et facta mihi fuerunt hunc per annum ultimum, alia optima, alia pessima, sed summatim omnia bona atque maximi momenti ad progrediendum uia Latinitatis uiuae, quod breuiter exprimere conabor. Nouae paginae hoc anno apparuerunt ut illa Expositio Internationalis mense Decembri anni 2008º inita nostro ab amico iuniore grauique Catalano Jaume, "macilentis malis, rufulus aliquantum, ventriosus, truculentis oculis, commoda statura, tristi fronte", qui in studia Philologiae Classicae incumbere decreuit. Videbitne eius mutationem ? Vtinam....! Vno mense post, ex Iaponia, pulcherrima "terra solis orientis" uenit, ut Latine ludamus , Irisatus Iocohamiensis, facetus et humanissimus et doctus et primus Iaponicus cuius Latina uerba lego.

Tanka ludens de autumno

Imagen
In tecto sonant pluuiae guttae autumnae, ut cordum pulsus. Dolor est osculorum acerbior in umbra.

Philologiae Classicae XX Itinera Gaditana

Hebdomade proxima Philologiae Classicae XX Itinera Gaditana professori Ludouico Charlo Brea dicata (2ª pars) celebrabuntur. Orationes in aedibus nostrae Facultatis Philosophicae et Litterariae habebuntur. Dies Lunae XXVI 17,30 h. Dr. D. Iohannes Gil Fernández , Philologiae Latinae Professor apud Hispalensem Vniuersitatem: “La leyenda de Adriano”. 18,30 h. Dr. D. Raphael Gallé Cejudo , Philologiae Graeca Professor apud Gaditanam Vniuersitatem: “Filología Clásica y Filología Hispánica. Claves para la implantación de un doble título en la Universidad de Cádiz”. 19,30 h. Dr. D. Thomas González Rolán , Philologiae Latinae Cathedrarius apud Complutensem Vniuersitatem: “Relaciones de la Iglesia y los humanistas”. Dies Martis XXVII 18,00 h. Dr. D. Emmanuelis Sánchez Ortiz de Landaluce , Philologiae Graecae Professor apud Gaditanam Vniuersitatem: “La nave del amor en el epigrama griego”. 19,00 h. Dr. D. Antonius Melero Bellido , Philologiae Graecae Cathedrarius apud Valentinam Vniuersit

De quibusdam portis Latinis

Imagen
Collega Viola, sodalis quoque Circuli Latini Gaditani ( cuius porta quam citissime denuo aperta erit , saltem ita spero), paginam c.n. Latin Lemma Network nobis praebet, ubi uerba quaeri possunt in contextu operum. Quamuis pagina in incunabulis sit, auxilium tamen idoneum uidetur ad Latine scribendum. In pagina tabernae librariae c.n. Calepinus etiam inueni noua haec, recitationem uiua uoce eclogarum Vergilii. Pagina tandem interretialis c.n. Facebook linguam Latinam addit ad septuaginta loquelas quae promptae sunt. Lingua latina mortua est?! Viuat lingua Latina! (ut dicam iuxta Valahfridum Stroh). Haec raptim hactenus. Alio die plura noua enarrare conabor. Valete.

Nec uox hominem sonat; o, dea certe

Imagen
[ Autumnus t andem adest] O quam te memorem, uirgo? Namque haud tibi uoltus mortalis, nec uox hominem sonat; o, dea certe Post duas septimanas negotiosissimas, nihil noui sub sole praeter mirificum imbrem accidente, hodie aenigma difficile solutu praebeo. Qui mirabilis homo moderator cuiusdam Academiae celeberrimae exemplumque multis, postquam uerba pulcherrima scripsit de Latina lingua ac de Humanitate qualia plurimis in locis paginisque euoluere possumus, deinde epistulam misit in fora publica ubi leguntur haec retrograda?: Hoc anno Academiae sedes Romam, in Urbem aeternam, transferetur, in aedes longe maiores et ampliores, in quibus multo plures discipuli excipi poterunt. ... Nunc quidem, cum sedes, in qua Academia est sita, ad religiosorum familiam pertineat, mares tantummodo admittuntur . Si primum praecipuumque eius consilium semper fuit "pro linguis classicis et Humanitate nostris in temporibus contendere certareque peruicaciter ante quam cladem accip

De Conuentu XII ALF

Imagen
De Conuentu XII ALF qui Ratisbonae celebratur, cogito: hodie incipit atque usque ad diem XIX producetur. Cur absum etiamsi incitata sim ipso ab architecto? Nondum bene scio, sed inter alia sodalis nullus iturum esse mihi dixit atque itinera tanta longaque facere mihi incomitatae displicebat stultae. Quamquam facilius est currentem, ut aiunt, incitare quam commouere languentem, aliquando tamen calcaria maiora sponte currenti addere necesse est.

Retia socialia Interreteque

Imagen
"Quod non sit in interreti non esse in mundo" dicitur! Quamquam mihi magnopere non placent, confiteor, retia socialia quae per Interrete texta sunt, in quendam tamen huiuscemodi situm ingressa sum tantum una magni ponderis causa: filia mea. Pueris puellisque minus quam quattuordecim annos natis haec in retia socialia ingredi non licet, sed falluntur qui hoc credant. Mea filia tredecim annos nata, una cum aliis plurimis pueris, ut notum est (quod est grauius), suam paginam habet in uno horum situum interretialium c.n. FACEBOOK uel TUENTI uel TWITTER uel MYSPACE et ita porro. "Si hostis fortis, ei consociare oportet", ut dictum est Hispanico prouerbio. Qua de causa retibus socialibus Interretis consociaui, ut uiderem quomodo suo munere fungerentur. Cur filiae non uetauerim retibus socialibus uti, fortasse requiratis. Quare filiae uetitura sum id quod intra paucorum mensium spatium licitum erit? Praeterea nonnulla retia intrare permittunt pueris tredecim annos natis.

Triste nuntium

Ex Societate Studiorum Latinorum (SELat) triste nuntium accipio: collega Anna Maria Aldama Roy, profestrix Studiorum Vniuersitatis Complutensis, a uita discessit. En pulchra uerba Annae Mariae Aldama dicata. Solacium molle et humanum adhibendum est familiae.

Carmen primum...

Imagen
...ei qui mihi praecordia perciet.      Feriae aestiuae iam finitae sunt atque hos per dies mensis Augusti pigritia non mihi concessit maleuola ut nonnihil agerem praeterquam multum dormirem et saepe litus piscinamque peterem et aliquando ad scholas gymnicas adirem et in unam aut alteram saltationem incumberem et cum familia amicisque amoenissime colloquerer et tranquille perambularem et quorundam amicorum scripta legerem... Tantum tres quattuorue dies horridissimi mihi fuerunt ob magnum dolorem pulpae dentariae, qui me in lectum morbidam iactauit. ¡Au quantum cruciatum passa sum peiorem quam supplicium Promethei (ut uerbis mei Angeli Baetici utar)!    Etiam aliquos libros emi, quos adhuc euoluo, ut uerbi gratia nouum Florilegium poesis Graecae eroticae (Matriti, in domo editoria c.n. "Cátedra", anno 2009), auctore Iosepho Ludouico Calvo Martínez , Professore Cathedrario Granatensis Studiorum Vniuersitatis, maxime callente Aristotelicis in operibus atque etiam in ma

Xaueriolus fabellam puerilem legit

Imagen
" O lim in Hispania erat taurulus nomine Ferdinandus..." Sic incipit fabella puerilis, quae Ferdinandus taurus inscribitur, cum a Munro Leaf conscripta atque a Roberto Lawson perbelle depicta, tum maxime Latine ab Elizabetha Hadas reddita [mendum in libri fronte apparet: * redittus ], ex Officina D. Godineana, Bostoni, MM [2ª ed. a. 2005]. Petrus Sipes perbellam pelliculam fecit in qua filiolae Adae librum perlegit: En uobis eadem narratiuncula lecta a filiolo Xauerio, octo annos nato:       Sine dubio inepta sum ad aliquem linguā Latīnā loqui docendum, quippe quae ego ipsa Latine garriens , ut Sanctii illius Brocensis uerbis utar, Latine loqui discere debeam antequam ad Latinitatem ipsam corrumpendam adiuuem eamque miris modis dilacerem. Sed quid agere possum linguae Latinae cupida? Forsitan, dum Xaueriolum mater doceat, uterque discat, qui postea in melius corrigatur a doctissimis. *** Francisci Sanctii Brocensis PARADOXON

Vbi nomen audiretur neque Tiberii neque... cuius?

Imagen
Cum Consaluus noster pulcherrimo " Eudemiae " nomine appellauit ephemeridem suam interretialem, me ipsam rogaui de causa uel origine huius nominis et statim, Ethica Eudemia Aristotelica praetermissa, illis de libris Eudemiae ab Erythraeo compositis cogitaui. Numquam eos euoluisse confiteor, tantum aliquando paginas uisitaui eas ubi editum est textum fabulae quem transcripsit Lina IJSEWIJN-JACOBS ex huius operis editione quae sic inscribitur: Iani Nicii / Erythraei / EVDEMIAE / Libri decem. Coloniae Vbiorum / Apud Iodocum Kalcouium / & socios. M D C XLV [8º: *5, 253 p.] sicut legitur in praefatione a Terentio Tunberg conscripta Lexintoniae, die 24 mensis Ianuarii, anno 1998: "Exemplari" -addit- "usa est Domina IJSEWIJN-JACOBS, quod i n bibliotheca universitaria Lovaniensi conservatur. Eadem praeterea femina erudita textum ipsum in capitula et paragraphos distinxit. Annotationes addidit Prof. Dr. Iosephus IJSEWIJN Lovaniensis [...]". De Iano Nicio E

Pigritia post iter aestiuum

Imagen
Longum iter fecimus ad septentriones, sed non tantum quantum illud ad meridiem amici impigri et, quamquam ad domum regressa sum nonnullos abhinc dies, pigritia tamen scribendi procul ab hoc scriptorio mihi retinuit. Mane quoque multum temporis in lecto permanere mihi placet, quamuis experrecta sim, aliter atque is qui diem totum carpere mauult, cuius acta ea de causa maioris ponderis sunt. Scripta talia integra proximis diebus perlecturam esse spero, sicut cetera uerba amicorum interretialium qui nonnulli iterum scribunt post multos dies uel potius septimanas, liberorum uoluntate licentiaque (in photographemate sessi fessique anates intuentes sunt Matritensi in silua Secessus appellata ultimo itineris die) utpote qui propter calorem Baeticum actas Gaditanas aut auiorum uillae piscinam petere mihi impellant. Hos per itineris dies me fere nihil Latine euoluere confiteri pudet (ut uera dicam, fere nihil legi). Quamobrem en uobis pigritiae aestiuae causa imagines duarum siluarum quae amo

Census Latinus anni MMIX

Imagen
Eduardus M. Engelsing, moderator Academiae Latinitati Fouendae (ALF) et instructor Classicorum Studiorum in Vniversitate studiorum Vasintoniae Occidentalis (WWU) et obnoxius (ut obiter dicam) Scriptorio Academico Latino (SAL), nos certiores facit (meo quoque Xauiero gratias ago qui ad me nuntium e Grege Latine Loquentium misit), hoc de primo censu Latino uniuersali cuius libenter praeconium facio: EXSPECTATVS ad primum Censum omnium hominum quavis e gente oriundorum accessisti. Census ab Universitatis studiorum Vasintoniae Occidentalis (WWU) professoribus institutus est, auspiciis Academiae Latinitati Fovendae (ALF) sodalium, duobus praesertim propositis: * Ut homines, qui nostra aetate sermone Latino utuntur, adnumerentur; * Quo melius Latini sermonis usus atque condiciones, quae nostra aetate sunt, intelligantur. Huius census indiciis decursu annorum descriptis, rite ordinatis, inter se comparatis demonstrari poterit utrum sermonis usus increbrescat necne, quibus in orbis ter

Gratias agendo pro dono

Imagen
Quaedam de uita quaestiones sine responsis: RESPONDE: QVAE MAXIMA... -Responde: Quae maxima sunt mysteria mundi? -Ipsa eadem qua maxima sunt mysteria uitae. -Illi mihi numera: -Cur, natus, tam breue tempus In terra transcurrat homo, terrore repletus Ventura noctis; Cur significet ueniens nox Numquam delendas tenebras, et Cur tenebrae ipsae Dicantur nostrae pars integra et ultima uitae. -Nonne putas sic esse, fuisse, et in aeua futurum? -Sic credo et doleo. Multo melior uita esset Si non cessaret. Poterat uita ista creari? Cur, si dico rosam, spinas includere fas est? Cur Deus...? Hic taceo, mysteria cuncta negando. N.Y., 13. XI. 2006 [Iosephus Tusiani, Fragmenta ad Aemilium , Galatina: Congedo, 2009] "Itaque multi exstitere qui non nasci optumum censerent aut quam ocissime aboleri." [ PLIN. nat . VII 4 ] [ CIC. Tusc. Disp. . 1, 114-115 ] "Post sepulturam variae [vanae Mayhoff ] manium ambages, omnibus a supremo die eadem quae ante primum, ne

Acta Gaditana atque alia Latina Acta

Imagen
[Gaditana acta dilectior c.n. La Barrosa] Sol aestiuus in caelo meae pulchrae terrae Baeticae splendet nuntians feriatos otiososque dies, dum scholas muneraque academica ad finem perueniunt, dum alii alumni felicem aestatem professoribus exoptant, dum alii molesti aut irati aut solliciti nobis ualedicunt usque ad mensem Septembrem. Quid hanc aestatem ages, Alexandra? Mihi enim meridionalia litoraliaque loca habitanti atque calore actisque toto fere anno fruenti, septentrionalibus in terris montanisque feriarum tempus transigere libet: itinera ad Matritum, Caesaraugustam et Barcinonem faciam una cum familia atque etiam... nostra noua magnaque autoraeda c.n. VOLVO, quam nuperrime maritus Matriti emit felix tamquam puer, quamquam, ut uera dicam, illi cordi non est multas perambulare terras atque uolare horret, maxime nouissimos post luctuosos casus (cur uiri itineribus abhorrentes autocinetis magnopere nouis delectantur? Au arcana masculina!). Quibus de causis nouum uehiculum quadrirotum